V. 540. Tacita dux ille cohortis.) Pythagoras quin-
quennale filentium imperabat difcipulis.
541. Ante ortus memor ufque.) Apollonius Rho-
dius lib. 1. & ibi Scholia. Aiunt thalidem à Mer-
curio, cujus filius putabatur, accepiffe, ut nunquàm
amitteret memoriam licet moreretur, quod cùm
obtineret, tempore belli Trojani erat Euphorbus
Panti filius, pofteà Pyrrhus Cretenfis, deinde Elius
quidam cujus nomen non proditur. Tandem fuit
Pythagoras. Hæc paulò aliter narrat Diogenes Laër
tius in vita Pythagora.
564. Quin & Apell.) Vide Valer. Max. lib. 3.
cap.7. de Phidia. & expende carmina ibidem citata.
584. Hunc & Sithonii.) Zoilus qui contra Ho-
merum fcripfit & ejus ftatuas verberabat, fuit Am-
phipolites, ut ait Suidas: eft porrò Amphipolis inter
Macedoniam & Thraciam in finu Strimonico; Thra-
cia verò alio nomine dicta fuit Sithonia. Vide Vir
gilium in Gallo.
585. Afferuit patrio.) Zoilus hic contulit fe in
Ægyptum ad Ptolemæum fperans aliquod præmium,
fed, ut aliqui affirmant, ab rege in cruce fuffixus
eft. Vide hæc latiùs in Adagio Zoili.
586. Hunc quoque captivo.) Aiexandro cùm effet
oblatum pretiofiffimum fcrinium inter devicti Darii
fpolia repertum, confultantibus amicis cuinam rei
poffet illud infervire, dixit Alexander, Huic optimè
dabitur affervandus Homerus.