Billeder på siden
PDF
ePub

qui conjectant quidquid occulte significatum sit: atque sic constanter Herodotus: numquam ovußáλlev, quem Galei errorem Jacobus Gronovius notavit in animadversionibus ad Herodotum p. 64*). Qui quidem scriptor eam vocem potissimum frequentat. Cujus usus exemplorum affatim suppeditat Aem. Portus in Lexico Jonico s. v. vid. praecipue VI. 63. et 108. init. Inde, qui oraculorum abdita responsa conjiciendo assequi student, ovμ ßáλλ ɛ

a dicuntur, ut apud Pausaniam in Messeniacis: of μάντεις ἀπείρως εἶχον συμβάλλεσθαι τὸ εἰρημένον. Sicut is, qui de oraculi sententiâ probabiliter conjicit, ovupoovεiv dicitur, quod est apud Plutarchum in vita Themistoclis.

Ex his, quae adhuc delibavimus, jam planius intelligetur, quid sibi velint illa, quae de priscae doctrinae vi ac natura referunt scriptores. Horum e numero paucos admodum excitabimus; neque enim vacat nunc haec uberius persequi. Ac primum mirari subit, praetermissum esse a Winckelmanno locum classicum Pausaniae, hoc est ejus scriptoris, quo nemo plura antiquae artis monumenta explicavit. Est autem in illius Arcadicis, cap. VIII. sect. 2: Ἑλλήνων τὰς νομιζομένες σοφές δι' αἰνιγμάτων πάλαι, καὶ ἐκὶ ἐκ τῷ εὐθέως λέγειν τες λόγες, καὶ τὰ εἰρημένα ἦν ἐς τὸν Κρόνον σοφίαν εἶναί τινα εἴκαζον Ἑλ Aývov. Jam per se patet unicuique, quo sensu inter se opponatur h. 1. δι' αἰνιγμάτων λέγειν et λέγειν ἐκ τῇ εὐ éos. Ad eandem mentem Jamblichus de Pythagorâ

*) Simul docens, ovilaußávεiv saepissime per veterum scripta cum illo esse confusum. Hoc quidem esse percipere ea quoque, quae ad communem intelligentiam pateant. Caeterum apud alios scriptores eodem sensu legitur συμβάλλειν, quo συμβάλλεσθαι de oraculis, somniis reliq. dixit Herodotus, ut apud Platonem in Cratylo εἰ ἦν πη ἔχεις συμβαλεῖν τὴν Κρατύλω μαντείαν, ἡδέως ἂν ἀκέσαιμι. Quod ego respicere arbitror Photium in Lex. gr. p. 404. ovμßaleiv, νοῆσαι, διακρῖναι, συγκρῖναι. Herodotum autem secutus est Dionysius Halicarn. de Compos. verb. cap. XVI. in illo ovußallóμevos εvońσas; ubi Herodote a non neglexit doctissimus Schaeferus p. 199.

[ocr errors]

ita cap. 23. init. pag. 86. Kuster. *) Αναγκαιότατος δὲ παρ' αὐτῷ τρόπος διδασκαλίας ὑπῆρχε καὶ ὁ διὰ συμβό λων. ὁ γὰρ χαρακτήρ ὗτος καὶ παρ' Ἕλλησι σχεδὸν ἅπασιν, ἅτε παλαιότερος ὤν, ἐσπεδάζετο. ἐξαιρέτως δὲ παρ ̓ Αἰγυπτίοις ποικιλώτατα ἐπρεσβεύετο. Nemo vero quisquam prisca docendi genera accuratius descripsit, quam Proclus in Platonis Theolog. lib. I. cap. 4. p. 9. Cujus loci insigniora subjiciam: Οἱ μὲν γὰρ δι ̓ ἐνδείξεως περὶ τῶν θείων λέγοντες, ἢ συμβολικῶς, καὶ μυθικώς, ἢ δι ̓ εἰκόνων λέγεσιν. οἱ δὲ ἀπαρακαλύπτως τὰς ἑαυ τῶν διανοήσεις ἀπαγγέλλοντες, οἱ μὲν κατ ̓ ἐπιςήμην. οἱ δὲ κατὰ τὴν ἐκ θεῶν ἐπίπνοιαν ποιῦνται τὰς λόγες. κ. τ. λ. Vides h. 1. duo genera universae priscorum doctrinae facere Proclum, quorum alterum est δι ̓ ἐνδείξεως, alterum ἀπαρακάλυπτον. Illi quidem, tamquam formae, subjiciuntur τὸ συμβολικόν, τὸ μυθικὸν et τὸ εἰκονικόν: huic: ea doctrina, quae κατ ̓ ἐπιςήμην traditur, et ea, quae per ἐπίπνοιαν. Longum est haec sigillatim persequi **). Itaque pauca tantum addam. Ac quid sibi velit illud δι' ἐνδείξεως, nemini obscurum est, qui legerit quae supra de voce δεικνύναι monuimus; pertinetque igitur haec ἔνδειξις ad doctrinam, hoc quidem loco, rerum sacrarum, distinguendaque est ab ἐπιδείξει, quae est ostensio publicaque dictio orationis fictae, quales erant declamationes sophistarum. Nec minus distinguenda ένδειξις est ab ἀποδείξει, sive a demonstratione, vid. Wyttenbachium ad Herodot. I. 1. in Selectis Historicor. has duas voces optime explicantem. Quod addit Proclus alios ἀπαρακαλύπτως tradidisse theologica, huic ipsi rationi τὸ ἐν τοῖς παραπετάσμασι λέγειν opponit Simplicius praefat. in Aristotel. categor. sect. X seq., eo in loco, qui est de

*) Cui loco jungendus Porphyr. de vit. Pythagor. p. 41. Kuster. **) Ita, ut hoc utar, Proclus 1. 1. Orphicum dicit esse: διὰ τῶν συμβόλων τὰ θεία μηνύειν, Pythagoricum: διὰ τῶν εἰκόνων. Porphyrius autem de vit. Pythagorae huic philosopho attribuit to συμβολικόν, vid. 1. 1. cf. Suidas s. Ορφ. et Eudociae Violar. pag. 318. Haec omnia expeditiora essent, si exstarent quae de Pythagoricis symbolis conscripserat Aristoteles.

CREUZ. OPUSC.

4

duplici evidentiâ; quarum alteram, quae mentis agitatione fiat, amplexus sit Aristoteles, alteram, a sensu efficiendam, probasse Platonem. Porro, ut a Proclo symbolicae rationi opponitur τὸ κατ ̓ ἐπιςήμην λέγειν: ita tanquam discrepantia invicem Plotinus ponit Ennead. V. 8. 6: Sığοδεύειν et συμβολικῶς λέγειν, cf. Ennead. III. 8. 8. Atque hac voce diétodos sic utitur Clemens Alexandrinus Strom. IV. 25., ut sit argumentatio certae scientiae effectrix. Diverso sensu legitur eadem ap. Stobaeum Eclog. lib. II. 7. pag. 106. Heeren, cf. ibid. p. 47. Proprie autem est enarratio, cum rem aliquam percurrimus ; quod ipsum dictum esse constat To hoy dieğiέvaι sive διεξελθεῖν.

Haec hactenus. Ex illo autem Procli loco primario idonea materia nascatur, ei, qui in rem ipsam altius descendere velit, ut de antiquissimorum hominum doctrinae generibus subtilius praecipiat. Quod quidem cum alienum fuerit a Winckelmanni consilio, qui artifices potius vellet suâ scientiâ augere et adjuvare consilio: tamen idem et ipsis salubrius de universâ Allegoriâ potuisset praecipere, si profectus esset ab eâ, sive scriptione sive picturâ, quam, ut simplicissimam, xvoioλoyinηv dicit Clemens Alexandr. Strom. V. 4. p. 657. Potteri, distinguens ab illa altera quae ipsi συμβολική est. Sed totus ille locus dignus est, qui in hanc rem alias penitius excutiatur. Ab his autem primordiis deduci debebat haec disputatio ad singula genera, quae plurima in hoc loco reperiuntur. In his prae ceteris illustrandum erat, quid esset illud quod diversissimo significatu a Graecis ovußolov vocaretur. In quam vocem certatim hodieque involarunt quicunque e nostratibus huius solius usu sibi sapere videntur. Quorum cantilenas ut equidem taceo, ita hanc notionem in hoc allegorico genere regnare ingenue fateor. Et vero si quis Aristotele praecipue auctore usus, a simplicissima notione exóvos incipiat, et deinceps singula excusserit: universum illud genus trifariam describi posse intelliget, ita quidem, ut, si internam cujusque formae vim naturamque spectes, monstrare possis: primae formae summam conti

neri in iis, quae esse necesse est, secundam in iis, quae esse posse cogitantur, tertiam denique in iis, quae reverâ esse ponuntur.

Verum quod supra dixi: haec nunc quidem explicare longum est. Itaque, quod Winckelmannus artifices facere voluit, illud faciamus et nos, qui haec negi eidolov disseruimus, ut cum Democrito*) precemur, svλóyxwv elδώλων τυγχάνειν.

*) Apud Plutarch. in vit. Aemil. Paul. cap. 1, et de Oracul. defect. p. 714. ed. Wyttenb. item apud Euseb. Praepar. Evang. IV. 17. p. 206. ed. Colon. Vocabulum autem Jonicum evlóyzov cum in evlóyov commutassent librarii, postliminio redire jussit Hemster husius ad Hesych. in εvloyzɛiv; quem vide, adde Valckenarium ad Herodot. VII. 53. Utramque vocem frustra quaeras in Porti lexico Jonico.

IV.

DE VASCULO HERCULEM BUZYGEN

MINOEMQUE EXHIBENTE*).

Hirtius in historia artium inter exempla vetustissima pictura refert duo vasa in Museo Comitis ab Erbach asservata, quorum alterum ad judicium Paridis pertineat, alterum ad bovem Cretensem ab Hercule domitum **). De illa scena nuper dixi: de hac nunc cum maxime dicam. Ejus descriptionem paucorum verborum ambitu comple

*) Ex Annali dell' Instituto archeologico Vol. VII. p. 92-111. (Romae 1835). Cf. Raoul-Rochette in Journal des Savants 1836, Octobre p. 584. Postea in tertia editione Symbol. et Mythologiae de hoc argumento aliquoties disputavi, nimirum Part. I. p. 98. II. p. 689 et 696.; denique Part. IV. p. 417. Atque cum secundo loco, Tab. V. Nro. 29., iconem etiam adjecissem, repetitam ex Italica Tav. d'agg. C. 2. 1835, non est quod ea his in Opusculis iterum repetatur.

**) Hirt's Geschichte der bildenden Künste bei den Alten p. 94: ,,In der Sammlung des Grafen von Erbach im Odenwalde (in Germaniae ea parte, quae ad Magnum Ducatum Hasso - Darmstadinum pertinet) liegen uns aber die Zeichnungen von ein paar Vasen vor, die zu den ältesten zu zählen sind. Die eine stellt den Hercules vor, der den cretischen Stier bezwingt, und auf der andern kommt, wie es scheint, Mercur vor, der den drei Göttinnen mit Paris vorangeht. Eorum ego vasorum beneficio Illustr. Comitis Francisci tov panagiτov delineationes omnes habeo; in quibus sunt binae quae ad Paridis judicium pertinent, de quibus nuper admodum breviter egi in Annalibus literariis Vindobonensibus. Comparaverat haec vasa sibi Ill. Comes per opportunitatem itineris Italici, E. Q. Visconti consilio Nunc cf. libellum de vita mea Lips, et Darmstad. 1848. p. 176.

usus.

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »