Billeder på siden
PDF
ePub

iudicis argutum quae non formidat acumen; 365 haec placuit semel, haec deciens repetita placebit. o maior iuvenum, quamvis et voce paterna

fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum tolle memor, certis medium et tolerabile rebus recte concedi: consultus iuris et actor

370 causarum mediocris abest virtute diserti. Messallae, nec scit quantum Cascellius Aulus, sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis non homines, non di, non concessere columnae. ut gratas inter mensas symphonia discors

375 et crassum unguentum et sardo cum melle papaver offendunt, poterat duci quia cena sine istis, sic animis natum inventumque poema iuvandis, si paullum summo decessit, vergit ad imum. ludere qui nescit campestribus abstinet armis, 380 indoctusque pilae discive trochive quiescit, ne spissae risum tollant inpune coronae;

qui nescit versus tamen audet fingere. quidni? liber et ingenuus, praesertim census equestrem summam nummorum, vitioque remotus ab omni. 385 tu nihil invita dices faciesve Minerva:

id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim scripseris, in Maeci descendat iudicis aures

et patris et nostras, nonumque prematur in annum, membranis intus positis: delere licebit

390 quod non edideris; nescit vox missa reverti. silvestres homines sacer interpresque deorum caedibus et victu foedo deterruit. Orpheus, dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones. dictus et Amphion thebanae conditor urbis 395 saxa movere sono testudinis et prece blanda ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam, publica privatis secernere, sacra profanis, concubitu prohibere vago, dare iura maritis, oppida moliri, leges incidere ligno.

400 sic honor et nomen divinis vatibus atque carminibus venit. post hos insignis Homerus Tyrtaeusque mares animos in martia bella

3, 387. Maeci Bentleius, Maeti, Mecii, Meti libri

versibus exacuit; dictae per carmina sortes, et vitae monstrata via est, et gratia regum 405 pieriis temptata modis, ludusque repertus et longorum operum finis: ne forte pudori sit tibi Musa lyra sollers et cantor Apollo. natura fieret laudabile carmen an arte,

quaesitum est: ego nec studium sine divite vena, 410 nec rude quid possit video ingenium; alterius sic altera poscit opem res et coniurat amice. qui studet optatam cursu contingere metam, multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, abstinuit venere et vino; qui pythia cantat 415 tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. nec satis est dixisse ego mira poemata pango:

occupet extremum scabies: mihi turpe relinqui est, et quod non didici sane nescire fateri.'.

ut praeco ad merces turbam qui cogit emendas, 420 adsentatores iubet ad lucrum ire poeta

dives agris, dives positis in fenore nummis. si vero est unctum qui recte ponere possit, et spondere levi pro paupere et eripere artis litibus inplicitum; mirabor, si sciet inter 425 noscere mendacem verumque beatus amicum. tu seu donaris seu quid donare voles cui, nolito ad versus tibi factos ducere plenum laetitiae; clamabit enim pulchre, bene, recte,' pallescet super his, etiam stillabit amicis 430 ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. ut qui conducti plorant in funere, dicunt et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic derisor vero plus laudatore movetur. reges dicuntur multis urguere culullis 435 et torquere mero quem perspexisse laborant, an sit amicitia dignus: si carmina condes, numquam te fallant animi sub volpe latentes. Quintilio siquid recitares, corrige sodes hoc' aiebat et hoc.' melius te posse negares 440 bis terque expertum frustra, delere iubebat et male tornatos incudi reddere versus.

3, 424. ante Lachmannum inter

441. ter natos

si defendere delictum quam vertere malles, nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem, quin sine rivali teque et tua solus amares. 445 vir bonus et prudens versus reprendet inertes, culpabit duros, incomptis adlinet atrum transverso calamo signum, ambitiosa recidet ornamenta, parum claris lucem dare coget, arguet ambigue dictum, mutanda notabit, 450 fiet Aristarchus: non dicet,cur ego amicum offendam in nugis?' hae nugae seria ducent in mala derisum semel exceptumque sinistre. ut mala quem scabies aut morbus regius urguet aut fanaticus error et iracunda Diana, 455 vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam qui sapiunt: agitant pueri incautique sequuntur. hic dum sublimis versus ructatur et errat, si veluti merulis intentus decidit auceps in puteum foveamve, licet,succurrite' longum 60 clametio cives,' non sit qui tollere curet.

si curet quis opem ferre et demittere funem, qui scis an prudens huc se proiecerit atque servari nolit? dicam siculique poetae

narrabo interitum. deus inmortalis haberi 465 dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam insiluit. sit ius liceatque perire poetis.

invitum qui servat idem facit occidenti. nec semel hoc fecit, nec si retractus erit iam fiet homo et ponet famosae mortis amorem. 470 nec satis adparet cur versus factitet, utrum minxerit in patrios cineres, an triste bidental moverit incestus: certe furit, ac velut ursus, obiectos caveae valuit si frangere clathros, indoctum doctumque fugat recitator acerbus; 475 quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.

Aeli vetusto III 17

INDEX

I. CARMINUM LYRICORUM

Aequam memento II 3
Albi, ne doleas I 33

Altera iam teritur Epod. 16
Angustam amice pauperiem III 2
At, o deorum Epod. 5
Audivere, Lyce IV 13

Bacchum in remotis II 19
Beatus ille, qui procul Epod. 2
Caelo supinas III 23
Caelo tonantem III 5
Cum tu, Lydia, Telephi I 13
Cur me querellis II 17
Delicta maiorum III 6
Descende caelo III 4

Dianam tenerae dicite I 21
Diffugere nives IV 7

Dive, quem proles Niobea IV 6
Divis orte bonis IV 5
Donarem pateras IV 8
Donec gratus eram tibi III 9
Eheu fugaces II 14

Est mihi nonum superantis IV 11
Et ture et fidibus iuvat I 36
Exegi monumentum III 30
Extremum Tanain si biberes III 10
Faune Nympharum III 18
Festo quid potius die III 28
Herculis ritu modo dictus III 14
Horrida tempestas Epod. 13
Iam iam efficaci Epod. 17
Iam pauca aratro II 15
Iam satis terris I 2

Iam veris comites IV 12

Ibis liburnis inter alta navium Epod. 1
Icci, beatis nunc Arabum I 29
Ille et nefasto te posuit die II 13
Inclusam Danaen III 16
Inpios parrae recinentis III 27
Intactis opulentior III 24
Integer vitae 1 22

Intermissa, Venus, diu IV 1
Iustum et tenacem III 3
Laudabunt alii claram Rhodon I 7
Lupis et agnis Epod. 4
Lydia, dic, per omnes I 8
Maecenas atavis I 1

Mala soluta navis Epod. 10
Martiis caelebs III 8
Mater saeva Cupidinum I 19
Mercuri, facunde nepos I 10
Mercuri, nam te docilis III 11
Miserarum est neque amori III 12
Mollis inertia cur Epod. 14
Montium custos III 22
Motum ex Metello II 1

Musis amicus tristitiam I 26
Natis in usum laetitiae I 27
Ne forte credas IV 9

Ne sit ancillae tibi amor II 4
Nolis longa ferae bella II 12
Nondum subacta ferre II 5
Non ebur neque aureum II 18
Non semper imbres II 9

Non usitata nec tenui ferar II 20
Non vides quanto III 20
Nox erat et caelo Epod. 15
Nullam, Vare, sacra vite I 18
Nullus argento color II 2
Nunc est bibendum I 37
O crudelis adhuc IV 10
O diva, gratum quae regis I 35
O fons Bandusiae III 13
O matre pulchra filia I 16

nata mecum consule III 21
O navis, referent in mare I 14
O saepe mecum II 7

O Venus, regina Cnidi I 30
Odi profanum volgus III 1
Otium divos rogat II 16
Parcius iunctas I 25
Parcus deorum cultor I 34

Parentis olim siquis Epod. 3
Pastor cum traheret I 15
Persicos odi, puer I 38
Petti, nihil me sicut antea iuvat
Epod. 11

Phoebe silvarumque potens Carm.

saec.

Phoebus volentem IV 15
Pindarum quisquis IV 2
Poscimur. siquid I 32
Quae cura patrum IV 14
Qualem ministrum IV 4
Quando repostum caecubum Epod. 9
Quantum distet ab Inacho III 19
Quem tu, Melpomene, semel IV 3
Quem virum aut heroa I 12
Quid bellicosus Cantaber II 11
Quid dedicatum poscit I 31
Quid fles, Asterie III 7
Quid inmerentes hospites Epod. 6
Quid tibi vis, mulier Epod. 12

Quis desiderio sit pudor I 24
Quis multa gracilis te puer I 5
Quo me, Bacche, rapis III 25
Quo, quo scelesti ruitis Epod. 7
Rectius vives, Licini II 10
Rogare longo putidam te saeculo
Epod. 8

Scriberis Vario I 6
Septimi, Gades aditure II 6
Sic te diva potens Cypri I 3
Solvitur acris hiems I 4
Te maris et terrae I 28
Tu ne quaesieris I 11

Tyrrhena regum progenies III 29
Ulla si iuris tibi II 8
Uxor pauperis Ibyci III 15
Velox amoenum I 17
Vides, ut alta I 9

Vile potabis modicis I 20
Vitas hinnuleo me similis I 23
Vixi puellis nuper idoneus III 26

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »