Billeder på siden
PDF
ePub

MEMORIA

ERNESTI GODOFREDI BALDINGERI,

SERENISSIMO HASSIAE PRINCIPI ELECTORI A CONSILIIS INTIMIS EJUSDEMQUE ARCHIATRI, PHILOSOPHIAE ET MEDICINAE DOCTORIS, PROFESSORIS MEDICORUM ORDINIS MARBURGENSIUM PRIMARII; ACADEMIARUM BOICAE, ERFORDIENSIS, REG. VIADRINAE, GISSENSIS LITERARUM UNIVERSARUM; CAESAREAE ET HALENSIS WESTPHALICAEQUE NATURAE CURIOSORUM; ITEMQUE JENENSIUM ET MINERALOGICAE ET ARTIUM ELEGANTIORUM; CASSELLANARUM DENIQUE CUM ANTIQUITATIS TUM AGRICULTURAE ET ARTIUM SOCII.

ACADEMIAE MARBURGENSIS AUCTORITATE

SCRIPSIT

GEORGIUS FRIDERICUS CREUZER,

LITERARUM

GRAECARUM ELOQUENTIAE ET POESEOS PROFESSOR P. 0. 1804.

Apud Xenophontem *) Socrates Aristodemo, Deorum providentiam neganti et cultum ridenti, tum corporis humani figuram atque perfectionem explicat, tum animi universam indolem singulasque virtutes praedicat, quo intelligatur a Deo immortali hominibus esse provisum. Cujus rei firmandae caussa plurima artificia enumerat ab hominibus excogitata, in quibus et illud esse ait, quod iidem prae ceteris animantibus valeant νόσοις ἐπικουρήσαι morbis mederi. Quod verissimum esse constat, quatenus medendi artem cogites. Nam ab ea quidem parte cetera animalia benigniorem naturam nacta esse videntur, quod ea vel multo rarius male habent, vel si quando aegrotarint, coeco quodam instinctu ad ea feruntur, quorum pastu cito convalescant. Humanae naturae in ceteris rebus prae

*) Memorabil. Socrat. I. 4. 13. quem locum totum expressit Cicero de Natura Deorum II. 54 sqq.

stantia hac sola brutis cedere videtur, quod homo et laborat crebrius et difficilius sanatur. Quare in eo curando mature artificium quaesitum, expetitaeque herbae, ad quas indagandas haud absonum fidei est nonnullas bestias, serpentes maxime, ceteris sagaciores, rudioribus populis quasi viae duces fuisse, quarum solertiam illi imitarentur.

Itaque quod in reliquis animalibus naturae est, hoc artis beneficio acceptum refert humanitas. At quali beneficio? Nimirum, quo demto reliqua omnia, quotquot numerantur commoda vitae, injucunda, caduca, inania reperientur. Quippe in summa opum cujusque generis affluentia ingeniique copia et dexteritate, nisi corpus simul animi optatis obsequatur, miser et eris et tibi ipsi non minus quam aliis videberis. Quicunque igitur corpus menti morigerum reddunt, ii reliquorum quidquid jucundum habetur ejus usum nobis porrigere putandi sunt. Quare recte ille, apud Aeschylum*) ad Caucasi scopulum affixus, Prometheus, quo injuriae sibi illatae sensum suorum in genus humanum meritorum conscientia mitiget, et plurima alia commemorat a se salubriter excogitata et medicinae rationes a se inventas gloriatur.

Atque praeclarum illud artis salutaris inventum gestiens fabularum suavitate antiquitas mirifice expressit mytho de Aesculapii natalibus, educatione et institutis. Cui tamquam medicae artis praesidi cum alia nonnulla animalia adjungebant **), tum praecipue serpentem, quam bestiam, ducti forte ea observatione, quam supra attigi, ut salutis genium ***) singulari quadam veneratione prosequebantur.

*) Prometh. vinct. v. 478 sqq.

**) Ut gallum, lupum, caprum in Epidauri numis Eckhel. D. N. V. Part. I. Vol. II. pag. 289.

ser

***) Cf. Beger de numis serpentiferis. Colon. March. 1702. p. 11. Aegyptii quidam dracunculi Agathodaemones (boni genii) vocati, pentiumque allapsus boni ominis loco habitus. Inde serpens Aesculapio et Hygiae saepissime in numis adjunctus, Eckhel. 1. c. Vol. IV. p. 34 sq. Quam in rem docte, ut adsolet, nonnulla alia contulit Boettiger in eo libello, qui inscribitur: die heilbringenden Götter, Vimar. 1803. Ceterum reptilium injecta mentio admonet loci Xenophontei,

Infinitum foret alienumque a nostro consilio uberius persequi quaecunque vel rudiorum hominum fingendi libido, vel poëtarum reliquorumque artificum doctius ingenium excogitaverat, quo ii gratum in Deos medelarum auctores animum testarentur. Quorum artem exprimere arduum est: pietatem licet imitari, cum jam commendanda memoria viri sit, quo nemo facile felicius reddidit mitissimum illum artificem morborumque propulsatorem heroa Aesculapium*),

ERNESTI GODOFREDI BALDINGERI.
Cujus res ordine narrabimus.

Vixere Baldingeri a saeculis inde in Helvetiâ, Alsatiâ inque agro Friburgensi Brisgoviae, vivuntque hodie in Comitatu Badensi, haud obscuro loco geniti, ut qui in majoribus suis Episcopum quondam Helvetium habeant. Gentis insignia aeri incisa exhibet Weigelius**). Nostri avus Antonius, cum aetatem virilem attigisset, relicta fide Romano-catholica, quam more majorum puer imbiberat, Argentoratum se contulit, ubi tibialium texendorum artificium

qui est in eodem capite, quo supra usus sum. Etenim quod ibi legitur §. 11. Eqлεtois de reliquis, excepto homine, animalibus omnibus, illud molestum est docto cuidam interpreti, ut magis e poëtarum quam e prosaicorum more dictum. At, quod optime nuper monitum est, hoc quidem loco soli animalium trunci intelliguntur, quibus deinde pedes a Deo additi dicuntur. Quod ipsum cum explicare Socrates institueret, minus recte usus esset voce nooẞárois, quod antiquioribus scriptoribus usurpatur de quadrupedibus omnibus, vid. Herodot. I. 188. cf. Vackenaer. ad IV. 61. adde Voss mytholog. Briefe I. pag. 105. Ilgen. ad Hymn. Homer. p. 479. Illud quoque huc facit quod in Xenophonte versemur, hoc est in eo scriptore, qui etiam, ubi necessitatis multo minus quam hoc loco sit, poëticis vocabulis nonnumquam delectetur, vid. Hermogen. ɛì 'Id. p. 384. ed. Sturm.

*) Pindari Pythia III. 12 sqq.

Τέκτον ̓ ἀνωδυνίας

Άμερον γυιαρκέος Ασκλαπιόν,

Ἥρωα, παντοδαπᾶν ἀλκτῆρα νούσων.

**) Im Wappenbuch, Nürnberg 1734. Vid. M. Conr. Curtii Commentationem de habitu Livoniae pristino ad Germaniam, Marburgi 1786, ad cujus calcem suas ipse Baldingerus res extremis lineis adumbravit.

Neque tamen quisquam magis ei et doctrina et consilio profuit, quam Mangoldus. Is simulatque juvenis summa quaeque appetentis ingenium cognoverat, eundem humanissime excepit in suam consuetudinem, et incendit adjuvitque liberalissime tum doctis sermonibus tum vero communicandis cum eodem libris in eo genere optimis. Quocirca jam sedulo versatus est in legendis scriptis summorum rei medicae praeceptorum cum veterum, ut Hippocratis ejusque interpretum, tum recentiorum, ut Sydenhami, Baglivi, Mortoni, Werlhofii, Huxhamii ceterorum. Etenim ad artem docendam animum adjunxerat. Quo consilio Jenam reversus Doctoris medicinae honores cepit disceptata, Nicolao praeside, exercitatione de caloris febrilis effectibus anno 1760; privatim docendi jus adeptus est defendenda eodem anno disputatione: de effectibus salutaribus, qui fiunt in morbis. Item proximo anno publici certaminis discrimini scriptionem subjecit, quam ediderat de methodo medendi, quae adstruit, per morbos produci salutares effectus.

Jam licet ille cum maxima et sua laude et discipulorum utilitate privatim doceret, tamen exacto anno protinus cathedra cessit; non quidem ut semper inde abesset, quod fuit patris consilium, sed ut eruditior aliquando eo rediret, quamquam jam tunc doctrina in eo inerat haud mediocris. Etenim pater, quo filium secum haberet, jusserat eundem habitatum concedere Erfurtum, ductaque ibi uxore, quam ipse eidem elegerat opibus abundantem, in otio vivere e re familiari et conjugis, et sua, quae et ipsa satis lauta erat, contentum medicinae doctoris ornamentis.

A quo consilio Noster alienissimum animum habuit, unice intentus eo, quo doctrinae copiam augeret usuque confirmaret. Illius quidem rei facultatem nactus erat cum liberalius concesso, quam vulgo solet, studiorum academicorum spatio, tum Mangoldi sui consuetudine, vita denique literaria, quam cum maxime Jenae agebat. Hujus tunc primum uberior potestas facta est. Nam tum quidem recruduerat bellum illud septenne, quod medicorum, milites aegrotos sauciosve adjuvantium, operam desiderabat. Ejusmodi locus oblatus Baldingero est in exercitu Borussiae re

gis. Qua in re maxime cognitum est generosi adolescentis ingenium. Quotus enim quisque est, qui literarum otium adeoque stationis academicae jucunditatem commutaverit cum armorum strepitu laboribusque castrorum? Ille vero adeo flagrabat cupiditate observationis utilitatem cum eruditionis laude conjungendi, ut ejus rei caussa molestiarum quidvis suscipiendum arbitraretur.

Hoc animo castra Borussica secutus est Baldingerus inde ab anni 1761 d. 17. Maji. In quibus ita se gessit, ut artem facientis summa industria felicitasque non minus omnibus probaretur, quam doctrinae subtilitas et ubertas. Nam Torgaviae ad Albim, ubi per integrum annum et sex menses constitit, itemque Vitebergae, ubi item per aliquot menses egit, non solum aegrotantes sedulo invisit curavitque, diligenter sciscitando morborum caussas eventusque, verum etiam Chirurgos, qui in eo exercitu erant, centum amplius Osteologiam docuit, Physicam, Pathologiam, Therapiam, Materiam denique medicam. Cumque ab ordine Philosophorum Vitebergensi summos in Philosophia honores adeptus esset a. 1762, anno post ibidem e Lutheri cathedra, respondente Bosio, de militum morbis praecipue Prussici exercitus disseruit. Ejus argumenti ubertas cum ejusmodi scriptione non tam exhauriri potuisset, quam leviter attingi et suis quasi lineis designari, denuo illud aggressus est postea vernaculo opere, quod idem inscribitur de militum morbis. Quod cum intelligentissimi quique in hoc genere primarium censeant, non est, quod equidem in illud plura dicam.

Ejus libri materiem Ille sibi maxime comparaverat, cum anno 1762 Mart. m. ab Henrico illo, Friderici Prussiae regis fratre hujusque exercituum duce, jussus esset omnia, quotquot per ea castra instituta fuere, nosocomia lustraré. Quae res ut mirifice Nostrum scientia auxit, ita eundem summo vitae periculo objecit. Nam cum maximam plerumque diei partem circa aegrotorum lectulos moraretur, et acriter quaeque examinaret, fieri non potuit, quin nimio plus hauriret putridi et perniciosi vaporis. Accedebat, quod in illa vita saepe ne ea quidem suppeditabant, quae ad

CREUZ. OPUSC.

12

« ForrigeFortsæt »