Billeder på siden
PDF
ePub

ingenii modulo metiantur. Graeci praecipue, quibus nulla unquam gens liberius fabularum varietate lusit, in hoc quoque genere ingenio suo maxime indulserunt. Cujus rei in mythis*) multa exempla reperiuntur, quorum copiam expromere non attinet.

Unum sufficiat in ipso Homero **) obvium, ubi quem Eetioni regi aggesserat tumulum Achilles, eum Oreades nymphae ulmis consevisse dicuntur. Erat certe Eetionis regis memoriam servans tumulus, erant arbores, sed mira illa satio ad hominum haec ita sibi persuadentium arbitrium pertinet.

Sic, ut huc revertar, verine similius est, Graecos homines, quorum oculis viri delphino vecti usque obversaretur species, acquievisse in eo, quod oculis haurirent h. e. nil nisi hominem delphino vectum cogitasse: an latitantem rei caussam inde repetiisse, quo duceret et poëtarum diis carorum sanctitas ***) et animalium piloμsoov indoles, et vero fortasse fama quaedam, quae Arionem aliquando undis periclitatum ferret†). Nisi hoc malueris, fuisse illud revera Arionis signum, cui delphin, quo poëtae officium significaretur, adjunctus esset; quem deinde poëtam, quo magis ingenii gloriâ floreret, hujus belluae dorso undis

*) etiam eorum populorum qui nunc per Asiam et Africam vivunt. **) Iliad. VI-420 sq.

περὶ πτελέας ἐφύτευσαν

Νύμφαι Ὀρεςιάδες κέραι Διὸς αιγιόχοιο.

ubi cf. Heynii Not.

***) In qua, ne plura congeram, totus fere versatur egregius in Mercurium hymnus, Homericus. Facit huc quoque illa Pindarica sententia Olymp. IX-42 sq.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

quam hic mythus Herodoteus quodammodo illustrare videri possit. Adde Pyth. I—79. Hinc Arion Dioni Chrysostomo Orat. XXXVII. θεοφιλής dicitur.

+) Non constitisse sibi in hac ipsâ fabulâ hominum tradentium rumorem docet Luciani locus Dialog. marin. Tom. II. Pag. 111. monente etiam Hemsterhusio ad h. 1. Ibid. Pag. 371. ed. Bipont.

enatasse fingerent. Veniam autem eo promtiorem inveniet haec fingendi libido, quo conjunctior esse reperitur cum intimo humani ingenii, nihil ad caussarum nexum non revocantis, sensu, ut explicandi deficiente facultate: comminiscendi esset adeo quaedam necessitas.

Videtis me non curare versus istos, quos tanquam in illo signo inscriptos profert loco supra laudato Aelianus, cujus fides non eo valere potest, ut ab Herodoti auctoritate recedamus, nil nisi nudam hominis statuam memorantis. Neque vero qui pressius hujus vestigiis insistere videntur Aulus Gellius*), Pausanias **), Dio Chrysostomus ***) tituli alicujus ullam mentionem faciunt. Verum, ut hoc largiar, apparuisse in hoc opere eos ipsos versus Aeliano laudatos: iidem tamen postea afficti esse potuere, celebratâ jam omnium sermone illâ de miro equite fabulâ.

Quae ipsa commentato mihi, cum deinde in haec Heyni verba incidissem, gaudio fuit: gemina his ei viro in mentem venisse. Sic enim ille †): „Sunt quoque, quae ab antiquis donariis et artium operibus profecta sunt. Sic suspicor fabulas ex signorum symbolis profectas. Ita de Arione a delphine servato narratio non aliam videtur originem habuisse, quam ejus signum.

[ocr errors]

Verum ut illud teneo: profectam esse omnem fabulam ab antiquo artis opere, ita aliam explicandi ipsius signi rationem exputaram, quae haud scio an illi superiori prae

[ocr errors]
[ocr errors]

*) Noct. Att. Lib. XVI-Cap. 19. Eam fabulam dicere Lesbios et Corinthios: atque esse fabulae argumentum, quod simulacra duo aenea ad Taenarum viserentur, delphinus vehens et homo insidens." cf. Solini Polyhist. Cap. 7.

**) Laconica Tom. I. Pag. 444. ed. Fac. Avaðýμata dè ällα τέ ἐςιν ἐπὶ Ταινάρῳ καὶ Αρίων ὁ κιθαρῳδὸς χαλκός ἐπὶ δελφῖνος. Τὰ μὲν ἦν ἐς αὐτὸν ̓Αρίονα καὶ τὰ ἐπὶ τῷ δελφίνι Ἡρόδοτος εἶπεν ἀκοὴν ἐν τῇ Λυδίων συγγραφῇ.

***) 1. 1. Pag. 102. Tom. II. ed. Reisk. Agíav de —ñoingάuevos μίμημα χαλκό & μέγα, ἀνέθηκεν ἐπὶ Ταινάρῳ, καὶ αὐτὸν ἐπὶ τὸ εὐ εργέτες καθήμενον.

†) De fide hist. aetat. myth. Commentat. Societat. Gotting. Vol. XIV. Pag. 117.

ferenda videatur. Movit praecipue Pindari*) locus, ubi in illo Medeae de condendâ Cyrene vaticinio haec leguntur:

̓Αντὶ δελφίνων δ ̓ ἐλαχυπτερύγων
Ιππες ἀμείψαντες θοὰς

Ανία τ ̓ ἀντ ̓ ἐρετμῶν

Δίφρος τε νωμάσοισιν ἀελλόποδας.

„Delphinesque breviter alatos (pinnatos) equis permutantes velocibus, habenas pro remis et currus gubernabunt procellipedes."

Quo in loco hactenus ab Heynii**) auctoritate judicium meum sejungo, ut delphinorum piscatum cogitandum esse negem. Primariae totius sententiae, quam Scholiastes bene explicat: νησιῶται ὄντες οἱ Θηραῖοι ἠπειρῶται γενήGovtα, altera notio illustratur hac imagine: gubernabunt habenas, currus, ideoque equos: altera hac: gubernaverant remos ideoque delphinos. Quae posterior idea ad vividiorem sensum poëtae revocanda est, qui quo sententiarum concinnitati serviret, sicut habenarum et curruum tractationem tractationi remorum opposuerat: ita equorum gubernationi gubernationem delphinorum opponit ***).

Est alius quoque locus, quo mihi similis imago ex

*) Pyth. IV-29 sqq.

**) in Notis ad h. 1.

***) Admonent haec loci Herodotei I-27. ubi similiter vnoitαi et лεται opponuntur. In quo ingeniosissima Toupii (Emendat. ad Suid. vid. Opuscul. Crit. ed. Lips. Tom. II. Pag. 64 seq.) conjectura: aloqɛouέvos ideo Larchero improbatur, quod Herodotus minime Isocrateo more membra aequalia fingere soleat. Quod licet verissimum sit; tamen antiquiores illi non prorsus abhorruisse videntur ab hac orationis concinnitate. Thucydidem quidem notum est ejusdem rei vel studiosiorem judicatum esse (vid. Dionys. Halic. de Thuc. Jud. Tom. VI. Pag. 869. ed. Reisk. cf. Demetr. de Elocut. §. XXV.), ipsiusque Herodoti oratio nonnumquam, in dialogis praecipue, ad tò loónolov propius accedere velle videtur. Quo pertinet v. c. illud III-53. Φιλοτιμίη κτῆμα σκαιόν· μὴ τῷ κακῷ τὸ κακὸν ἰῶ. πολλοὶ τῶν δίκαίων τυραννὶς χρῆμα σφαλερόν, πολλοὶ δέ Quare haud scio an illud aiageouέvos admittendum sit, cujus etiam vestigia in plurimorum Codicum lectione: άouevo agnoscas.

pressa videtur. Apud Euripidem in Helena*) Chorus re

mum ita compellat:

Φοίνισσα Σιδωνιάς ω

Ταχεία κώπα, ροθίοισι μήτηρ
Εἰρεσία φίλα,

Χοραγὲ τῶν καλλιχόρων
Δελφίνων, ὅταν αὔραις
Πέλαγος νήνεμον ᾖ.

5

Ubi quum 'remus delphinorum choragus dicatur, apparet: remiges adeoque nautas eorundem duces et rectores cogitari. Quod ipsum quantopere ad locum Pindaricum illustrandum faciat non attinet monere.

Itaque trita usuque firmata priscis hominibus, poëtis maxime fuisse videtur navigationis cum delphinorum natantium lusu conjunctio. Quidni igitur ubi eandem navigandi artem usumque suaviore quâdam imagine declarari vellent, velut in artis opere, hominis delphinis dorso vecti symbolo uti potuerint? Hoc certe qui locum Pindaricum supra laudatum accuratius inspexerit dubium erit nemini.

Et vero reapse ita factum fuisse persuadent insularum et emporiorum veteres numi **) in quibus nihil frequentius delphinorum effigie.

Ex quibus hoc mihi colligere posse videor: fuisse illud *) 1467 seqq. cf. Electr. 433 seqq. Locum pluribus conjecturis tentat Musgravius, vid. Tom. III. Pag. 568. ed. Beck. qui sic legendum

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

et in sequentibus: ὅταν αὔραις - πέλαγος εὐήνεμον.

**) Vid. Spanhem. de Usu et Praest. Numism. Tom. I. Pag. 227 sqq. praecipue Eckhel D. N. V. ubi Part. I. Vol. II. Pag. 322. in Carystiorum Euboeae numis prora navis. Ibid. Pag. 239. in Corinthiorum numo Neptunus stans, dextra delphinum s. tridentem; in alio Corinthiorum numo: vir nudus stans, dextra gubernaculum etc. Ex quo patet: variari in his ita, ut nunc navis pars vel instrumentum navigatorium, nunc delphinus ponatur. Verum ne multa: in Messanae Siciliae numis pluribus delphinus conspicitur, vid. Ibid. P. I. Vol. I. Pag. 219 seqq. ubi sic Eckhel Pag. 220. ,,typus delphini urbem certe maritimam notat;" ut jam Tarentinorum numos omittam in quibus frequens vir nudus delphino vectus, quoniam his quidem urbis conditor Taras 2

CREUZ. OPUSC.

signum (ἐπὶ δελφῖνος ἐπεὼν ἄνθρωπος) antiquam navigationis significandae imaginem, quae deinde, verso in historiam symbolo, ad Arionem celebriorem per ea tempore poëtam traheretur.

Quod symbolorum in rem gestam trahendorum vitium magnam fabularum copiam peperisse putandum est*).

Totum vero illud mythorum ab artis operibus profectorum genus per omnem Graecorum historiam latius patet. Quo pertinet fortasse illa apud Pausaniam **) de Auge, Herculis uxore Hecataei Milesii narratio ***). In Herodoto quoque ne longius abeam, alia plura sunt, in quibus ab hoc ipso summa res pendere videatur†). Sed cautius agendum in his, neque quidquid per historias conjunctum cum hoc genere inventum fuerit, id uno eodemque explicationis ambitu complectendum.

significari potest; vid. Ibid. Pag. 146. Sic Melicertam quoque cum Inone matre in mare incidentem delphines excepisse ferebantur, vid. Pausan. Tom. I. Pag. 172. sq. Fac. Lucian. 1. 1. Tom. II. Pag. 108. Bipont. Philostrati Imagin. I-19. Pag. 794. ed. Olear. coll. IICap. 16. Cujus fabulae jucunda in Corinthiorum numis varietas, in quibus saepe fingitur Melicerta delphinis dorso vectus, teste Eckhelio Part. I. Vol. II. Pag. 242.

*) Sic, ut hoc utar, celebrata illa de Minotauro fabula Heynio ortum videtur habuisse ex antiquo aliquo opere, quod Cretae servabatur, quod symbolicum esset, capite taurino homini imposito; quâ formâ Fluvii interdum exhibentur in numis." Not. ad Apollodor. Biblioth. Pag. 537. In quam rem nunc consulenda est Eckheli disputatio D. N. V. Part. I. Vol. IV. Pag. 315.

**) Arcadica Tom. II. Pag. 358 seq. ed. Fac. ubi hoc: xal võv ἔςι μὲν Αὔγης μνῆμα ἐν Περγάμῳ τῇ ὑπὲρ τῶ Καΐκό, γῆς χῶμα, λίθε περιεχόμενον κρηπῖδι. ἔτι δὲ ἐν τῷ μνήματι ἐπίθημα χαλκῶν πεποιημένον, γυνὴ γυμνή.

[ocr errors]

***) Debebam Graecis Romanos addere, siquidem speciosa saltem est Goethei conjectura, cum dicit: Sollte die Sage der von einer Wölfin gesäugten Heldenkinder nicht durch einen bildenden Künstler zuerst entsprungen sein, der einen solchen Gedanken plastisch am besten zu schätzen wusste?" (Oper. Vol. 39. p. 289.) De Auge Herculis confer nunc Hecataei Milesii Fragmenta p. 48-50. ed. Cr. itemque Car. Mülleri Vol. I. p. 27. Nr. 345.

†) II—181. Ladices fortunae vicissitudo.

Proconnesii mira facinora.

IV 14, 15. Aristeae

« ForrigeFortsæt »