Oppono auriculam. Rapit in jus; clamor utrinque ; Sic me servavit Apollo.
NEMPE incomposito dixi pede currere versus Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est
Ut non hoc fateatur ? At idem quod sale multc
Urbem defricuit charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic
Et Laberi mimos ut pulchra poëmata mirer.
Ergo non satis est risu diducere rictum
Auditoris (et est quaedam tamen hic quoque virtus).
Est brevitate opus, ut currat sententia neu se Impediat verbis lassas onerantibus aures; Et sermone opus est modo tristi saepe jocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae, Interdum urbani, parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res. Illi scripta quibus comoedia prisca viris est Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes unquam legit neque simius iste Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum. "At magnum fecit quod verbis Graeca Latinis Miscuit." O seri studiorum! quine putetis Difficile et mirum Rhodio quod Pitholeonti Contigit? "At sermo lingua concinnus utraque Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est." Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli? Scilicet oblitus patriaeque patrisque, Latine Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque Corvinus, patriis intermiscere petita Verba foris malis, Canusini more bilinguis? Atque ego cum Graecos facerem natus mare citra Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus cum somnia vera: "In silvam non ligna feras insanius ac si Magnas Graecorum malis implere catervas." Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, Quae neque in aede sonent certantia judice Tarpa, Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. Arguta meretrice potes Davoque Chremeta Eludente senem comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani; Pollio regum
Facta canit pede ter percusso; forte epos acer Ut nemo Varius ducit; molle atque facetum Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae. Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim Haerentem capiti cum multa laude coronam. At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso, Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? Nil comis tragici mutat Lucilius Acci? Non ridet versus Enni gravitate minores, Cum de se loquitur non ut majore reprensis? Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes Quaerere, num illius, num rerum dura negarit Versiculos natura magis factos et euntes Mollius ac si quis pedibus quid claudere senis, Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos Ante cibum versus, totidem coenatus; Etrusci Quale fuit Cassi rapido ferventius amni Ingenium, capsis quem fama est esse librisque. Ambustum propriis? Fuerit Lucilius, inquam, Comis et urbanus, fuerit limatior idem Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor, Quamque poëtarum seniorum turba; sed ille, Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum, Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra Perfectum traheretur, et in versu faciendo Saepe caput scaberet vivos et roderet ungues. Saepe stilum vertas iterum quae digna legi sint
![[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]](https://books.google.dk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=da&output=html_text&pg=PA150&img=1&zoom=3&q=%22Spernit,+nunc+viridi+membra+sub+arbuto+Stratus,+nunc+ad+aquae+lene+caput%22&cds=1&sig=ACfU3U0qQwnLmNYshCijOw32Gu8lGuVsbQ&edge=0&edge=stretch&ci=819,141,180,1184)
Scripturus, neque te ut miretur turba labores, Contentus paucis lectoribus. An tua demens Vilibus in ludis dictari carmina malis?
Non ego: nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax Contemtis aliis explosa Arbuscula dixit.
Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? Plotius et Varius, Maecenas Virgiliusque, Valgius et probet haec Octavius optimus atque Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque ! Ambitione relegata te dicere possum, Pollio, te, Messala, tuo cum fratre, simulque Vos, Bibuli et Servi, simul his te, candide Furni, Complures alios, doctos ego quos et amicos Prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacunque, Arridere velim, doliturus si placeant spe Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, Discipularum inter jubeo plorare cathedras. I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
"SUNT quibus in satıra videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid Composui pars esse putat, similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,
Quid faciam praescribe." "Quiescas." "Ne faciam, inquis, s "Aio." "Peream male si non
Optimum erat: verum nequeo dormire." Transnanto Tiberim somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut si tantus amor scribendi te rapit aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum Praemia laturus." Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos Aut labentis equo describat vulnera Parthi." "Attamen et justum poteras et scribere fortem, Scipiadem ut sapiens Lucilius." "Haud mihi deero Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore Flacci Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, Cui male si palpere recalcitrat undique tutus." "Quanto rectius hoc quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
![[blocks in formation]](https://books.google.dk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=da&output=html_text&pg=PA153&img=1&zoom=3&q=%22Spernit,+nunc+viridi+membra+sub+arbuto+Stratus,+nunc+ad+aquae+lene+caput%22&cds=1&sig=ACfU3U0i7ZM9mTvsBqAZCXTC2hCUMWysdA&edge=0&edge=stretch&ci=873,210,31,394)
Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit!" "Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto Accessit fervor capiti numerusque lucernis. Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum Millia me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu nostrûm melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim
Credebat libris, neque si male cesserat unquam Decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella
Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps: Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro Quemquam animantem et me veluti custodiet ensis Vagina tectus; quem cur distringere coner Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex Juppiter, ut pereat positum rubigine telum, Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille Qui me commorit,- melius non tangere! clamo; Flebit et insignis tota cantabitur urbe. Cervius iratus leges minitatur et urnam, Canidia Albuti quibus est inimica venenum, Grande malum Turius, si quid se judice certes. Ut quo quisque valet suspectos terreat, utque Imperet hoc natura potens, sic collige mecum : Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti Matrem; nil faciet sceleris pia dextera: mirum, Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos; Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
Exspectat seu Mors atris circumvolat alis,
Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exsul, Quisquis erit vitae scribam color." "O puer, ut sis Vitalis metuo et majorum ne quis amicus Frigore te feriat." Quid, cum est Lucilius ausus
« ForrigeFortsæt » |