C. Plini Secundi Naturalis historiae libri XXXVii, Bind 3

Forsideomslag
B.G. Teubner, 1878
 

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 85 - ... appellabatur. etiam nunc in tabulis censoriis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum vectigal fuerat.
Side 35 - Druidae videri. enimvero quidquid adgnascatur illis e caelo missum putant signumque esse electae ab ipso deo arboris. est autem id rarum admodum inventu et repertum magna religione petitur et ante omnia sexta luna, quae principia mensum annorumque his facit et saeculi post tricesimum annum, quia iam virium abunde habeat nee sit sui dimidia.
Side 222 - Tenuioribus utebantur antiqui stroppos appellantes, unde nata strophiola. quin et vocabulum ipsum tarde communicatum est inter sacra tantum et bellicos honores coronis suum nomen vindicantibus. cum vero e floribus fierent, serta a serendo serieve appellabantur, quod apud Graecos quoque non adeo antiquitus placuit.
Side 149 - Postea in theatris tantum umbram f ecere, quod primus omnium invenit Q. Catulus cum Capitolium dedicaret. carbasina deinde vela primus in theatro duxisse traditur Lentulus Spinther Apollinaribus ludis. mox Caesar dictator totum forum Romanum intexit viamque sacram ab domo sua et clivum usque in Capitolium, quod munere ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt.
Side 35 - Non est omittenda in hac re et Galliarum admiratio. nihil habent Druidae — ita suos appellant magos — visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius.
Side 85 - Cereri necari iubebant gravius quam in homicidio convictum, inpubem praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve decerni. " iam distinctio honosque civitatis ipsius non aliunde erat. rusticae tribus laudatissimae eorum, qui rura haberent, urbanae vero, in quas transferri ignominia esset, desidiae probro. itaque quattuor solae erant, a partibus urbis in quibus habitabant, Suburana, Palatina, Collina, Esquilina.
Side 102 - Pistores Romae non fuere ad Persicum usque bellum , annis ab Urbe condita super DLXXX. Ipsi panem faciebant Quirites, mulierumque id opus erat, sicut etiam nunc in plurimis gentium.
Side 234 - AI legatur inscriptum, helichrysos florem habet auro similem, folium tenue, cauliculum quoque gracilem, sed durum. hoc coronare se Magi, si et unguenta sumantur ex auro, quod apyron vocant, ad gratiam quoque vitae gloriamque pertinere arbitrantur.
Side xlvii - ... crescit honos idem imperatore conservato, quoniam conditores in quocumque civem summum esse voluere. accepta licet uti perpetuo, ludos ineunti semper adsurgi etiam ab senatu in more est. sedendi ius in proxumo senatui. vacatio munerum omnium ipsi patrique et avo paterno.
Side 89 - Modum agri in primis servandum antiqui putavere : quippe ita censebant , « Satius esse minus serere , et melius arare : » qua in sententia et Virgilium fuisse video.

Bibliografiske oplysninger