Billeder på siden
PDF
ePub

5

ΙΟ

nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas. T. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit: namque erit ille mihi semper deus; illius aram saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere, quae vellem, calamo permisit agresti. M. Non equidem invideo; miror magis: undique totis usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas protenus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco : hic inter densas corylos modo namque gemellos, spem gregis, ah! silice in nuda conixa reliquit. saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, de caelo tactas memini praedicere quercus : [saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.] sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

15

T. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi 20 stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus pastores ovium teneros depellere fetus :

sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
noram, sic parvis componere magna solebam :
verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,
quantum lenta solent inter viburna cupressi.
M. Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi?
T. Libertas; quae sera, tamen respexit inertem,
candidior postquam tondenti barba cadebat;
respexit tamen, et longo post tempore venit,
postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit :
namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
nec spes libertatis erat, nec cura peculi :
quamvis multa meis exiret victima saeptis,
pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,

25

non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat. 5 formonsam. R.

14 corulos. R. 15 a! R. 23 aedos. R.

30

35

M. Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares, cui pendere sua patereris in arbore poma: Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus, ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.

T. Quid facerem? neque servitio me exire licebat, nec tam praesentis alibi cognoscere divos. hic illum vidi juvenem, Meliboee, quot annis bis senos cui nostra dies altaria fumant; hic mihi responsum primus dedit ille petenti : pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros. M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt, et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus limosoque palus obducat pascua junco ! non insueta gravis temptabunt pabula fetas, nec mala vicini pecoris contagia laedent.

Fortunate senex, hic, inter flumina nota et fontis sacros, frigus captabis opacum! hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes Hyblaeis apibus florem depasta salicti saepe levi somnum suadebit inire susurro; hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;

40

45

50

55

nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes, nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.

T. Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,
et freta destituent nudos in litore pisces,
ante, pererratis amborum finibus, exsul

60

aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
quam nostro illius labatur pectore voltus.
M. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,
pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
et penitus toto divisos orbe Britannos.

En umquam patrios longo post tempore finis, pauperis et tuguri congestum caespite culmen,

43 quodannis. R. 46 summittite. R. 60 aethere. H. 66 cretae. R.

65

post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas?
impius haec tam culta novalia miles habebit?
barbarus has segetes? en, quo discordia civis
produxit miseros! his nos consevimus agros!
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis !
ite meae, felix quondam pecus, ite capellae!
non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
dumosa pendere procul de rupe videbo ;

carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
florentem cytisum et salices carpetis amaras.

70

75

T. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem fronde super viridi: sunt nobis mitia poma, castaneae molles, et pressi copia lactis ;

et jam summa procul villarum culmina fumant, majoresque cadunt altis de montibus umbrae.

ECLOGUE II.

81

THE subject of this poem is the complaint of a shepherd, Corydon, in love with a boy Alexis. It is said to represent the admiration of Virgil for a young slave whom he saw at the house of his patron Asinius Pollio, and whose beauty he thus celebrates, in the conventional style of pastoral verse. The story further goes that Pollio, charmed with the poem, made a gift of the slave to the author; and that the slave, being carefully educated, became a celebrated grammarian under his real name Alexander. This story, though not certain, is natural and probable. Some parts of the poem are imitations of Theocritus (Idyl iii., xi.).

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexim,

delicias domini, nec quid speraret habebat;

tantum inter densas - umbrosa cacumina - fagos adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus montibus et silvis studio jactabat inani :

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? nil nostri miserere? mori me denique coges.

73

en quis. H.

15 quondam felix. R.

nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
allia serpyllumque herbas contundit olentis.
at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.

Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
atque superba pati fastidia? nonne Menalcan,
quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?
O formose puer, nimium ne crede colori!
alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
mille meae Siculis errant in montibus agnae ;
lac mihi non aestate novum, non frigore defit;
canto quae solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracintho.

[blocks in formation]

30

Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi, 25 cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim judice te metuam, si numquam fallit imago. O tantum libeat mecum tibi sordida rura atque humilis habitare casas, et figere cervos, haedorumque gregem viridi compellere hibisco! [mecum una in silvis imitabere Pana canendo. Pan primus calamos cera conjungere pluris instituit; Pan curat ovis oviumque magistros.] Nec te poeniteat calamo trivisse labellum: haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? est mihi disparibus septem compacta cicutis fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim, et dixit moriens: Te nunc habet ista secundum.' dixit Damoetas; invidit stultus Amyntas.

Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,

11 serpullum. R.

39 omitted. R.

40

capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
bina die, siccant ovis ubera; quos tibi servo:
jam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.

Huc ades, O formose puer: tibi lilia plenis ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Naïs, pallentis violas et summa papavera carpens, narcissum et florem jungit bene olentis anethi; tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis, mollia luteola pingit vaccinia calta.

Ipse ego cana legam tenera lanugine mala, castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat; addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo; et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte, sic positae quoniam suavis miscetis odores.

Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis, nec, si muneribus certes, concedat Iollas. heu, heu, quid volui misero mihi! floribus austrum perditus et liquidis inmisi fontibus apros.

45

50

55

61

Quem fugis, ah, demens? habitarunt di quoque silvas, Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces, ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae. torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam ; florentem cytisum sequitur lasciva capella;

te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. 65 Aspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci,

et sol crescentis decedens duplicat umbras:

me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori? ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit ! semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est;

quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, viminibus mollique paras detexere junco?

invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

[merged small][ocr errors][merged small]

70

« ForrigeFortsæt »