Billeder på siden
PDF
ePub

Nec generis noftri puerum nec fanguinis, edunt.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Sævus Amor docuit gnatorum fanguine matrem
Conmaculare manus: crudelis tu quoque, mater.
Crudelis mater magis, an puer inprobus ille?
Inprobus ille puer; crudelis tu quoque, mater.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc et ovis ultro fugiat lupus; aurea duræ
Mala ferant quercus; narciffo floreat alnus;
Pinguia corticibus fudent electra myricæ;
Cantent et cycnis ulula; fit Tityrus Orpheus;
Orpheus in filvis, inter delphinas Arion.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, verfus.
Omnia vel medium fiant mare. Vivite, filvæ!
Præceps aërii fpeculâ de montis in undas
Deferar; extremum hoc munus morientis habeto.
Define Mænalios, jam define, tibia, versus.

Hæc Damon: vos, quæ refponderit Alphefibus, Dicite, Pierides; non omnia poffumus omnes.

ALPHESIBUS.

Effer aquam, et molli cinge hæc altaria vittâ;
Verbenasque adole pinguis, et mafcula tura;
Conjugis ut magicis fanos avertere facris
Experiar fenfus: nihil hic nifi carmina defunt.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite

Daphnin.

Carmina vel cœlo poffunt deducere Lunam;

Carminibus Circe focios mutavit Ulixi;

Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

Terna tibi hæc primum, triplici diverfa colore, Licia circumdo; terque hanc altaria circum Effigiem duco; numero deus inpare gaudet. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores; Necte, Amarylli, modo; et, Veneris, dic, vincula

necto.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

Limus ut hic durefcit, et hæc ut cera liquefcit, Uno eodemque igni; fic noftro Daphnis amore. Sparge molam, et fragilis incende bitumine lauros. Daphnis me malus urit: ego hanc in Daphnida laurum.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

Talis amor Daphnin, qualis, quum feffa juvencum Per nemora atque altos quærendo bucula lucos Propter aquæ rivum viridi procumbit in ulvâ, Perdita, nec feræ meminit decedere nocti ;

Talis amor tencat, nec fit mihi cura mederi.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite

Daphnin.

Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,

Pignora cara fui: quæ nunc ego limine in ipfo,
Terra, tibi mando: debent hæc pignora Daphnin.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite
Daphnin.

Has herbas, atque hæc Ponto mihi lecta venena,
Ipfe dedit Maris: nafcuntur plurima Ponto.
His ego fæpe lupum fieri, et fe condere filvis
Mærin, fæpe animas imis excire sepulcris,
Atque fatas alio vidi traducere meffis.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite
Daphnin.

Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti Transque caput jace; nec refpexeris: his ego Daphnin

Adgrediar: nihil ille deos, nil carmina, curat. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

Adfpice: conripuit tremulis altaria flammis Sponte fuâ, dum ferre moror, cinis ipfe. Bonum fit! Nefcio quid certe eft; et Hylax in limine latrat. Credimus? an, qui amant, ipfi fibi fomnia fingunt? Parcite, ab urbe venit, jam parcite, carmina, Daphnis.

ECLOGA IX.

MORIS.

LYCIDAS. MŒERIS.

LYCIDAS.

Quo te, Mori, pedes? an, quo via ducit, in

. urbem?

MORIS.

O Lycida, vivi pervenimus, advena noftri,
Quod numquam veriti fumus, ut poffeffor agelli
Diceret, Hæc mea funt: veteres migrate coloni.
Nunc victi, triftis quoniam Fors omnia verfat,
Hos illi (quod nec bene vertat) mittimus hædos.

LYCIDAS.

Certe equidem audieram, quâ fe fubducere colles
Incipiunt, mollique jugum demittere clivo,
Ufque ad aquam, et veteres, jam fracta cacumina,
fagos,

Omnia carminibus veftrum fervasse Menalçan,

MCERIS.

Audieras, et fama fuit; fed carmina tantum Noftra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt, aquilâ veniente, columbas.

D

Hinc adeo media eft nobis via; namque fepulcrum Incipit adparere Bianoris: hic, ubi denfas Agricolæ ftringunt frondes, hic, Mori, canamus; Hic hædos depone; tamen veniemus in urbem: Aut, fi, nox pluviam ne conligat ante, veremur, Cantantes licet ufque (minus via lædat) eamus: Cantantes ut eamus, ego hoc te fafce levabo.

MORIS.

Define plura, puer; et, quod nunc inftat, agamus: Carmina tum melius, quum venerit ipfe, canemus.

ECLOGA X.

GALLUS.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem.
Pauca meo Gallo, fed quæ legat ipfa Lycoris,
Carmina funt dicenda: neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, quum fluctus fubterlabere Sicanos,
Doris amara fuam non intermifceat undam.
Incipe: follicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera adtondent fimæ virgulta capella.
Non canimus furdis: refpondent omnia filvæ.
Quæ nemora, aut qui vos faltus habuere, puellæ
Naïdes, indigno quum Gallus amore periret?
Nam neque Parnafi vobis juga, nam neque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.

« ForrigeFortsæt »