Billeder på siden
PDF
ePub

CARMEN LATINUM

NUMISMATE ANNUO DIGNATUM

ET

IN CURIA CANTABRIGIENSI

RECITATUM

COMITIIS MAXIMIS

A.D. M.DCCC.LVI.

AUCTORE

HERBERTO SNOW,

COLL. DIV, JOH. ET UNIV. SCHOL.

CARMEN LATINUM

COMITIIS MAXIMIS RECITATUM.

A.D. M.DCCC.LVI.

LARS PORSENA.

Qualis supinas per mare barbarum Exercet undas flaminis impetus, Cum nauta inæqualis procellæ

Præcipitem metuit tumultum,

Cum tollit iras Auster, et infremens Spuma albicantes funditus excitat Fluctus, et intempesta surgens

Nox pelago ruit inquieto :

[ocr errors]

Talem coactis undique copiis
Denso frementem milite Porsenam,
Torvumque depulsi tyranni

Romulidæ timuere vultum;

Ne cuncta tanto turbine commovens
Injurioso prorueret pede,
Ne ferret immanem ruinam

Spes animi nova molientis.

O quantus urbi, quantus et ultimis Insuetus agris incubuit pavor ! Quantosque vidisti dolores

Amne, pater Tiberine, flavo

Per rura labens! Hâc pavido pede Mater, paternos in gremio Deos Amplexa dilectosque natos,

In patriam properabat urbem :

Hâc parte mærens, omnia barbaro
Hosti relinquens, ibat, amonaque
Vineta maturæque messis

Dona truci violanda ferro,

Colonus ; atris scilicet ignibus,
Si forte amatam respiceret domum,
Visurus ardentes ruinas

Et piceæ tenebras favillæ.

At mæsta patrum corda labantium
Longo jacebant pressa silentio,
Donec per instantem pavorem

Prætrepidans ageret morantes

Ad arma virtus :-ocius, ocius
Bello pararent nunc animos ; semel
Suprema si cunctos maneret

Una dies obeunda quondam,

Nunc, o, decoram pro patria necem-
Nunc fata mallent libera, pro sua
Re quisque, pro templis et aris,

Incolumi properare Roma!

Quid si tyranni nunc iterum dolens
Sentiret atras Roma libidines;
Si rursus incestos amores

Virginibus teneris pararet ?—

Jam nunc acutis auribus obstrepunt Rauca apparatus murmura bellici, Et clangor æratus tubarum et

Quadrupedum pede pulsa tellus,

Quâ parte certo nobilis impetu
Defert Etruscos Porsena milites ;
Densaque conjurata mole

Cernere nunc videor micantes

Vibrantia hastas agmina : sed neque Solemnis illic increpuit fragor, Crebro nec in certamine hostes

Ancipitis coiere pugnæ,

Quâ Mars ab omni parte ferocior
Invadit, urget, disjicit agmina,
Interque luctantes catervas

Induitur galeam comantem :

Sed mira virtus sed tria corpora
Tumultuosi turbinis impetus,
Et robore invicto caduci

Prælia sustinuere pontis.

Quis rite laudes expediet viri
Qui sæpe secto corpore firmior
Stetit, reluctantemque vindex

Intulit hinc animos in hostem?

« ForrigeFortsæt »