Billeder på siden
PDF
ePub

Hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,
Millibus atque aliis vivo. Quacunque libido est,
Incedo solus, percontor quanti olus ac far;
Fallacem Circum vespertinumque pererro
Saepe Forum; adsisto divinis; inde domum me
Ad porri et ciceris refero laganique catinum;
Coena ministratur pueris tribus, et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet; adstat echinus
Vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non sollicitus mihi quod cras
Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
Voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam jaceo; post hanc vagor; aut ego, lecto
Aut scripto quod me tacitum juvet, ungor olivo,
Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.
Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit fugio Campum lusumque trigonem.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior.
Vita solutorum misera ambitione gravique;
His me consolor victurum suavius ac si

Haec est

Quaestor avus, pater atque meus patruusque fuisset

115

120

125

130

SATIRA VII.

PROSCRIPTI Regis Rupili pus atque venenum
Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas,
Durus homo atque odio qui posset vincere Regem,
Confidens tumidusque, adeo sermonis amari
Sisennas Barros ut equis praecurreret albis.
Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque
Convenit, (hoc etenim sunt omnes jure molesti
Quo fortes quibus adversum bellum incidit: inter
Hectora Priamiden animosum atque inter Achillem

5

10

Ira fuit capitalis ut ultima divideret mors,
Non aliam ob causam nisi quod virtus in utroque
Summa fuit; duo si discordia vexet inertes
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco, discedat pigrior ultro
Muneribus missis :) Bruto praetore tenente
Ditem Asiam Rupili et Persi par pugnat, uti non
Compositum melius cum Bitho Bacchius. In jus
Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam; ridetur ab omni
Conventu; laudat Brutum laudatque cohortem:
Solem Asiac Brutum appellat, stellasque salubres
Appellat comites excepto Rege: canem illum,
Invisum agricolis sidus venisse; Ruebat
Flumen ut hibernum fertur quo rara securis.
Tum Praenestinus salso multoque fluenti
Expressa arbusto regerit convicia, durus
Vindemiator et invictus, cui saepe viator
Cessisset magna compellans voce cucullum.
At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat: Per magnos, Brute, deos te
Oro qui reges consueris tollere, cur non

[blocks in formation]

Hunc Regem jugulas? Operum hoc, mihi crede, tuorum est.

SATIRA VIII.

OLIM truncus eram ficulnus, inutile lignum,
Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,
Maluit esse deum. Deus inde ego furum aviumque
Maxima formido: nam fures dextra coërcet
Obscoenoque ruber porrectus ab inguine palus;
Ast importunas volucres in vertice arundo
Terret fixa vetatque novis considere in hortis.
Huc prius angustis ejecta cadavera cellis
Conservus vili portanda locabat in arca.
Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum,
Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti:

5

10

Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
Hic dabat: Heredes monumentum ne sequeretur.
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
Aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
Albis informem spectabant ossibus agrum ;
Cum mihi non tantum furesque feraeque, suëtae
Hunc vexare locum curae sunt atque labori,
Quantum carminibus quae versant atque venenis
Humanos animos. Has nullo perdere possum
Nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentes.
Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
Cum Sagana majore ululantem; pallor utrasque
Fecerat horrendas adspectu. Scalpere terram
Unguibus et pullam divellere mordicus agnam
Coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
Manes elicerent, animas responsa daturas.
Lanea et effigies erat, altera cerea major
Lanea, quae poenis compesceret inferiorem ;
Cerea suppliciter stabat servilibus, ut quae

Jam peritura, modis. Hecaten vocat altera, saevam
Altera Tisiphonen: serpentes atque videres

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Infernas errare canes, Lunamque rubentem

35

Ne foret his testis post magna latere sepulcra.
Mentior at si quid merdis caput inquiner albis
Corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum
Julius et fragilis Pediatia furque Voranus.

40

Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes
Umbrae cum Sagana resonarent triste et acutum,
Utque lupi barbam variae cum dente colubrae
Abdiderint furtim terris, et imagine cerea
Largior arserit ignis, et ut non testis inultus
Horruerim voces Furiarum et facta duarum.
Nam displosa sonat quantum vesica pepedi
Diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum
Excidere atque herbas atque incantata lacertis
Vincula cum magno risuque jocoque videres.

45

50

SATIRA IX.

IBAM Forte via Sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,

Arreptaque manu, "Quid agis, dulcissime rerum?”

[ocr errors]

"Suaviter ut nunc est," inquam, "et cupio omnia quae vis." 5
Cum assectaretur: "Num quid vis?" occupo. At ille,
"Noris nos," inquit; "docti sumus. Hic ego, "Pluris
Hoc," inquam, "mihi eris." Misere discedere quaerens
Ire modo ocius, interdum consistere, in auren.
Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
Manaret talos. O te, Bolane, cerebri

Felicem aiebam tacitus; cum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret.

Ut illi

Nil respondebam, "Misere cupis," inquit, "abire;

Jamdudum video; sed nil agis; usque tenebo;

10

15

Persequar: hinc quo nunc iter est tibi?" "Nil opus est te Circumagi; quendam volo visere non tibi notum ;

Trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos."

20

"Nil habeo quod agam et non sum piger; usque sequar te." Demitto auriculas ut iniquae mentis asellus, Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille: "Si bene me novi non Viscum pluris amicum.

Non Varium facies; nam quis me scribere plures
Aut citius possit versus ? quis membra movere

Mollius? Invideat quod et Hermogenes ego canto."
Interpellandi locus hic erat: "Est tibi mater,

25

30

Cognati, quis te salvo est opus?"—"Haud mihi quisquam.
Omnes composui."- Felices! nunc ego resto.
Confice; namque instat fatum mihi triste Sabella
Quod puero cecinit divina mota anus urna :
Hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis
Nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:
Garrulus hunc quando consumet cunque; loquaces
Si sapiat vitet simul atque adoleverit aetas.
Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei
Praeterita, et casu tunc respondere vadato

35

[ocr errors]

Debebat, quod ni fecisset perdere litem.
"Si me amas," inquit," paulum hic ades."
Aut valeo stare aut novi civilia jura ;

"Inteream s

Et propero quo scis." "Dubius sum quid faciam," inquit, 40
"Tene relinquam an rem." "Me sodes." "Non faciam" ille;
Et praecedere coepit. Ego ut contendere durum est
Cum victore sequor. "Maecenas quomodo tecum?"

Hinc repetit; " paucorum hominum et mentis bene sanae ;
Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes
Magnum adjutorem posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere; dispeream ni
Submosses omnes." "Non isto vivimus illic
Quo tu rere modo; domus hac nec purior ulla est
Nec magis his aliena malis; nil mi officit unquam,
Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni

Cuique suus." "Magnum narras, vix credibile!" "Atqui
Sic habet." "Accendis, quare cupiam magis illi

Proximus esse." "Velis tantummodo: quae tua virtus,
Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque

Difficiles aditus primos habet." "Haud mihi deero:
Muneribus servos corrumpam; non hodie si
Exclusus fuero desistam; tempora quaeram,
Occurram in triviis, deducam. Nil sine magno

Vita labore dedit mortalibus." Haec dum agit, ecce
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum
Qui pulchre nosset. Consistimus. Unde venis? et
Quo tendis? rogat et respondet. Vellere coepi
Et prensare manu lentissima brachia, nutans,
Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus
Ridens dissimulare: meum jecur urere bilis.
"Certe nescio quid secreto velle loqui te
Aiebas mecum." "Memini bene, sed meliore
Tempore dicam; hodie tricesima sabbata: vin tu
Curtis Judaeis oppedere?" "Nulla mihi, inquam,
Religio est." "At. mi; sum paulo infirmior, unus
Multorum; ignosces; alias loquar." Huncine solem
Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me
Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi
Adversarius et: "Quo tu turpissime?" magna
Inclamat voce; et "Licet antestari?" Ego vero

45

50

55

60

65

20

70

75

75

« ForrigeFortsæt »