Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

ELECTORATVS HASSIACI AVSPICIA
LAETE PIEQVE CELEBRANDA

PANEGYRICVMQVE IN LAVDEM
SERENISSIMI AC POTENTISSIMI PRINCIPIS
AC DOMINI

WILHELMI I.

SACRI ROMANI IMPERII ELECTORIS HASSIAE LANDGRAVII, PRINCIPIS HERSFELDIAE, HANOVIAE, FRIDESLARIAE, COMITIS CATTIMELIBOCI, DECIAE, ZIEGENHAINAE, NIDDAE, SCHAVMBVRGI, RELIQVA.

DIE XXII. MAII HORA XI. MDCCCIII.

IN AVDITORIO MAIORI DICEND V M

INDICIT

ACADEMIA MARBVRGENSIS.

MYTHORVM AB ARTIVM OPERIBVS PROFECTORVM EXEMPLVM
PROPONITVR. SECTIO PRIOR.

Historia, quae apud Graecos quidem tota fere ex poësi effloruit, ubi primum certiorem rebus scribendis fidem quaerebat, quam poëtarum praestabat auctoritas, continuo summis difficultatibus impedita tenebatur. Superioris enim aevi, mythici, homines solis poëtarum fortia patrum facta depraedicantium carminibus auscultasse notum est, hujus diligentiae, quam ad firmiorem rerum fidem doctior aetas unice requirit, impense securos.

Neque vero succurrebat in rudiore illa vitae conditione per longum temporis spatium aut materia aut ratio, quae

servandae rerum memoriae fida satis tutaque videretur. Quare mirum non est, qui primi inter Graecos rebus pedestri sermone condendis operam dabant, ovуyqa❤εts, eos fere deficiente graviore auctoritate fabulas captasse vereque fuisse μυθογράφος *).

Praeclare ad haec actum fuerat cum priscis illis Babyloniis, Aegyptiis, Judaeis, Phoenicibus, quorum sacerdotes nuda certe rerum gestarum eventa in librorum monumentis perscribebant. Apud Romanos quoque, ut in Cicerone**) est:,, memoriae publicae retinendae caussa, ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium, pontificem maximum, res omnes singulorum annorum mandabat literis pontifex maximus, efferebatque in album, et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi. " Fugiebat eam gravitatem prisca illa***) Graecia, quae cum in festorum hilaritatem effusa ab άoidov suorum ore pendebat, nihil minus, quam certam rerum fidem expetebat.

Itaque nihil fere erat, quo subnascenti deinde historiae prospectum videri posset, praeter monumenta quaedam vetusta in templis maxime posita et donaria (άva

nuata†), Diis dicata, praecipue quorum celebrata oracula erant, ut Apollinis Delphici. Factum est quoque in duabus Graeciae civitatibus Sicyone et Argis, ut sacerdotum recensus (avayqapal iɛgéov††) conderentur.

Quicunque igitur inde a sexagesima Olympiade vel paullo maturius per Graeciam id agebant, ut omnem priscam memoriam a poëtarum ludibriis vindicatam ad historiae severitatem traducerent, quo minus certiori fidei a majoribus cautum fuerat, eo studiosius haec eadem circumspicere coeperunt.

*) Strabo Lib. I. Pag. 53. ed. Siebenk.

**) de Oratore II—12.

***) et vero deinceps quoque vulgo per omne liberae rei publicae tempus, cf. Wolfii Prolegom. ad Homer. Pag. XLVIII. LXXV.

†) Qua de re nunc legitur docta Eckheli disputatio in Doctrina Numorum veterum Part. I. Vol. IV. Pag. 371 sq.

Heyne Com

++) Simson Chronicon Pag. 115 ibiq. Wesseling ment. Societat. Scientiar. Gottingens. Vol. XIV. Pag. 129.

Iam vero in illa scribendi difficultate, qua ut quaeque aetas vetustior erat, ita maxime laborabat, vel omnino literis carebant illa monumenta, vel rarioribus illis ornata reperiebantur, ut qui ejusmodi operis caussam, tempus auctoremve requireret, ei ad incolarum ejus oppidi vel fani sacerdotum sermones confugiendum esset*).

Quae ipsa fucandae fidei obscurandaeque veteris omnis memoriae non potuit quin uberrima materia existeret, subnataque mythorum diversa genera.

Quorum unus nunc seligendus mihi visus est, quem ab antiquo aliquo donario profectum cum ipse arbitrer, gaudebo equidem si disputatione mea idem lectoribus quoque pro

bavero.

Est haec vero illa de Arione poëta delphini dorso ex undis servato memorabilis narratio, quo Herodotus primus popularium aures delinivit, quemque deinde multi**) in scripta sua retulerunt.

Iam ut in primo illius mythi auctore subsistamus: totius Herodotei operis cum universa indoles et constitutio, tum vero praecipue ipsius aditus ea omnis historiae inter Graecos primordia arguit, qualia nos supra delineavimus. Quo referenda est et religiosior illa άvadnμátov a barbarorum regibus missorum descriptio ***), et fusius Cleobis et Bitonis celebrata pietas †) et vero hic ipse, quo in loco nunc

*) Dionys. Halicarn. Tom. VI. Pag. 819. ed. Reisk.

**) Quorum recensum vid. apud Harduinum ad Plinii Hist. N. IX-8. Pag. 502.

***) I-Cap. 14.

+) I-31 Quo in loco, ut hoc data hac occasione delibem, non recedendum erat a Medic. et Paris. Cod. lectione uŋv. Nam primum haec tota vectionis narratio ibi attexitur ubi juvenum roboris mentio facta erat, et ita attexitur, ut hac quoque re ipsorum robur pateferi scriptor velit (καὶ πρὸς τούτῳ, ῥώμη σώματος τοιήδε άεθλοφόροι τε ὁμοίως ἔσαν καὶ δὴ καὶ λέγεται ὅδε ὁ λόγος); tum ita quoque intelligitur, cur addatur illud sadíes dè διακομίσαντες Επ quo scilicet colligatur quantopere corporis viribus polluerint. Deinde ut omnino priscis hominibus ita viris maxime convenit illa roboris laudatio. Denique feminae matrem in universum laudant: olov tếxvov invo̟noɛ; in qua universâ laudatione cum jam insit pietatis (tñs

.

[ocr errors]

cum maxime versamur, qui, quod in ipso limine occurrit, scriptoris ingenium prodit, episodiorum lenocinia mirifice captantis, neque abhorrentis a μυθογράφων consuetudine, suas oppidorum descriptiones istis additamentorum illecebris variantium *).

Est in rebus Lydiis, e quibus totius operis initium ducitur, belli quoque Alyatten inter et Milesios gesti memoria. Quo in bello cum Lydorum regi morbi caussa, quo ille implicitus tenebatur, oraculum Delphicum consulenti, Periander Cypseli filius Corinthiorum tyrannus Dei consilium medelaeque viam aperuisset, in hujus vitam digrediens scriptor, Arionis poëtae historiam persequitur Lib. I. Cap. XXIII seq.

Περίανδρος **) δὲ ἦν Κυψέλες παῖς, ὗτος ὁ τῷ Θρασυ

γνώμης) laudatio, apparet si γνώμην admiseris tunc unam eandemque tribui a virorum aeque ac feminarum coetu juvenibus laudem. Cui rationi adversatur illud: Αργεῖοι μὲν γάρ Αἱ δὲ Αργεῖαι, quo ipso significatur aliud fuisse virorum praeconio praeconium feminarum. *) Dionys. Halic. Iud. de Thuc. Tom. VI. Pag. 823 ἐκείνοις μὲν ἐν τοῖς ἀνδράσιν ἀναγκαῖον ἦν ποικίλλειν τοῖς μυθώδεσιν ἐπεισ οδίοις τὰς τοπικὰς ἀναγραφάς. In hoc vero episodio illud maxime inest, quod apud Ciceronem Epist. ad Divers. V— 12. legitur: cum miseratione delectare et notabili exitu concludi. Quem ipsum Herodoti locum Marcellinus Vita Thucydid. Pag. 8. ed. Ducker tanquam exemplum profert ex quo cognoscatur, quantopere hic scriptor narrationis voluptatem appetierit: πολλὰ γὰρ τῶν πρὸς ἡδονὴν ἀπέφυγε (Θεκυδ.) τὰς παρενθήκας – ἀποκλίνας — Αρίων ὁ κυβερνώμενος μεσικῇ.

[ocr errors]

**) Sequor in his emendatissimam nitidissimamque Schaeferi editionem, qua hic vir doctus denuo promeruit de Musis Herodoteis. Ad interpretationem loci pauca tantum subjiciam, quae vel insigniora vel conjunctiora cum nostro consilio videri queant.

Laudat hanc ipsam fabulam Hermogenes eo consilio ut doceat quid inter διήγησιν et διήγημα intersit in Progymnasmatibus, quae e bibliothecâ Taurinensi regiâ eruta cum doctis primus communicavit Heeren in Bibliothek der alten Literatur und Kunst partic. VIII, ubi Pag. 8: Ποίημα μὲν γὰρ καὶ διήγημα, περὶ πρᾶγμα ἕν, ποίησις δὲ καὶ διήγησις περὶ πλείονα. Οἷον ποίησις ἡ Ἰλιὰς καὶ ποίησις ἡ Οδυσσεία. ποιήματα δέ, ἀσπιδοποιΐα Καὶ πάλιν διήγησις μὲν ἡ ἱςορία Ηροδότω, ἡ συγγραφὴ Θεκυδίδη. Διήγημα δέ, τὸ κατὰ Ἀρίονα, τὸ κατὰ Ἀλκμαίωνα (Ι – Cap. 61.) κ. τ. λ.

[ocr errors]
[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »