Billeder på siden
PDF
ePub

AFRICA MEDIA BRITANNIS PATEFACTA.

Niliacos ultra fontes Libycamque paludem,
De medio despectat ubi sol pascua cælo
Æthiopum, nostraque furit flagrantior æstas;
Palmifera gens dura domos posuere sub umbra.
Illic, ut perhibent, divisum temperat annum
Ver æstasque viris; numquam luctantia Cauri
Flabra neque hibernas contristant frigora silvas:
Nescivere nivem : at bis? prodiga parturit arbos,
Bis foecundus ager, binas terit area messes.

Ergo ignava trahit gens otia, nam neque belli
Cura vocat domitasve manu versare novales :
Dat facilem natura cibum: hinc non artis honestä
Pulcra rudimenta aut duros didicere labores :
Solum
opus

arboreas lento de vimine crates Molirique trabes tectorum, aut pelle fugaces Venando spoliare feras—ea maxima prædæ

10 20

1 Vide Livingstone's Journal, p. 215.

Gloria-nocturnumve focis arcere leonem.

At non continuas, Nomadum de more, perenni
Exercent errore vias; stat sedis avitæ
Summus honos; rex cuique tribu castusque sacerdos.
In medio regi majori fornice tectum
Exstruitur, medioque focus? succenditur igni;
Hoc sollenne colunt solium, sedet ille movetque
Simplex arbitrium. Custos datur omnibus idem
Divitiis, qui picta opibus permutet Iberi
Sylvarum spolia et gazis mercetur eburneis.
Quod si frugifero sidus grave Sirius anno
Torruit arentes culmos, atque humida cælum
Dona negat, qua nigra comis viret umbra, sacerdos
Inquirit? dubias sortes ac surda lacessit
Numina, si optatos posset deducere nimbos.
Ille potestates magicas succumque salubrem
Herbarum, aut latitans fibris dignoscere virus
Callet, et iratos Lemures3 placare canendo.
At matres—namque est labor indignissimus illis-
Vespere sub sero, quo tempore frigus opacum
Fontibus, explorant latices urbemque reportant;
Aut proli invigilant-puerum+ stirpisque tenellæ
Mirus amor—domitantve solum, seu cura serendi
Poscat an exiguis fraudandi messibus horti.

Hos ingens Zambesus agros et flumine oberrat

30

40 50

1 Afri enim sub Dio plerumque agunt, ideoque apertis focis utuntur quos “Kotla" appellant.–V. Livingstone, p. 15.

2 V. Livingstone, p. 22. 3 Credunt malevolos esse mortuorum Manes, ac viventibus nocere.-V. Living. stone, pp. 316, 523.

4 V. Livingstone, p. 15.

Cæruleo, virides campos et amoena salicta
Roribus humectans; tantas non accola Nili
Tranat aquas, tantum non se volvebat in æquor
Eridanus, raptisve ruens Achelous arenis.
Bis ternos, perhibent, menses it mollior alveo,
Effusa totidem valles uligine ditat.
Rara quidem errantes—tantum formidinis affert
Flumineum1 pecus—unda vehit, mox ardua velis
Navigia atque eadem remos passura Britannos.

.
Hunc circum felix regio et lucentia rura
Floribus, haud niveo cedentia rura Galeso :
Innumeris dulcem gregibus pars obtulit escam,
Pars intonsa jacet; qua circum flumina asilus2_
Quo non majorem stabula armentalia pestem
Intremuere—furit; nec scit defendere pastor
Exitiale malum, nec mortem arcere medendo.

Intimus hic vasta dirimens lacus3 objice campos
Secretis aperitur aquis; quo barbarus olim
Dum vehitur, ternos spectat se condere soles,
Littus amans fragilique legens brevia æquora cymba.
Hinc frondosus honos palmarum, atque ubere cæspes
Perpetuo; tristis contra porrecta sub Austrum
Planities4 jacet et salsæ dominantur arenæ.
Ille ter infelix quem per deserta vagantem
Dulces insidiæ stagnorumque aureus umbo
Detraxere viæ; frustra frustra ille fugaces

60 70

1 V. Livingstone, p. 231. 2 Ib. pp. 81, 82. 4 Sc. Solitudo quam “Kalahari" appellant.

3 Sc. Ngami-Ib. p. 66. 5 V. Livingstone, p. 62.

Prensat aquas, fugit unda levis fallitque sequentem.
Haud secus ac vitreo incumbunt si vellera ponto
Credidit optatam tellurem, et remige tardo
Nauta laborantem vix proram advertit, at illa
Solvitur in nebulas oculosque eludit inanes.

Sed quid opus quam multa aperit miracula tellus,
Quid nemora et nemorum regem enarrare leonem,
Indomitosque boves, et amantes uvida damas
Pascua, vipereumque gregem vastosque elephantos?
Quid juvat indignata loqui pomaria falcem ?
Quodve' per hos colles hæc prata serenior æther
Perspicuum propiora dedit sub inane videri
Sidera, flammantes Hyadas, stellamque Coronæ
Australis, quamque errantes coluere per æquor
Andromedam dilecta super palmeta morantem ?

Felices latebræ dulcisque ante omnia tellus !
Eruerit veteris si quando semina culpæ
Ausa—immane nefas-turpi mercarier auro
Corpora natorum, vetitoque incumbere lucro.
Scilicet at major rerum jam nascitur ordo,
Ex quo desolata vagans

in
Vestigavit iter dubium, vicitque merendo:
Arida purpureos submittent tesqua racemos,
Clivi oleam, facilique dabunt sub vomere valles
Frumenta, et grandes Cereris gestamen aristas.

80

regna viator

90

1 "The transparency of the atmosphere exceeds what is known in any other part of the world: the naked eye can perceive stars of two degrees less magnitude than it can discern in the northern sky.”—Vide Howison's Foreign Scenes.

I, faustas grassare vias ! I splendida fata
Exsequere o fortis ! nec te tua prima juventus
Terreat insolitam, quum mox adoleverit ætas
Gentibus accedes magnum et venerabile nomen.
Qualiter e nidis quem prima in bella paventem
Excepere aquilam nimbi, nunc arduus aer
Territat ignotæque viæ; mox tradidit ingens
Remigium Zephyris, plenaque superbiit ala.

100

« ForrigeFortsæt »