Corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alveo. Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt? Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentes Centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque Et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem. O fortunatos nimium, sua si bona norint, Agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis, Fundit humo facilem victum justissima tellus! Si non ingentem foribus domus alta superbis Mane salutantum totis vomit aedibus undam, Nec varios inhiant pulchra testudine postes Illusasque auro vestes Ephyreiaque aera, Alba neque Assyrio fucatur lana veneno, Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi: At secura quies et nescia fallere vita, Dives opum variarum, at latis otia fundis, Speluncae vivique lacus, at frigida Tempe, Mugitusque boum mollesque sub arbore somni Non absunt; illic saltus ac lustra ferarum, Et patiens operum exiguoque adsueta juventus, Sacra deum sanctique patres; extrema per illos Justitia excedens terris vestigia fecit.
Me vero primum dulces ante omnia musae, Quarum sacra fero ingenti percussus amore, Accipiant, caelique vias et sidera monstrent, Defectus solis varios lunaeque labores;
Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant Objicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, Quid tantum Oceano properent se tinguere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Sin, has ne possim naturae accedere partes, Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis: Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes; Flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis Taygeta! o qui me gelidis in vallibus Haemi Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra! Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, Atque metus omnes et inexorabile fatum
Subjecit pedibus strepitumque Acherontis avari. Fortunatus et ille, deos qui novit agrestes, Panaque Silvanumque senem nymphasque sorores. Illum non populi fasces, non purpura regum Flexit et infidos agitans discordia fratres, Aut conjurato descendens Dacus ab Histro, Non res Romanae perituraque regna; neque ille Aut doluit miserans inopem aut invidit habenti. Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura Sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea jura Insanumque forum aut populi tabularia vidit. Sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque In ferrum, penetrant aulas et limina regum; Hic petit excidiis urbem miserosque Penates, Ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro; Condit opes alius defossoque incubat auro; Hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem Per cuneos geminatus enim plebisque patrumque Corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, Exsilioque domos et dulcia limina mutant,
Atque alio patriam quaerunt sub sole jacentem.
Agricola incurvo terram dimovit aratro :
Hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes
Sustinet, hinc armenta boum meritosque juvencos. 515 Nec requies, quin aut pomis exuberet annus Aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi, Proventuque oneret sulcos atque horrea vincat. Venit hiems teritur Sicyonia bacca trapetis, Glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae; Et varios ponit fetus autumnus, et alte Mitis in apricis coquitur vindemia saxis. Interea dulces pendent circum oscula nati, Casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae Lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto Inter se adversis luctantur cornibus haedi. Ipse dies agitat festos fususque per herbam, Ignis ubi in medio et socii cratera coronant, Te, libans, Lenaee, vocat, pecorisque magistris Velocis jaculi certamina ponit in ulmo,
Corporaque agresti nudant praedura palaestrae. Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, Hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit Scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, Septemque una sibi muro circumdedit arces. Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante Impia quam caesis gens est epulata juvencis, Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat: Necdum etiam audierant inflari classica, necdum Impositos duris crepitare incudibus enses.
Sed nos immensum spatiis confecimus aequor, Et jam tempus equum fumantia solvere colla.
TE quoque, magna Pales, et te memorande canemus Pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei. Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes, Omnia jam volgata: quis aut Eurysthea durum Aut illaudati nescit Busiridis aras ?
Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno, Acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possim Tollere humo victorque virum volitare Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, Aonio rediens deducam vertice musas; Primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas; Et viridi in campo templum de marmore ponam Propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit arundine ripas. In medio mihi Caesar erit templumque tenebit: Illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro Centum quadrijugos agitabo ad flumina currus. Cuncta mihi, Alpheum linquens lucosque Molorchi, Cursibus et crudo decernet Graecia caestu;
Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae
Dona feram. Jam nunc sollemnes ducere pompas
Ad delubra juvat caesosque videre juvencos; Vel scena ut versis discedat frontibus, utque Purpurea intexti tollant aulaea Britanni. In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto
Gangaridum faciam victorisque arma Quirini, Atque hic undantem bello magnumque fluentem Nilum ac navali surgentes aere columnas. Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten Fidentemque fuga Parthum versisque sagittis, Et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea Bisque triumphatas utroque ab litore gentes. Stabunt et Parii lapides, spirantia signa, Assaraci proles demissaeque ab Jove gentis Nomina, Trosque parens et Trojae Cynthius auctor. Invidia infelix Furias amnemque severum Cocyti metuet tortosque Ixionis angues
Immanemque rotam et non exsuperabile saxum. Interea dryadum silvas saltusque sequamur Intactos, tua, Maecenas, haud mollia jussa. Te sine nil altum mens inchoat: en age, segnes Rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum, Et vox adsensu nemorum ingeminata remugit. Mox tamen ardentes accingar dicere pugnas Caesaris et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.
Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae Pascit equos, seu quis fortes ad aratra juvencos, Corpora praecipue matrum legat. Optima torvae Forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, Et crurum tenus a mento palearia pendent; Tum longo nullus lateri modus; omnia magna, Pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures. Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, Aut juga detrectans interdumque aspera cornu, Et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, Et gradiens ima verrit vestigia cauda. Aetas Lucinam justosque pati hymenaeos Desinit ante decem, post quattuor incipit annos; Cetera nec feturae habilis nec fortis aratris. Interea, superat gregibus dum laeta juventas, Solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus, Atque aliam ex alia generando suffice prolem.
« ForrigeFortsæt » |