Billeder på siden
PDF
ePub

τε

P. 101. Postquam Christiana sacra etc.] Synesius Epist. 335: al δὲ ̓Αθῆναι πάλαι μὲν πόλις ἑστία σοφῶν, τὸ δὲ νῦν ἔχον σεμνύνου» oiv avtàs oi pelittovoyoí. Cf. Wyttenb. ad Plutarch. p. 1082; qui alium insuper Synesii locum in hanc rem excitavit. Addit idem, ne tunc quidem (hoc est saeculo V. post Ch. n. exeunte et ineunte VI.) prorsus vastatas squaloreque obsitas jacuisse Athenas, sed honestas adhuc familias Athenis floruisse publicaque doctrinarum studia: cf. Corsinus in Fast. Att. IV. 202. ad Ol. CCCXVI. Origenes contra Cel sum L. III. cap. 30. Vol. I. p. 4 C. ed. Rua Eloha nên gia τοῦ Θεοῦ, φέρ ̓ εἰπεῖν, ἡ ̓Αθήνησι, προετά τις, καὶ εὐσταθής, θεῷ ἀρέσκειν τῷ ἐπὶ πᾶσι βουλομένη, ἡ δὲ ̓Αθηναίων Εκκλησία στα σιώδης, καὶ οὐδαμῶς παραβαλλομένη τῇ ἐκεῖ ἐκκλησία τοῦ Θεοῦ, 5, 6, Ecclesia enim quidem Dei, age dicamus, Athenis mitis quaedam et bene constituta, quippe Deo placere, qui est super omnia, volens; at vero Atheniensium concio seditiosa et nequaquam comparanda eeclezíne Dei, quae illic est. Labentibus saeculis,haec subinde in pejus mu tata esse nemo mirabitur, qui quidem humanarum rerum vicissitudines norit. Sie, mt hoe utar, ad eummos in ecciería Graech Christiank honores subinde promotum videmus hominem, typ pið búgubio n deíar of zer izpißwzóre, texte Leone Diams VI. 6. p. 42 kg, 195 ad quem locum doctissims Hasens p. 227. ita: „léxeralshmut waiti in Graeciá, tum omni medio sero, tum maxime von ‘taxino, enamaẫu, profanas eras: quod qui is a tenere labuti sout, a vend fidei caeciores putereatur." buiflet kopa 6. Kapwon. perversitate es aldorrere hodie eruditiora Gramures & quenti hortata prudenteren drinn, as a penis vazor qvia libenter inauhat Ceserum ef eruditissimi Gran Alza. Crefi Mk moire sur Tenant acne fe is triezum a Griu Pada 183, & qua nuper atmvčun gerne in de arguments upstart tomor Broendsted in Las mi Teninga a oroa sad 1 y 2Y11 899- € 7-7.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

cf. Plutarchi Symposiacc. IX. 6. p. 741. p. 1063; quem locum non recte laudaverat Jo. Laur. Lydus de menss. vett. Romanorr. reprehensus hoc nomine a Roethero in annott. p. 50. Adde Symbol. et Mytholog. nostr. II. p. 640 sqq. 754. IV. p. 350 sqq. Atque illud ipsum certamen tangere videtur T. Hemsterhusio (ad Luciani Contempll. cap. 23. p. 522. Wetsten.) poëta in Catalectis:

,,Quisquis Cecropias hospes cognoscis Athenas,

Quae veteris famae vix tibi signa dabunt,

Hasne Dei, dices, Coelo petiere relicto?

Regnaque (rixaque vel rixane Hemsterh.) partitis haec fuit una Deis?

Idem, Agamemnonias, dices, cum videris arces,

Heu victrix victâ vastior urbe jaces!

Hae sunt, quas merito quondam est mirata vetustas.
Magnarum rerum magna sepulcra vides."

Libuit enim integrum adscribere locum egregium, de quo ita Villoisonus in Prolegomm. ad Homerum p. LIII: ,,Mihi autem Graeciam peragranti semper occurrebat illud elegantissimum epigramma in Catalectis." Sequuntur versus poëtae, quos laudavimus. Extrema carminis eruditioribus in memoriam revocabunt verba Servii Sulpicii in Epistoll. famill. ad Ciceronem IV. 5. Post me erat Aegina, ante Megara, dextrâ Piraeeus, sinistrâ Corinthus - cum uno in loco tot oppidum cadavera projecta jaceant.

66

[ocr errors]
[ocr errors]

P. 101. Ut ipsa suos cives genuisse dicatur] cf. Thucyd. L. I. c. 2. quem locum illustravit Wyttenbachius V. S. in Select. Hist. p. 359. comparato loco altero Thuc. II. 36. cf. Herodot. I. 56. ib. Wessel. et Valcken. Isocr. Paneg. p. 17. ed. Mor. Add. Meurs. de Fort. Ath. in Gronovii Thes. A. Gr. Vol. V. p. 682. et Longin. De Subl. Sect. XXIII. p. 93. ed. Toup.

VI.

PRAEFATIO

AD

JO. HENR. CHRIST. SCHUBARTI QUAESTIONES

GENEALOGICAS HISTORICAS

IN

ANTIQUITATEM HEROICAM GRAECAM
MARBURGI MDCCCXXXII. *)

LECTORI BENIVOLO

S.

FRIDERICUS CREUZER.

Praefationi praefationem adjici permirum videatur. Sed viri humani non nesciunt quae humanitatis sint. Me quidem sciant huic officio numquam libentius fecisse satis. Nam vir juvenis, qui nunc primum in publicum prodit, non solum Marburgi in academiâ patriâ, ex quo his literis operam dare coepit, verum etiam huc delatus et Seminarii Philologici alumnis adscriptus morum integritate, sollertiâ ingenii, diligentiâ commentandi atque industriâ ita se praeceptoribus suis probavit, ut ipsius causâ vel maxime cuperent. Postea vero quam Vindobonae rerum suarum domi

*) Auctor hujus libri, cujus consilium argumentumque paullo post declaravit C. O. Muellerus in Götting. Gelehrt. Anzeig. 1833. Nr. 86. 87, nunc cum maxime praeest Bibliothecae Principis Electoris Casellis in Hassiâ, posteaquam facultatem suam criticam doctrinamque comprobavit cum aliis scriptis tum vero maxime editione Pausaniae, quem bis in publicum emisit, primum cum Christ. Walzio tribus voluminibus Lipsiae ap. Hahnium 1838-39, tum solus anno 1853. Quod a me ipso in hac Praefatione tractatur argumentum geographicum et historicum denuo adumbratum est nuper ab A. Westermanno in Paulyi et Walzii Encyclopaedia Vol. V. 2. p. 1307-1309, copiosius autem illustratum ab E. Curtio in majore opere, quod inscribitur: der Peloponnes,

cilium locavit, hoc est, in urbe literarum artiumque opibus redundante, idem haec commoda scite liberaliterque in suum suorumque amicorum usum convertit. Arguunt notationes, quas haud paucas e codicibus Vindobonensibus. in hoc ipso libello consignavit. Cujus quae ratio sit, quod consilium argumentumque, ipse scriptor in suâ Praefatione tam lucide ac diligenter explicavit, ut ne verbum quidem addi necesse sit. Proinde quid secutus sit libri auctor, nemini obscurum esse potest: quid assecutus, censebunt homines docti, publiceque pronuntiabunt. Neque enim is sum, qui vel meâ vel meorum amicorum gratiâ aliorum censuras praeoccupare soleam. Illud dicere non reformido, mihi has plagulas a prelo madentes perlustranti cum alia placuisse SCHUBARTI judicia, tum hoc inprimis, quod Pausaniae, qui nuper a multis iniquius tractatus est, auctoritatem dextre graviterque vindicare instituit.

Atque huic praefatiunculae jam finem imponere possum, et Lectoribus vale dicere, si prorsus άovußolos ab hac coenâ discedere velim. Nunc advertit me libelli hujus argumentum, quod continetur rebus Argolidis, hoc est, ejus orae, in qua nuper certatim peregrinati sunt Britanni, Francogalli, nostrates, et nunc cum maxime peregrinatur vir de nostris literis optime meritus mihique amicissimus FRIDERICUS THIERSCHIUS, quem speramus multa in lucem esse prolaturum quae adhuc obruta jacuerunt. Francogalli etiam merito laudantur, quod in Peloponnesum non modo militatum abierunt, verum etiam anquisitum, et exercitui suo viros eruditos adjunxerunt, Regis munificentiâ et Academiae scientiâ adjutos ornatosque. - At vero, ut ingenue fatear quae sentio, illud exspectationem nostram destituit, quod in opere nuper admodum emisso: Expédition scientifi– que de Morée ordonnée par le Gouvernement Français à Paris 1831, meridionalis Graeciae tabula geographica exhibita est a Lapieo (Lapie) descripta, bona illa quidem et commendabilis multis partibus, sed tamen non usquequaque nova; cum ejusmodi tabulam desideraremus, quae denuo instituendis mensionibus adeoque iteratis curis eorum, qui illi expeditioni adfuerunt, emendata consignataque esset.

Speremus igitur fore, ut sequentibus voluminibus hoc compensare studeant regii illi geometrae, eoque studio se adgregare velint Dicaearcho, qui a Plinio (H. N. II. 65. p. 105. Harduin.) „vir dicitur inprimis eruditus, regum curâ permensus montes." Celebrabantur enim hujus Peripatetici καταμετρήσεις τῶν ἐν Πελοποννήσῳ ὁρῶν (Suidas in Διxaíaoxos, cf. Reinesii Observatt. in Suid. p. 68. ed. Chr. Godofr. Muelleri). Ac dubitari nequit, has Dicaearchi dimensiones montium Peloponnesi in fontibus fuisse rerum Geographicarum Straboni. Nam in descriptione Arcadiae, ubi a Cyllenes montis altitudine definiendâ proficiscitur (VIII. 1. p. 316. Tzsch.), haec profert Geographus: ooos ἐν αὐτῇ Κυλλήνη· τὴν γοῦν κάθετον οἱ μὲν εἴκοσι σταδίων φασίν, οἱ δ ̓ ὅσον πέντε καὶ δέκα. Fuit insuper tertia mensura, quae Apollodoro auctori attributa accuratissima videtur C. O. Muellero (in libro: Die Dorier. I. p. 64. cf. Apollodori Fragg. p. 400. Heynii). Dicaearcho autem illam mensionem deberi, quae a Strabone secundo loco ponitur, discimus e Gemini Elementis Astronomiae (p. 55 sq. Petavii): Καὶ ἔστι μὲν τῆς Κυλλήνης τὸ ὕψος ἔλασσον ιέ, ὡς Δικαίαρχος ἀναμετρικῶς (lege e margine Petavii: ἀναμεμετρηκώς)· τοῦ δὲ Σαταβυρίου ἐλάσσων ἐστὶ ἡ κάθε tos óradíov iď (rọ. ótað. d′ marg. Petav.). Praeterea corrigendum est: 'Araßvoíov. Nam Rhodio illi monti nomen fuit 'Araßvolov, s. 'Aráßvoov öoos (cf. Heynii nott. critt. Αταβύριον, in Apollodori Biblioth. p. 248.), quod nescio qua auctoritate fretus Atabyros nuper scripsit Rostius in Rhodos p. 8.*)

Revertor in Argolidem; cujus descriptionem multis tabulis ornatam exhibuit Guil. Gell, Britannus. Londini 1810; qui idem in publicum emisit: Itinerary of the Morea, ibid. 1817. Postea vero nostras CAROLUS ODOFREDUS MUELLERUS ei peninsulae insignem curam adhibuit describendâ novâ tabulâ geographicâ Peloponnesi. In ejus tabulae explicatione adjectâ operi, quod inscribitur: Die Dorier, haec

*) Cf. nunc Dicaearchi Messenii quae supersunt ed. M. Fuhr. Darmst. 1841. p. 128. et quae partim in hoc editore correxit Carolus Mueller in Fragmentis Historicorum Graecorum Vol. II. p. 253 sqq.

« ForrigeFortsæt »