Billeder på siden
PDF
ePub

Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam, cum caput obscura nitidum ferrugine texit impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. tempore quamquam illo tellus quoque et aequore ponti obscenaeque canes importunaeque volucres signa dabant. quotiens Cyclopum effervere in agros. vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam flammarumque globos liquefactaque volvere saxa! armorum sonitum toto Germania caelo 475 audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes. Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentis ingens, et simulacra modis pallentia miris visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae, infandum! sistunt amnes terraeque dehiscunt, et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant. proluit insano contorquens vertice silvas. fluviorum rex Eridanus camposque per omnes cum stabulis armenta tulit. nec tempore eodem tristibus aut extis fibrae apparere minaces 485 aut puteis manare cruor cessavit et altae per noctem resonare lupis ululantibus urbes. non alias caelo ceciderunt plura sereno fulgura, nec diri totiens arsere cometae. ergo inter sese paribus concurrere telis

470

480

[blocks in formation]

490 Romanas acies iterum videre Philippi;
nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Emathiam et lates Haemi pinguescere campos.
scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
agricola incurvo terram molitus aratro
495 exesa inveniet scabra robigine pila,

aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis
grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.

Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater,
quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,

500 hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo
ne prohibete! satis iam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus periuria Troiae;

iam pridem nobis caeli te regia, Caesar, invidet atque hominum queritur curare triumphos; 505 quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem, tam multae scelerum facies; non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis, et curvae rigidum falces conflantur in ensem. hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum; 510 vicinae ruptis inter se legibus urbes

arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe:
ut cum carceribus sese effudere quadrigae,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

addunt in spatia, et frustra retinacula tendens fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

[merged small][ocr errors][merged small]

P. VERGILI MARONIS

GEORGICON

[ocr errors]

LIBER SECUNDUS.

Hactenus arvorum cultus et sidera caeli;
nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
virgulta et prolem tarde crescentis olivae.

huc, pater o Lenaee-tuis hic omnia plena 5 muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto tinge novo mecum direptis crura cothurnis. Principio arboribus varia est natura creandis. 10 namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genistae,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

populus et glauea canentia fronde salicta; pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus atque habitae Grais oracula quercus. pullulat ab radice aliis densissima silva, ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus parva sub ingenti matris se subicit umbra. 20 hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum. Sunt aliae, quas ipse vias sibi repperit usus. hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo 25 quadrifidasque sudes et acuto robore vallos. silvarumque aliae pressos propaginis arcus exspectant et viva sua plantaria terra; nil radicis egent aliae, summumque putator haud dubitat terrae referens mandare cacumen.

15

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ForrigeFortsæt »