AD LECTOREM. ECCE! abfolutum tibi promiffum noftrum, lector. Prodit Virgilius, chartarum nitore fummo luculentus, et eâ typorum pulchritudine, quæ tulit omne punctum venuftiorum hominum in Horatio. Eadem fuit editionis hujusce ratio; nifi quòd ad minora poëmata, ut plurimùm parvi pretii, multis interpolata, et fufpectæ auctoritatis, conjecturis liberiùs indulferimus. Heynii editionem, Londini nupèr procuratam, in exemplar adhibere volui; ad Fabii tamèn mentem, inftt. orat. i. 7. ablativos cafus in a definentes angulari apice diftinxi. Quid ultrà variaverim, præter diligentiorem interpunctionem, notulæ fæpiùs declarabunt: in quibus, citra violatæ veritatis crimen, poffem affirmare, et ad doctorum fententias provocare, plura effe rectiùs conftituta, etiàm poft tot eruditorum hominum lucubrationes, quàm in quibusdam editionibus magno molimine vulgatis; nifi lectoris integrum judicium fubire, et facere bona, quàm promittere, maluerim. Hactenus autèm feverioribus bibliopolæ legibus, notas mihi quàm breviffimas imponentis, ob |