Billeder på siden
PDF
ePub

I. *)

FRIDERICI SYLBURGI

EPISTOLA E QUINQUE

AD

PAULUM MELISSU M.

NUNC PRIMUM

EDIDIT

FRIDERICUS CREUZER.

FRANCOFURTI AD MOENUM

MDCCCXXVII.

INCLYTAE

ACADEMIAE MARBURGENSI

SACRA SAECULARIA
DIEBUS XXVIII. ET XXIX. M. JULII ANN. MDCCCXXVII.
RITE PIEQUE

TERTIUM FACIENTI

SALUTEM PRECATUR

FRIDERICUS CREUZER MARBURGENSIS.

INCLYTAE

ACADEMIAE MARBURGENSIS

PROFESSORIBUS DOCTORIBUS

ILLUSTRIBUS CLARISSIMIS ERUDITISSIMIS CIVIBUS

HUMANISSIMIS

S. P. D.

FRIDERICUS CREUZER.

Meditanti mihi, quomodo ad societatem laetitiae accederem, qua academiae patriae saecularia jam tertia celebratis, atque cum pium in eam animum tum meam in Vos

*) Confer Vitam meam vernacule delineatam p. 86.

met voluntatem declararem, et nunc cum maxime aliis praesertim occupationibus districto nihil magnopere succurrebat, quod a me ipso exhiberi posset dignum vel laudibus illius vel meritis studiisque Vestris vel meae ipsius sententiae satis accommodatum. Quo tamen qualicunque certe symbola testatum facerem homo Marburgensis, non torpere me ad civium meorum gaudia, excussi schedulas in pluteis meis latitantes. Ac commodum incidi in epistolas aliquot ineditas, quas ante hoc decennium amplius forte nactus

Nam ejusmodi mihi videbantur, quae hac data occasione haud inepte Marburgum mitterentur Heidelberga. Primum enim sunt Friderici Sylburgii, quem in agro Marburgensi natum Philippi Magnanimi, qui Vestram Academiam condidit, filius Ludovicus, Serenissimus Hassiae Princeps, volentibus Patribus Academiae, ex hujus opibus salario annuo liberalissime auxit et honoravit1). Sunt scriptae a cive Vestro eodem

[ocr errors]

1) Melchior Adamius in Vitis Germanorum Philosophorum Heidelbergae 1615 p. 415:,, Ad talem autem bonis auctoribus emendandis illustrandisque navandam operam annuum ei (Sylburgio) stipendium a celebri Cattorum, quae Marpurgi floret, academia est constitutum, de Principum Hassiae clementissima sententia. Exemplum profecto ut omni laude memoriaque aeterna dignum, ita omnibus, praesertim magnatibus imitandum. Cf. Koenig ap. Pope-Blount in Censura celebriorum auctorum p. 813 sq. Joann. Georg. Jungii Vitam Friderici Sylburgii Berleburgi et Francofurti 1745. p. 17. Carol. Guil. Justii Hessische Denkwürdigkeiten. IV. 2. p. 462 sqq. Ejusdem viri Clarissimi Narrationem de Sylburgii rebus in: F. G. Striederi Grundlage zu einer Hessischen Gelehrten- und Schriftsteller - Geschichte. Vol. XVIII. p. 484. Schoell in Biographie universelle ancienne et moderne. Tome XLIV. Paris 1826. pag. 301. denique meam qualemcunque orationem de Friderici Sylburgii Vita et Scriptis dictam in Augustissimi Electoris Hassiae natalitiis Marburgi 1803 (in H. C. A. Eichstaedt Novis Actis Societatis Latinae Jenensis. Volumine primo Lips. 1806. p. 89.). Quod in rebus Sylburgii et aliorum Clarmundum (i. e. Rüdigerum, vid. Jo. Alb. Fabricii Bibliographia Antiquaria p. 92.) auctorem laudant nonnulli: non est in plerisque vitis ea ejus libri auctoritas, cui certo confidere possis. Inscribitur is liber: Vitae clarissimorum in re literaria virorum, d. i. Lebensbeschreibung etlicher hauptgelehrten Männer, so von der Literatur Profess gemacht haben. Edit. tert. Wittenberg. 1708. p. 71-78.

que nostro ad nostrum Paulum Melissum. Aguntur res literariae, quibus promovendis institutae sunt academiae. Literator Vestras opes expetit, opes dilaudat nostratis bibliothecarii, cui ille paullo post adjunctus collega idemque conjunctus amicus aliis literatoribus ope sua mirum quantum profuit. Profuit autem uterque expromendis opibus bibliothecae nostrae, quam, quo anno, Guilielmo Secundo Augustissimo Hassiae Electore moderante, tertia saecularia gratantes agitis, eodem anno, Ludovico Augustissimo Badarum Magno Duce procurante, copiosissime locupletatam videmus. Fausta Principum Rectorumque auspicia utrobique! Egregium utrobique luculentumque laetandi gratandique argumentum!

Ac si humanitatis est, ut quisque maxime laetatur, ita eundem gaudii sui sensum lubentissime in alios transfundere: prae ceteris academias cultioris humanitatis parentes altricesque decet, quidquid ubivis faustum ad humanitatis sensum alendum ingeniorumque cultum augendum contigerit, quoad ejus fieri potest, officiosissime inter se communicare.

Cujus rei luculentum exemplum praestant hae ipsae epistolae veluti domesticae testes humanitatis praeclarorum duumvirorum Sylburgii et Melissi. Quas priusquam in medium proferam, hujus de rebus ac scriptis nonnihil praemonendum videtur: de illius aliquid addendum iis, quae multa ab aliis memorata sunt.

Paulus igitur Schedius*), qui a matre vocari) ma

*) De Paulo Melisso nuper admodum egit etiam Dehèque in Biographie Universelle Tome LXXIII. Supplem. p. 418-420., qui hoc meo opusculo usus est. Cf. etiam: Vita Pauli Melissi Schedii scripta a Possidio Zitter, ed. a Jos. Güten aecker. Wirceburgi 1834.

2) μητρόθεν καλεῖσθαι more nec apud veteres ignoto, cum vel universi populi ita solerent vel singuli homines variis de causis, de quibus vide Herodot. I. 173. cum Valckenaerii annot. Nicol. Damascen. ap. Stob. p. 510. Vales. Cf. illius Fragg. p. 148. ed. Orell. Diodor. Sicul. V. 81. Wyttenbach. ad Plutarch. de virtutibus mulierum p. 9 sq. ed. Oxon. 8vo, et Letronne in Journal des Savans ann. 1820.

luit Melissus, natus 1539 Melrichstati in Franconia orientali patre Balthasare Schedio matre Ottilia Melissa, jam iis annis, quo rudimentis literarum unice operam dant pueruli, poësin, musicam picturamque attingebat. Carminibus autem in omni vita potissimum inclaruit. Nam posteaquam tirociniis positis plures Germaniae academias studiosus literarum adierat, anno 1564 Vindobonae a Ferdinando Romanorum Imperatore dictus est poëta laureatus et inter nobiles relatus. Longum est hujus viri res sigillatim persequi. Etenim si quis umquam, idem unus homo humanae vitae vicissitudines incredibilem in modum in se expertus est; ut qui nunc penitus delitesceret in umbra scholarum et circa bibliothecarum forulos trepidaret, veluti Romae in Vaticana, nec praeterea aliud sectari videretur, quam circulos hominum eruditorum, e quibus principes in familiaribus habuit, nunc in luce aulae conspicuus esset, Comitis quoque Palatini honoribus auctus, nunc aulae pertaesus militatum abiret (et stipendia meruit in Hungaria inque Gallia pluribus ducibus, bis etiam captus in itinere), nunc peregrinaretur varias Europae per terras, et privatim discendi caussa et publice orator Principis Friderici Tertii, Electoris Palatini. Tandem varie conflictatus cum utraque fortuna mirificeque, uti apud poëtam est, et terris jactatus et alto, anno 1586 Heidelbergam nostram velut in portum

p. 649 sq. Schedius autem saeculi sui morem secutus maternum nomen ut graecum ac magis poëticum paterno praetulisse videtur. Unde etiam oppidum, in quo in lucem editus erat, Alphipolin dicere solebat. Ceterum, recte observante Bruckero in Ehrentempel der Deutschen Gelehrsamkeit IV. p. 148., illo nomine hoc magis delectari poterat, quo celebratiores in antiquitate Melissi, in his libertus Maecenatis (non Augusti, ut falso scripsit Brucker), de quo poëta et bibliothecario Ovidius Ex Pont. Lib. IV. Ep. 16. vs. 30.

,,Et tua cum socco Musa, Melisse, levis,

[ocr errors]

ubi de pluribus Melissis vid. Nicol. Heinsius et Graevius. Cf. etiam F. A. Wolf ad Sueton. Grammatt. III. et XXI. p. 7. et p. 21. Libertis autem praecipue ejusmodi nomina poëtica indere solitos esse Romanos nuper exposui in Commentatione Gallice versa ab Edgardo Quinet V. Cl. hoc titulo: Prolégomènes sur l'ésclavage chez les Romains.

se recepit; ubi ei, qui tot bibliothecas excusserat, bibliothecae Palatinae cura committitur. Cui quomodo praefuerit, arguunt epistolae Sylburgii, quas nunc primum evulgamus, arguit etiam comitas, quam in illo viro infuisse accepimus. Nam qui ejus res prodiderunt aequales, testantur, cum venerabili decore proceri corporis in eo conjunctam fuisse sanctitatem vitae morumque gravitatem, sed nec minus eorundem facilitatem cum haud injucunda cultus elegantia3). Scientiam quod attinet, in literatoribus saeculi decimi sexti eximium locum obtinuit, in hoc prae ceteris insignis, quod plurimis cultioris Europae linguis commode utebatur. Neque Latinam solum poësin attigit, sed Germanicam quoque, et in utraque tractanda principibus aetatis illius Musarum famulis adscriptus), Pindari etiam Germanici nomen invenit.

[ocr errors]

3) Quocirca parum credibile, quod in eum virum vel jecit vel jecisse fingitur Josephus Scaliger in Scaligeranis secundis p. 262:,,Melissus, qui étoit Bibliothécaire de la Bibliothèque Palatine, n'y laissoit entrer personne. Nemo nescit, quot falsa de hominibus doctis prodita sint in istis Scaligeranis; illa vero de Melisso qui conciliare queat cum iis, quae narravit aequalis Melissi vel certe suppar Melchior Adamius in vitis Philosophorum p. 446 sqq., is, opinor, jungere etiam possit quadrata rotundis, et hae ipsae Sylburgii epistolae fidem derogant hujuscemodi calumniis. Est autem classicus locus de Melisso hic ipse, quem laudavi, vitarum Adamii. Qui reliqui de eo egerunt, eos enumerat Christoph. Saxius in Onomastico literario Vol. III. p. 570 sq. Quibus adde Jacob. Brucker Ehrentempel der Deutschen Gelehrsamkeit p. 148-150., ubi etiam, sicut in Boissardi tabula Nr. 78., ejus icon exhibetur. Grundling Hist. der Gelahrt. Vol. II. p. 2759 sq. et passim. Mortuus autem Melissus Heidelbergae d. tert. m. Febr. ann. 1602. In Bibliotheca successorem habuit Janum illum Gruterum, qui postea quam eam direptam viderat luxeratque anno 1622, diem suum obiit anno 1627. Cf. Frid. Wilken Geschichte der Bildung, Beraubung und Vernichtung der alten Heidelbergischen Büchersammlungen. Heidelberg 1817. p. 185.

4) Carminum suorum partem Melissus ediderat Francofurt. anno 1574. Vide Bruckerum p. 149 sq. Saxium 1. 1. Conferatur Jo. Henr. Andreae Riesmannus Redivivus. Heidelbergae 1787. 1788. p. 149. et p. 153. Idem in Crucenaci Palatini Part. V. p. 307. Odam Alcaicam, pagina autem 317 sq. ejus carmen in Pareorum insignia exhibet addens: Melissi Schediasmata poëtica multo auctiora secundo edita

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »