Billeder på siden
PDF
ePub

[ocr errors]

quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen. Pergite, Pierides! Chromis et Mnasyllos in antro Silenum pueri somno videre jacentem, inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho: serta procul tantum capiti delapsa jacebant, et gravis attrita pendebat cantharus ansa. Adgressi nam saepe senex spe carminis ambo luserat iniciunt ipsis ex vincula sertis : addit se sociam, timidisque supervenit Aegle, Aegle, Naïadum pulcherrima, — jamque videnti sanguineis frontem moris et tempora pingit. ille dolum ridens, Quo vincula nectitis?' inquit ; 'solvite me, pueri; satis est potuisse videri: carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis, huic aliud mercedis erit:' simul incipit ipse. tum vero in numerum Faunosque ferasque videres ludere, tum rigidas motare cacumina quercus ; nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes, nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. Namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent, et liquidi simul ignis; ut his exordia primis omnia et ipse tener mundi concreverit orbis ; tum durare solum et discludere Nerea ponto coeperit, et rerum paulatim sumere formas; jamque novum terrae stupeant lucescere solem, altius atque cadant submotis nubibus imbres; incipiant silvae cum primum surgere, cumque rara per ignaros errent animalia montis.

Hinc lapides Pyrrhae jactos, Saturnia regna, Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei : his adjungit, Hylan nautae quo fonte relictum clamassent, ut litus Hyla, Hyla! omne sonaret.

3 novom. R.

15

20

25

30

35

40

Et fortunatam, si numquam armenta fuissent,

Pasiphal Pasiphaën nivei solatur amore juvenci.

ah! virgo infelix, quae te dementia cepit!
Proetides inplerunt falsis mugitibus agros:

at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est
concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
ah virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
ille, latus niveum molli fultus hyacintho,
ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,
aut aliquam in magno sequitur grege.

Claudite, nymphae,

Dictaeae nymphae, nemorum jam claudite saltus,
si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
errabunda bovis vestigia; forsitan illum,

aut herba captum viridi, aut armenta secutum,
perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam ;
tum Phaethontiadas musco circumdat amaro
corticis, atque solo proceras erigit alnos.

45

50

55

60

[blocks in formation]

dixerit: Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat

70

cantando rigidas deducere montibus ornos :

his tibi Grynei nemoris dicatur origo,

ne quis sit lucus, quo se plus jactet Apollo.'

Quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris

Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto

47 a. R.

58 forsitam. R.

74 secutast. R.

75

ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis?

aut ut mutatos Terei narraverit artus;

quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, quo cursu deserta petiverit, et quibus ante infelix sua tecta supervolitaverit alis?

Omnia, quae, Phoebo quondam meditante, beatus audiit Eurotas, jussitque ediscere laurus, ille canit: pulsae referunt ad sidera valles; cogere donec ovis stabulis numerumque referri jussit, et invito processit Vesper Olympo.

ECLOGUE VII.

80

85

THIS is strictly a bucolic poem, imitated from the sixth Idyl of Theocritus. The herdsman Melibous relates a contest in verse between the shepherds Corydon and Thyrsis, Daphnis being umpire. The scene is apparently laid in the pastoral region of North Italy. The date assigned to it is B.C. 38.

[blocks in formation]

FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis,

compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,

Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas; ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,

et cantare pares, et respondere parati.

5

IO

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, vir gregis ipse caper deërraverat; atque ego Daphnim aspicio: ille ubi me contra videt: 'Ocius' inquit huc ades, O Meliboee! caper tibi salvus et haedi; et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. huc ipsi potum venient per prata juvenci ; hic viridis tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.' 1 Daphnin. H.

12 harundine. R.

bring noth

dough

Nercess

Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida

habebam,

depulsos a lacte domi quae clauderet agnos;

15

et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
posthabui tamen illorum mea seria ludo:
alternis igitur contendere versibus ambo
coepere; alternos Musae meminisse volebant.
hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi

carmen',

quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi
versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

T. Pastores, hedera crescentem ornate poëtam,
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem
cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
C. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
puniceo stabis suras evincta coturno.

Priapus

T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis
exspectare sat est: custos es pauperis horti.

nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
candidior cycnis, hedera formosior alba,
cum primum pasti repetent praesepia tauri,

si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

T. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,
horridior rusco, projecta vilior alga,

si mihi non haec lux toto jam longior anno est.

ite domum pasti, si quis pudor, ite juvenci.

20

25

30

35

40

29 parvos. R. 32 cothurno. H. 38 edera formonsior. R. 41 Sardois. H.

C. Muscosi fontes, et somno mollior herba,
et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
solstitium pecori defendite; jam venit aestas
torrida, jam laeto turgent in palmite gemmae.
T. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
semper, et adsidua postes fuligine nigri;
hic tantum Boreae curamus frigora, quantum
aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
C. Stant et juniperi, et castaneae hirsutae;

strata jacent passim sua quaque sub arbore poma;
omnia nunc rident: at si formosus Alexis
montibus his abeat, videas et flumina sicca.
T. Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba;
Liber pampineas invidit collibus umbras:
Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit,
Juppiter et laeto descendet plurimus imbri.
C. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,
formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo;
Phyllis amat corylos: illas dum Phyllis amabit,
nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.
T. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
populus in fluviis, abies in montibus altis :
saepius at si me, Lycida formose, revisas,
fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

45

50

55

60

65

M. Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim :

ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.

63 corulos. R.

70

65 pulcerrima. H.

« ForrigeFortsæt »