Billeder på siden
PDF
ePub

ret. Nimirum secutus hic est Bacchylidis exemplum, cuius ille carmen expressit totum constans ex puris trochaeis apud bergkium fragm. 28. ex Athenaeo XI. p. 500b.

στρ. οὐ βοῶν πάρεστι σώματ', οὔτε χρυσός,

οὔτε πορφύρεοι τάπητες,

ἀλλὰ θυμὸς εὐμενής,

ἀντ. μοῦσά τε γλυκεῖα καὶ Βοιωτίοισιν

ἐν σκύφοισιν ἡδὺς οἶνος

ト U

Sic enim haec distinguenda videntur; in Bouwrious primam syllabam corripuit poeta.

Carm. II, 20. Tertiam carminis stropham, indecora transmutationis in alitem descriptione formidabilem, spuriam esse non fugit Peerlkampium. Itaque non obloquar Döderlinio vs. 11. rectius distingui existimanti album mutor in alitem: superne nascunturque leves,' non facturus si Horatium haec scripsisse crederem, cuius castiga dicendi genere vix satis digna fuerit talis oratio mutor in alitem: superne et per digitos humerosque nascuntur plumae.'

Carm. III, 1, 1-4. Separare hos versus debebam a reliquis; neque enim dubitari posse videtur, quin hanc stropham prooemium esse voluerit Horatius non huius tantum carminis, sed etiam sequentium eodem metro scriptorum. Secundae strophae non alia subiecta esse videtur sententia quam Arateo exordio ex Διὸς ἀρχώμεσθα, ut interpretes in nexu horum versuum cum sequentibus indagando frustra laborare vi deantur. Nonam decimamque stropham qui ab Horatio scriptas esse pertendunt, docere debebunt non absurde dictum esse pisces contracta aequora sentire; nec minus inepta hoc loco domini terrae fastidiosi memoria. Admonuit de his iam Peerlkampius, quem non

dum vidi a quoquam sic refutatum esse, ut Horatium illorum versuum auctorem esse persuaserit. Vs. 43. ex duobus Bland. et cod. B. scribendum delenit pro delinit.

Carm. III, 3. In antiquissimo cod. Bland. hanc oden nec inscriptione nec litteris maiusculis a praecedente separatam esse testatur Cruquius, et disertim Porphyrio non est alia haec oda quam superior, sed illi adhaeret. Hoc recte probaverunt Cruquius, Hauptius, Lachmannus Museo Rhenano a. 1845. p. 616. aliique, quos sequi debebam.

Carm. III, 4, 69-72. Haec spuria esse intellexit Buttmannus Mythol. vol. II p. 368.

Carm. III, 8. Ultimam stropham iam Guieto voJeias suspectam seclusi; totum carmen Horatio abiudicat Peerlkampius.

Carm. III, 10, 15. vir Pieria pellice saucius. Pieria dubitari potest gentile nomen habendum sit an proprium. Polyaenus Strat. VIII, 35. IIú9ov avdgòs evδόξου (apud Myusios) θυγάτηρ Πιερία. Aristaenetus Epist. I, 15. κόρη γάρ τις τοὔνομα Πιερία φύσει τε καὶ κάλλει κοσμηθεῖσα.

Carm. III, 11, 17-20. De his versibus, quos in marginem relegavi, vide Naekium Opusc. I p. 73. Ultimam quoque stropham, Peerlkampio merito suspectam, vellem certe uncis circumdedissem.

Carm. III, 15, 11. illam cogit amor Nothi. Hoc nomen, cuius nullum exemplum afferri potest, vereor ut ullo unquam tempore Graecis in usu fuerit, quod si quis forte ab ipso poeta ad similitudinem latini nominis Spurius fictum dicat, demonstrare debebit, ullum apud Horatium nomen inveniri, quod suo ipse arbitrio finxerit. Itaque nescio an Cothi poeta scripserit, cuius nominis exempla habes apud Strabonem VII p. 321. et in Teio titulo apud Boeckhium vol. II p. 649.

HORATIUS

b

Carm. III, 17. Delevi quae non sunt Horatii; vid. Buttmannus Myth. vol. II p. 365. Totum carmen qui Horatio eripi voluit Peerlkampius, vereor ne hic quoque iusto severiorem se praestiterit, qui quas rationes iudicii sui affert, refutare possem, si hoc agerem, omnes. Ceterum non natali celebrando scriptum videtur carmen, sed instantibus postero die Saturnalibus: conicias hoc ex postremis verbis cum famulis operum solutis, ad quae comparandus est L. Accius apud MacrobiumSat. I, 7.

imque diem celebrant, per agros urbesque fere omnes exercent epulas laeti, famulosque procurant quisque suos; nostrique itidem, et mos traditus illinc iste, ut cum dominis famuli epulentur ibidem. Etiam porci sacrificium quod memorat Horatius Saturnalibus sollenne fuit. V. Martialis Epigr. XIV,

70.

Carm. III, 23, 17-20. Quidquid tentes ut hos versus a fraudis suspicione vindices, nunquam efficies ut vel sententiae vel latinitati satis fiat; quominus eos eripere Horatio dubitavi. Idem Guieti et Peerlkampii iu

dicium.

Carm. III, 25, 8. in iugis edonis stupet euhias Hebrum prospiciens. Recepi Hauptio praeeunte Bentleii emendationem certissimam, quam qui reiciunt, ne legisse quidem videntur Bentleii annotationem. Edonos et Hebrum quamquam longo intervallo dissitos similiter coniunxit Theocritus Idyll. VII, 111. εἴης δ ̓ Ἠδωνῶν μὲν ἐν ὤρεσι χείματι μέσσῳ Ἕβρον πὰρ ποταμόν.

Carm. III, 26, 1. Elegans ac nisi fallor vera est Caroli Frankii emendatio vixi duellis nuper idoneus. Versu nono beatam Cypron eo aptius dixisse putandus est poeta, quod Macaria vetus illius insulae nomen fuisse constat e Plinio NH. V, 31.

Carm. III, 27, 21-24. Hos versus fortasse recte

damnavit Peerlkampius, quamquam quod ripa pro litore Augustae aetatis esse negat, ipse refellit Horatius Carm. II, 18, 22. Versu 69. haec leguntur: mox ubi lusit satis, abstineto, dixit, irarum, cum tibi invisus laceranda reddet cornua taurus. Bentleius qui vitium loci in altera horum verborum parte latere putabat, scribendum coniecerat iam tibi iniussus. Rectius fortasse et loquentis personae etiam accommodatius pro abstineto scribetur abstinebis.

Carm. III, 29, 5. eripe te morae, ne semper udum Tibur-contempleris. Perelegans est Lachmanni emendatio ab Hauptio recepta: eripe te morae. hic semper udum. Fortasse tamen retineri potest librorum scriptura in hunc sensum accepta: eripe te rebus, quae te morantur et impediunt quo minus semper udum Tibur contempleris. Ita moras dixit poeta Carm. IV, 12, 25. pone moras et studium lucri.

Carm. IV, 1, 16. late signa feret militiae tuae. Indicavi mihi Horatium scripsisse videri

late militiae signa feret tuae.

In hoc enim metri genere adiectivum et substantivum sic ponuntur, ut finem utriusque ordinis occupent. In primo statim carmine habes:

hunc si mobilium turba Quiritium
certat tergeminis tollere honoribus.
illum si proprio condidit horreo
quidquid de libycis verritur areis.
est qui nec veteris pocula massici,
nec partem solido demere de die
spernit, nunc viridi membra sub arbuto
stratus nunc ad aquae lene caput sacrae.
seu visa est catulis cerva fidelibus,
seu rupit teretes marsus aper plagas.
Nympharumque leves cum Satyris chori.

b*

Et sic constanter; ex quo intellegitur male Peerlkampium in Carm. I, 33, 13.

ipsum me melior cum peteret Venus,

mutari voluisse verborum ordinem:

ipsum me peteret cum melior Venus,

quod prorsus contra Horatii usum est. Potest vero in eo de quo dicere institui versu etiam ita scribi:

late signa tuae militiae feret.

Nam hoc quoque fieri solet, ut prior ordo in adiectivo desinat, alter a substantivo ordiatur:

luctantem icariis fluctibus africum.
venator tenerae coniugis inmemor.
quodsi me lyricis vatibus inseres.

multisque aliis locis. Sequuntur igitur versus Asclepiadei easdem leges, quas in pentametro dactylico poetas secutos esse dudum intellectum est. Eiusdem carminis versu 20. revocavi quod optimi libri, et in his duo Bland. antiquissimi, habent sub trabe citrea, quod cesserat alteri scripturae sub trabe cypria, ex Carm. I, 1, 13. temere huc translatae. Nec vero trabes dicit poeta totas e citro caesas, sed citri laminis et segmentis obductas. Statuis quoque adhibita esse citri ligna ostendi Anal. Alex. p. 151.

Carm. IV, 4, 18-22. Delevi versus ab Horatio certissime non scriptos; spurios esse primus vidit Guietus, quem deinceps plures secuti sunt, quorum Ianus vs. 22. et ante diu recte inseruit. Versu 24. revictae optimorum librorum consensu probatum nove, si quis ita velit, dixit poeta pro vicissim victae, non pro prorsus victae. Ac fortasse hic quoque graecum loquendi usum, quo άvtivixav eodem qui hic requiritur intellectu dicitur, poeta secutus est. Glossemati simile est quod Bentleius e codd. exhibuit repressae. Versu 53. cremato fortis ab Ilio. Ilion praeterea tribus locis legitur Carm.

« ForrigeFortsæt »