Billeder på siden
PDF
ePub

rursus abundabat fluvidus liquor omniaque in se
ossa minutatim morbo conlapsa trahebat.

saepe in honore deum medio stans hostia ad aram, lanea dum nivea circumdatur infula vitta, inter cunctantis cecidit moribunda ministros. aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos, 490 inde neque impositis ardent altaria fibris,

nec responsa potest consultus reddere vates, ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri summaque ieiuna sanie infuscatur harena. hinc laetis vituli vulgo moriuntur in herbis, et dulcis animas plena ad praesaepia reddunt; hinc canibus blandis rabies venit, et quatit aegros tussis anhela sues ac faucibus angit obesis. labitur infelix studiorum atque immemor herbae victor equus fontisque avertitur et pede terram 500 crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem sudor et ille quidem morituris frigidus, aret pellis et ad tactum tractanti dura resistit. haec ante exitium primis dant signa diebus; sin in processu coepit crudescere morbus, 505 tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo

485

495

[blocks in formation]

ilia singultu tendunt, it naribus ater sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua. profuit inserto latices infundere cornu 510 Lenaeos; ea visa salus morientibus una; . mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti ardebant ipsique suos iam morte sub aegra di meliora piis erroremque hostibus illum discissos nudis laniabant dentibus artus. ecce autem duro fumans sub vomere taurus concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem extremosque ciet gemitus. it tristis arator maerentem abiungens fraterna morte iuvencum atque opere in medio defixa relinquit aratra. non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt prata movere animum, non qui per saxa volutus purior electro campum petit amnis; at ima solvuntur latera, atque oculos stupor urget inertis, ad terramque fluit devexo pondere cervix.

525 quid labor aut benefacta iuvant? quid vomere terras invertisse gravis? atqui non Massica Bacchi munera, non illis epulae nocuere repostae: frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu 530 flumina, nec somnos abrumpit cura salubris. tempore non alio dicunt regionibus illis

515

520

[blocks in formation]
[ocr errors]

in

Spannkraft erlahmt am ganzen
Körper von oben bis unten.
ertis, träg, stumpf blickend, kein
Leben mehr zeigend, wie bei dem,
welcher von plötzlichem Staunen
überrascht, verblüfft worden ist, so
dass er starr blickt und nichts
mehr sieht.

524. ad terramque fluit — cervix, bis ins Einzelnste gehende Ausmalung der Bewegung des Hinsinkenden.

525. quid iuvant, vgl. v. 498. 526. Massica, vgl. Georg. II, 96. 527. non illis, epanaleptisch. epulae repostae. Als besonders gute, ausgesuchte Fütterungen bei Seite gesetzt stehen sie im Gegensatz zu der einfachen Nahrung im folgenden Vers.

529. pocula, metonymisch. exercita cursu flumina, nicht stehendes, sondern rasch fliessendes, fortwährend bewegtes, also gesundes Wasser.

quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris imparibus ductos alta ad donaria currus. ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis 535 unguibus infodiunt fruges montisque per altos contenta cervice trahunt stridentia plaustra. non lupus insidias explorat ovilia circum

nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum cura domat; timidi dammae cervique fugaces 540 nunc interque canes et circum tecta vagantur. iam maris immensi prolem et genus omne natantum litore in extremo ceu naufraga corpora fluctus proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. interit et curvis frustra defensa latebris 545 vipera et attoniti squamis adstantibus hydri. ipsis est aër avibus non aequus, et illae praecipites alta vitam sub nube relinquunt. praeterea iam nec mutari pabula refert, quaesitaeque nocent artes; cessere magistri 550 Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris pallida Tisiphone morbos agit ante metumque, inque dies avidum surgens caput altius effert. balatu pecorum et crebris mugitibus amnes 555 arentesque sonant ripae collesque supini.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis
in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo,

donec humo tegere ac foveis abscondere discunt. nam neque erat coriis usus, nec viscera quisquam 560 aut undis abolere potest aut vincere flamma; ne tondere quidem morbo inluvieque peresa vellera nec telas possunt attingere putris; verum etiam invisos si quis tentaret amictus, ardentes papulae atque immundus olentia sudor 565 membra sequebatur, nec longo deinde moranti tempore contactos artus sacer ignis edebat.

559. viscera, das Fleisch, nachdem die Haut abgezogen ist.

560. undis abolere, das Ansteckende, den Schimmel, der sich auf dem Fleisch durch die Pest ansetzt, kann weder Wasser noch Feuer vernichten. Alles ist vollständig unbrauchbar geworden und kann nur durch Begraben unschädlich gemacht werden.

562. telas attingere putris. Wenn

man'gleichwohl die Wolle zu einem Gewebe verwendete, so war dies faul, brach beim Berühren.

563. invisos, ist hier im Sinne des beschreibenden Dichters beigesetzt, welcher anticipirt, was erst später bei dem eintritt, von welchem er erzählt. Vgl. Aen. II, 31.

566. sacer ignis. So wurde eine verzehrende, pestartige Hitzkrankheit genannt.

P. VERGILI MARONIS

GEORGICON

LIBER QUARTUS.

Protinus aërii mellis caelestia dona

5

exsequar; hanc etiam, Maecenas, aspice partem. admiranda tibi levium spectacula rerum magnanimosque duces totiusque ordine gentis mores et studia et populos et proelia dicam. in tenui labor; at tenuis non gloria, si quem numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo. Principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus, nam pabula venti 10 ferre domum prohibent, neque oves haedique petulci floribus insultent aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentis atterat herbas. absint et picti squalentia terga lacerti

15

pinguibus a stabulis meropesque aliaeque volucres et manibus Procne pectus signata cruentis; omnia nam late vastant ipsasque volantis ore ferunt dulcem nidis immitibus escam. at liquidi fontes et stagna virentia musco adsint et tenuis fugiens per gramina rivus, 20 palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret,

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« ForrigeFortsæt »