Et qui nocturnus sacra divum legerit. Adsit Regula peccatis quae poenas irroget aequas, Ne scutica dignum horribili sectere flagello. Nam ut ferula caedas meritum majora subire Verbera non vereor, cum dicas esse pares res Furta latrociniis et magnis parva mineris Falce recisurum simili te, si tibi regnum Permittant homines. Si dives qui sapiens est, Et sutor bonus et solus formosus et est rex, Cur optas quod habes? Non nosti quid pater, inquit, Chrysippus dicat: Sapiens crepidas sibi nunquam Nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens. Qui? Ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque Optimus est modulator; ut Alfenius vafer, omni Abjecto instrumento artis clausaque taberna, Sutor erat, sapiens operis sic optimus omnis Est opifex solus, sic rex. Vellunt tibi barbam Lascivi pueri; quos tu nisi fuste coërces Urgeris turba circum te stante miserque Rumperis et latras, magnorum maxime regum. Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum Rex ibis neque te quisquam stipator ineptum Praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces Ignoscent si quid peccaro stultus amici, Inque vicem illorum patiar delicta libenter, Privatusque magis vivam te rege beatus.
![[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]](https://books.google.dk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=da&output=html_text&pg=PA134&img=1&zoom=3&q=%22Spernit,+nunc+viridi+membra+sub+arbuto+Stratus,+nunc+ad+aquae+lene+caput%22&cds=1&sig=ACfU3U0lAi4AlWjmQHpKdepr8KhBVsiIEg&edge=0&edge=stretch&ci=802,172,40,736)
EUPOLIS atque Cratinus Aristophanesque poëtae, Atque ali quorum comoedia prisca virorum est, Si quis erat dignus describi quod malus ac fur, Quod mocchus foret aut sicarius aut alioqui Famosus, multa cum libertate notabant. Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, Emunctae naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos Ut magnum versus dictabat stans pede in uno. Cum flueret lutulentus erat quod tollere velles ; Garrulus atque piger scribendi ferre laborem, Scribendi recte: nam ut multum nil moror. Crispinus minimo me provocat: "Accipe, si vis Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora, Custodes; videamus uter plus scribere possit." "Di bene fecerunt inopis me quodque pusilli Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis. At tu conclusas hircinis follibus auras, Usque laborantes dum ferrum molliat ignis, Ut mavis imitare." Beatus Fannius ultro Delatis capsis et imagine; cum mea nemo
Scripta legat vulgo recitare timentis ob hanc rem, Quod sunt quos genus hoc minime juvat, utpote plures Culpari dignos. Quemvis media erue turba: Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat. Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum; Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; Hic mutat merces surgente a sole ad eum quo Vespertina tepet regio, quin per mala praeceps Fertur uti pulvis collectus turbine, ne quid Summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poëtas.
"Foenum habet in cornu; longe fuge: dummodo risum Excutiat sibi non hic cuiquam parcet amico; Et quod cunque semel chartis illeverit omnes Gestiet a furno redeuntes scire lacuque
Et pueros et anus." Agedum, pauca accipe contra. Primum ego me illorum dederim quibus esse poëti Excerpam numero: neque enim concludere versum Dixeris esse satis; neque si qui scribat uti nos Sermoni propiora: putes hunc esse poëtam. Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os Magna sonaturum, des nominis hujus honorem. Idcirco quidam comoedia necne poëma Esset quaesivere, quod acer spiritus ac vis Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo Differt sermoni serino merus. At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica Filius uxorem grandi cum dote recuset, Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis Audiret leviora, pater si viveret? Ergo Non satis est puris versum perscribere verbis, Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem Quo personatus pacto pater. His ego quae nunc, Olim quae scripsit Lucilius, eripias si
![[ocr errors]](https://books.google.dk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=da&output=html_text&pg=PA136&img=1&zoom=3&q=%22Spernit,+nunc+viridi+membra+sub+arbuto+Stratus,+nunc+ad+aquae+lene+caput%22&cds=1&sig=ACfU3U2ltlqPE4Vo7bz-5m2T6aUNaFhqHw&edge=0&edge=stretch&ci=580,498,16,11)
Tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est Posterius facias, praeponens ultima primis, Non ut si solvas "Postquam Discordia tetra Belli ferratos postes portasque refregit' Invenias etiam disjecti membra poëtae. Hactenus haec alias justum sit necne poëma, Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer Ambulat et Caprius rauci male cumque libellis, Magnus uterque timor latronibus; at bene si quis Et vivat puris manibus contemnat utrumque. Ut sis tu similis Caeli Birrique latronum, Non ego sum Capri neque Sulci: cur metuas me? Nulla taberna meos habeat neque pila libellos, Quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli; Nec recito cuiquam nisi amicis, idque coactus, Non ubivis coramve quibuslibet. În medio qui Scripta foro recitent sunt multi quique lavantes: Suave locus voci resonat conclusus. Inanes
Hoc juvat, haud illud quaerentes, num sine sensu, Tempore num faciant alieno. "Laedere gaudes," Inquit, "et hoc studio pravus facis." Unde petitum Hoc in me jacis? Est auctor quis denique eorum Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum; Qui non defendit alio culpante; solutos Qui captat risus hominum famamque dicacis; Fingere qui non visa potest; commissa tacere Qui nequit; hic niger est, hune tu, Romane, caveto. Saepe tribus lectis videas coenare quaternos, E quibus unus amet quavis adspergere cunctos Praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
![[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]](https://books.google.dk/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=da&output=html_text&pg=PA136&img=1&zoom=3&q=%22Spernit,+nunc+viridi+membra+sub+arbuto+Stratus,+nunc+ad+aquae+lene+caput%22&cds=1&sig=ACfU3U2ltlqPE4Vo7bz-5m2T6aUNaFhqHw&edge=0&edge=stretch&ci=806,144,33,1030)
Condita cum verax aperit praecordia Liber. Hic tibi comis et urbanus liberque videtur, Infesto nigris. Ego si risi quod ineptus Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, Lividus et mordax videort? Mentio si qua De Capitolini furtis injecta i etilli
Te coram fuerit, defendas ut tuus est mos : "Me Capitolinus convictore usus amicoque A puero est causaque mea permulta rogatus Fecit, et incolumis laetor quod vivit in urbe ; Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud Fugerit." Hic nigrae succus loliginis, haec est Aerugo mera. Quod vitium procul afore chartis Atque animo prius, ut si quid promittere de me Possum aliud vere, promitto. Liberius si Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, Ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando. Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atque Viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset: "Nonne vides Albi ut male vivat filius, utque
Barrus inops? Magnum documentum ne patriam rem
Perdere quis velit." A turpi meretricis amore Cum deterreret: "Scetani dissimilis sis."
Ne sequerer moechas concessa cum venere uti Possem: "Deprensi non bella est fama Treboni," Aiebat. "Sapiens vitatu quidque petitu Sit melius causas reddet tibi: mi satis est si Traditum ab antiquis morem servare tuamque, Dum custodis eges, vitam famamque tueri Incolumem possum; simul ac duraverit aetas Membra animumque tuum nabis sine cortice." Formabat puerum dictis; et sive jubebat
Ut facerem quid: "Habes auctorem quo facias hoc;" Unum ex judicibus selectis objiciebat;
Sive vetabat: "An hoc inhonestum et inutile factu
Necne sit addubites, flagret rumore malo cum Hic atque ille? Avidos vicinum funus et aegros Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit; Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis." Ex hoc ego sanus ab illis P'erniciem quaecunque ferunt, mediocribus et quis Ignoscas vitiis teneor; fortassis et istinc Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, Consilium proprium; neque enim lectulus aut me Porticus excepit desum mihi.ectins hoc est: Hoc faciens vivam melius: Sic dulcis amicis Occurram: Hoc quidam non belle: numquid ego illi Imprudens olim faciam simile?" Haec ego mecum Compressis agito labris; ubi quid datur oti Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis Ex vitiis unum; cui si concedere nolis Multa poëtarum veniat manus auxilio quae Sit mihi (nam multo plures sumus), ac veluti te Judaei cogemus in hanc concedere turbam.
EGRESSUM magna me excepit Aricia Roma Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus, Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi, Differtum nautis cauponibus atque malignis. Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos Praecinctis unum; minus est gravis Appia tardis. Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri Indico bellum, coenantes haud animo aequo Exspectans comites. Jam nox inducere terris Umbras et caelo diffundere signa parabat ; Tum pueri nautis, pueris convicia nautae
Ingerere. Huc appelle! Trecentos inseris: ohe
Jam satis est! Dum aes exigitur, dum mula ligatur,
Tota abit hora. Mali culices ranaeque palustres Avertunt somnos, absentem ut cantat amicam Multa prolutus vappa nauta atque viator Certatim. Tandem fessus dormire viator Incipit, ac missae pastum retinacula mulae Nauta piger saxo religat stertitque supinus.
« ForrigeFortsæt » |