Billeder på siden
PDF
ePub

Non alienum erit huic disputationi adjicere ipsum, quem Arionis poëtae Aelianus perhibet hymnum*) ex viri supra laudati emendationibus:

Ὕψιςε θεῶν

πόντιε, χρυσοτρίαινα Πόσειδον,

γαιήοχ ̓ ἐγκύμον ̓ ἂν ἅλμαν

βραγχίοις περὶ δή σε πλωτοί

θῆρες χορεύεσιν ἐν κύκλῳ,
κάφοισι ποδῶν

ῥίμμασιν ἐλαφρ ̓ ἀναπαλλόμενοι σεισμῷ,
φριξαύχενες ὠκύδρομοι σκύλακες,
φιλόμεσοι δελ

[ocr errors]

φίνες, ἔναλα θρέμματα κερᾶν
Νηρηΐδων θεᾶν,

ἃς ἐγείνατ' ̓Αμφιτρίτα.

οἳ μ ̓ εἰς Πέλοπος γᾶν ἐπὶ Ταιναρίαν
ἀκτὰν ἐπορεύσατε,

πλαζόμενον Σικελῷ ἐνὶ πόντῳ,

κύρτοισι νώτοις ὀχέοντες,

ἄλοκα Νηρείας πλακός

τέμνοντες, ἀςιβῆ πόρον,

φῶτες δόλιοι

ὥς μ ̓ ἀφ ̓ ἁλιπλός γλαφυρᾶς νεώς
εἰς οἶδμ ̓ ἁλιπορφύρε

λίμνας ἔριψαν.

*) Arioni carmen abjudicat Boeckh in Actis Academ. Berolin. 1836. 74. antiquioris tamen poetae esse statuit, cf. Welcker Opuse. I. 95. Mihi vero novitium omnino videtur carmen, quod ante Euripidem vix potuit componi. Th. Bergkh in Poetis Lyricis Graecis p. 662 sq. cujus annotationes criticae nunc adhibendae sunt.

66

[ocr errors]

II.

PHILOSOPHORUM VETERUM LOCI DE
PROVIDENTIA DIVINA ITEMQUE DE FATO
EMENDATI ET EXPLICATI.

NATALICIA. UNDEOCTOGESIMA.
AUGUSTI. AC. POTENTISSIMI. PRINCIPIS.
AC. DOMINI.

CAROLI. FRIDERICI.

MAGNI. DUCIS. AUTOCRATORIS. BADAR. DUCIS. ZAHRINGIAE. COMITIS. PALATINI. AD RHENUM. RELIQUA.

RECTORIS. MAGNIFICENTISSIMI.

LAETANTI. PATRIAE. SACRA.

RITE. PIEQUE. CELEBRAT.

DIE. XXII. NOVEMBRIS.

ACADEMIA. HEIDELBERGENSIS.

PHILOSOPHORUM. VETERUM. LOCI. DE. ProvidentIA. DIVINA. ITEMQUE. DE. FATO. EMENDANTUR. EXPLICANTUR.

MDCCCVI

Constat inter eruditos, Ciceronis operum nec ullum genus adeo emendatum haberi, ut legentibus ubilibet pateat, et vero maxime a criticâ ratione laborare illud, quod in philosophiâ illustrandâ versatur. Quo in numero prae ceteris habendus ille liber est, qui de Naturâ Deorum inscribitur. Emendationis autem praesidia continentur vel solo ingenio, vel veterum librorum fide, vel assiduo usu cum ejus scriptoris, quem emendare instituas, tum fontium, e quibus ille sua repetiit.

Quorum licet nullum negligendum sit, hoc tamen, quod ultimo loco posuimus, in Cicerone latissime patet. Nam cum Romanorum philosophia e Graecorum sapientiâ sic

effloruerit, ut illic nihil fere reperias, quin hinc progenitum et parentis quasi gremio nutritum cognoscas: consequens est, ut, qui cum fructu velit Latinae philosophiae monumenta illustrare, ad Graecorum opera transeat, unde subsidiorum plurimum repetatur. Quocirca non est quod timeamus, ne illius libri explicatio peritioribus videatur nimia diffundi et revocanda esse a vario erraticoque lapsu, si quando ea latius serpat et liberius feratur nunc per Epicuri hortos viretaque Lycei nunc et per Academiae frequentiora spatia et solitudinem Plotini Aegyptiacaeque philosophiae latebras ac recessus. Nunc tamen, quoniam intra academicae scriptionis terminos cohibenda oratio est, eum modum adhibebimus, ut illius libri unum locum seligamus itemque alterum, quae et impeditiora videantur, et ad certa capita revocari queant. Quae ita tractabimus, ut solum id spectemus quod vel critices medelam desiderare visum fuerit, vel interpretationis lucem, quo expediatur opera eorum, qui philosophiae historiam sibi illustrandam

sumunt.

Ordiamur a divina Providentia, quae in EO, cujus natalitia agimus, tot curae suae documenta dedit, ut uberrimus inde fructus in nosmet ipsos inque hanc, quae patria nobis est, terram redundarit.

CAPUT I.

LOCI VETERUM PHILOSOPHORUM DE PROVIDENTIA.

APUD Ciceronem de Natur. Deor. I. 8. exorditur Vellejus Epicureus a reprehensione Platonis et Stoicorum, unde ad reliquorum sententias philosophorum ordine recensendas progreditur.

„Audite, inquit, non futiles commenticiasque sententias, non opificem aedificatoremque mundi Platonis de Timaeo deum, nec anum fatidicam Stoicorum πρόνοιαν, quam latine licet providentiam dicere."

Walkeri Angli suspicio: in Timaeo, nullius codicum,

quos inspicere licuit*), auctoritate firmatur. Longius tamen a vulgato recedit Parisiensis B, qui ita: - mundi de Platonis Timaeo, deinde nec anum. Quod nos non magis moramur, quam illud Oliveti: nec autem fatidicam.

[ocr errors]
[ocr errors]

Huic loco jungimus alterum II. 22. Talis igitur mens mundi cum sit, ob eamque caussam vel prudentia vel providentia appellari recte possit (Graece enim лóvoια dicitur) et in his" rel.; ubi Davisius bene tuetur illud vel prudentia vel cum loco Ciceronis Academ. I. 7. tum testimonio codicum praecipue Palatinorum, quibuscum et nostri faciunt, praeter unum Uffenbachianum. Contra de N. Deor. II. 29. Velut a te ipso hesterno die dictum est anum fatidicam roóvorav a Stoicis induci, id est providentiam" haec postrema a Davisio Ernestoque pro glossemate habentur, quae nec legantur in Codice Ursini. Recte et hoc, si quid video, quamquam nec librorum nostrorum ullus suffragetur et obloquatur Kindervaterus, cui viro, ceteroquin haud indocto, in dijudicandis tamen lectionibus nihil tribuendum esse alias demonstrabo.

III. 40. Lucilius autem, vehementius, inquit, Cotta, tu quidem invectus es in eam Stoicorum rationem, quae de providentia deorum ab illis sanctissime et providentissime constituta est." Vulgatam confirmant Paris. A et Norimb. A. Contra Pariss. B. C. cum Uffenbachiano exhibent meram pro eam. Monstrosa lectio est Cod. Norimbergensis B: affectus est in HORAM istam Stoicorum sententiam. Dubitavi olim, num legendum sit:

*) Eorum codicum, quorum copiam nobis fecit amicissimorum hominum liberalitas, vel excerpendo vel exemplis ipsis transmittendis, accuratiorem notitiam exhibebimus alias. Sunt vero sex numero, nondum collati: Parisienses tres, duo Norimbergenses, Uffenbachianus unus. Nolo repetere quae et ipse et Moserus adposuimus ad Editionem majorem hujus libri p. 30 sqq. et p. 16 sqq. Lips. Hahnianae a. 1818 et 1821: hoc unum addere volo quod postea adscripsi: anus fatidica" i. e. xenoμolóyos reais apud Plutarch. de nobilitate in Christ. Wolfii Anecdott. IV. p. 223.

[ocr errors]
[ocr errors]

invectus es coram in istam Stoicorum rationem." Quae suspicio fulciri videtur posse eo, quod modo dixi, lectionis portento. Nunc magis arridet ingeniosa Davisii conjectura,,in auream istam St. r.," quae et ipsa firmatur eadem auctoritate.

Transeamus ad Graecorum philosophorum loca, quae hac data occasione tractare visum est.

Ac primum, sicut Epicurei*), quod modo vidimus, Stoicorum de providentiâ placita irridebant, ita hi contra hanc illorum negandi audaciam ludibrio solebant habere. Quod intelligitur ex Hiero clis Stoici sententia, quam referente Aulo Gellio N. A. IX. 5. Taurus Platonicus passim in ore habebat, quando mentio fiebat Epicuri:

[ocr errors]

Ἡδονὴ τέλος· πόρνης δόγμα. Οὐκ ἔςι πρόνοια· ἐδὲ πόρνης δόγμα. Voluptas finis: meretricis placitum. Non est providentia: ne quidem meretricis placitum." Sic enim hunc locum optime emendavit Pearson et explicuit Bentley Addend. ad Dissert. de Epistol. Phalarid. pag. 446. ed. Lips.

Neque tamen universi Stoici risu excipiebant illas Epicureorum notas, sed serio non nulli easdem diluere conabantur. Huc facit locus Sallustii philosophi лɛì εшv и. нобμ. Cap. IX. (in Galei Opuscul. mytholog.) pag, 260,

αἴτε ἐν τῷ κόσμῳ μαντείαι, καὶ θεραπεῖαι σωμάτων γιγνόμεναι, τῆς ἀγαθῆς προνοίας εἰσὶ τῶν θεῶν· τὴν δὲ τοιαύτην περὶ τὸν κόσμον ἐπιμέλειαν ἐδὲν βελομένες, ἐδὲ ποιόντας (leg. πονέντας) τις Θεὸς ἡγητέον ποιεῖσθαι

x. t. 2.

Πονόντας reponendum esse pro ποιόντας perspicuum est cum ex sequentibus, ubi eodem sensu άróvas, tum ex ipso Epicureorum placito, quod idem attigit: 85e naì ai τῶν Ἐπικερείων λέλυνται ζητήσεις· τὸ γὰρ θεῖον, φασίν, ἐδὲ πράγματα ἔχειν, ἐδὲ ἄλλοις παρέχειν. cf. Di

*) Jam ante Epicuri aetatem Antiphon Sophista divinam providentiam sustulit teste Origine adv. Celsum IV. P. 176. laudatus a Ruhnkenio in Dissert. de Antiphonte, vid. Ruhnk. Opuscul, Pag. 251 seq.

« ForrigeFortsæt »