Billeder på siden
PDF
ePub

ILLUSTRI

ACADEMIAE CAESAREAE

LITERARUM VINDOBONENSI

D. D. D.

FRIDERICUS CREUZER,

PROFESSOR HEIDELBERGENSIS.

1

[ocr errors]

tionem unam tantummodo admittendam duxi, sed integram, et adjunctis annotationibus omnibus, quas uberiores aliquanto secundae editioni adjeceram; ex Praefationibus itidem unam, etsi plures eram pollicitus (vid. Vitam meam, cujus titulum continuo indicabo, p. 347 sqq.); in Epistolis hanc mihi legem scribendam existimavi, ut nullam publicarem datam ab homine, qui adhuc in vivis esset, deinde ut nullam hac in Collectione typis repeti paterer, quae, vel latine scripta in adumbratâ Vitâ meâ*) jam exstaret; denique ut ex aliis epistolis vel a me vel ad me datis nonnisi Excerpta exhiberem.

Atque in his cancellis me continendum duxi etiam propterea, ne libri moles pretiumque augeretur, nec damnum fieret bibliopolis viris honestissimis Hahniis, qui in hac impeditâ re literariâ istam conditionem accipere voluerunt, commoti potissimum amicitiâ, quae nos inde a quadraginta annis mutuo commercio jungit.

Heidelbergâ,

m. Martio a. MDCCCLIV.

*) Aus dem Leben eines alten Professors. Von Dr. Friedrich Creuzer in Heidelberg. Leipzig und Darmstadt 1848. v. c. p. 45 sqq. p. 85 sqq.; quem libellum omnino cum hoc ipso componi velim, nec minus cum altero, qui nuper admodum prodiit: Zur Geschichte der neueren classischen Philologie von Fr. Creuzer. Frankfurt a. M. 1854.

PARS PRIMA

CONTINENS

COMMENTATIONES.

CREUZ. OPUSC.

1

[ocr errors][merged small]

ELECTORATVS HASSIACI AVSPICIA
LAETE PIEQVE CELEBRANDA

PANEGYRICVMQVE IN LAVDEM
SERENISSIMI AC POTENTISSIMI PRINCIPIS
AC DOMINI

WILHELMI I.

SACRI ROMANI IMPERII ELECTORIS HASSIAE LANDGRAVII, PRINCIPIS HERSFELDIAE, HANOVIAE, FRIDESLARIAE, COMITIS CATTIMELIBOCI, DECIAE, ZIEGENHAINAE, NIDDAE, SCHAVMBVRGI, RELIQVA.

DIE XXII. MAII HORA XI. MDCCCIII.

IN AVDITORIO MAIORI DICEND V M

INDICIT

ACADEMIA MARBVRGENSIS.

MYTHORVM AB ARTIVM OPERIBVS PROFECTORVM EXEMPLVM
PROPONITVR. SECTIO PRIOR.

Historia, quae apud Graecos quidem tota fere ex poësi effloruit, ubi primum certiorem rebus scribendis fidem quaerebat, quam poëtarum praestabat auctoritas, continuo summis difficultatibus impedita tenebatur. Superioris enim aevi, mythici, homines solis poëtarum fortia patrum facta depraedicantium carminibus auscultasse notum est, hujus diligentiae, quam ad firmiorem rerum fidem doctior aetas unice requirit, impense securos.

Neque vero succurrebat in rudiore illa vitae conditione per longum temporis spatium aut materia aut ratio, quae

« ForrigeFortsæt »