Billeder på siden
PDF
ePub

illi ipsi HARLEIO, quem iamdudum voto fingere atque ambire mihi videris, tradam & commendabo; illud prius & mea & publica voce dixisse ausus, Te omnia quae vel in Maecenate tuo tantopere praedicasti, aut paria apud Hunc Nostrum aut potiora reperturum. Nam ut externa illa pri[p. V] mum me- morem, Genus dico & Imagines; scimus Hunc, pariter atque Illum Tuum, Equestri quidem loco ortum, Gente vero in primis splendida ac vetusta; quae & Atavos quoque Reges primordiis suis attingat; quae a multis retro saeculis saepe domi forisque magnis legionibus imperitarit; quae nusquam penitus intermissa per tot aetates claritudine non modo nobilissimas quasque Regionum harum Familias cognatione sibi iunxerit; sed & Galliae quoque, parte sedem solumque mutante, HARLAEOS dederit proceres, tam Sagi illic quam Togae muneribus iam inde semper illustres. Ille quidem Tuus, intra fortunam suam & in Equestri Ordine substitisse contentus, maiora consequi vel nequiit vel non concupivit: Hunc Nostrum, abnuentem quidem & moras injectantem, cum vota Civium Patriaeque discrimina, tum judicia REGINAE non saeculi modo sui sed omnium aetatum Optimae perpulerunt denique, ut Senatus inferioris Princeps iam tertium lectus ad Celsissimum Ordinem vel serus ascenderet; inque titulos VERORUM Oxonii quondam Comitum & MORTIMERORUM Baronum de Wigmore, quos sibi Consanguineos in stemmate recenset, non alienus adscisceretur. Neque vero Sanguinis tantum, sed & Doctrinae caussa aequum erat; ut ab Urbe bonis literis Musisque consecrata Ipse omnium literatorum Decus & Tutela cognomen suum duceret. Iam autem quam tu Tuo mirificam sive Caesaris seu Patrum Po[p. VI] pulive gratiam iure olim gratula- tus es; cum, ut ex peri

culoso morbo recens convaluerat, tota cavea & orchestra laetum theatris ter crepuit sonum: hunc Suae dicam an Humanae gentis amorem si & Nostro non minorem obtigisse dixero; vel illa dies mihi testis erit, cum in ipsa Regia concilioque Procerum a scelestissimo omnium nec Britannae

nationis sicario cultello percussus est: irrito quidem vulnere, sed haud dubie (nisi praesens Numen avertisset) letali ad praecordia futuro. Illa, inquam, dies, quam carus omnibus viveret, certissima dedit testimonia. Quo enim gemitu, qua hominum trepidatione, cum saucius ad penates suos lectica delatus est, primus ille nuntius accipiebatur? Qui erat civitatis habitus, qui singulorum animi; dum in arto diu salutis mortisque confinio (vix Sospitatore illo RADCLIVIO laetiora promittere auso) vita Illi dubia traheretur? communi tum in uno capite periculo vel ab aemulis & adversariis veras voces eliciente. Qui vero Ipsius interea vultus, quam sui consimilis? & ad recentem ictum interritus, & ad lentam ancipitemque curationem imperturbatus: tamquam vel non doleret vulnus, vel saltem ingens doloris pretium solatiumque secum ferret; cùm Ipsius pectore feliciter est interceptum, quod (ut credere par est) in sanctissimum REGINAE pectus quandoque destinabatur. Ubi primum vero incolumis ad curas publicas redibat; quo Ille occursu, qua adclamatione, quibus votis ominibusque, locis omnibus exceptus est? Quid notas ea tempestate Principis voces, quid Senatus totius gratula- [p. VII] tiones commemorem? in Annales utique ituras, neque sic subito fortuitoque sermone nobis delibandas. Porro autem quas tua aetas in CILNIO naturae doctrinaeve dotes veris olim laudibus in caelum ferebat; sublimem & erectam indolem, ingenium demerendis hominibus natum, vigore ac lenitate mixtissimum animum, maximarum curarum sub altissimae quietis specie capacem, diversissima Reip. munia pari omnia facilitate felicitateque obeuntem, literarum denique cultum promtamque semper in eruditos munificentiam; parce tandem, Horati, metuere, ne ex illis, aut siqua illis maiora sunt, in HARLEIO quidquam desideres. Quippe & Noster ad summa omnia natura formatus, Patrisque optimi & sapientissimi praeceptis innutritus, iam a teneris ferme unguiculis ea Sui documenta dedit; quibus tum protinus quantus hodie est sperari ac praevideri potuerat. Quis enim vel tui

meique loci, quos illa bonae mentis Soror ad labores quosvis subeundos vel invitos quondam impulit, tam assidue acriterque liberalibus studiis dedit operam, quam Ille sponte in re Paterna tam praeclara & opulenta? Quis eorum, quibus id solum & negotio & victui est, tot quot Ille priscorum annalium volumina, tot leges, ritus, foedera, bella gentium pacesque, versavit manu memoriaque tenuit? Neque vero, quod in Tuo olim laudabas, utriusque modo linguae sermones edidicit; sed Latinis Ille Graecisque literis Hebraicas [p. Vu quoque iunxit, raro utique in illa fortuna sanctoque instituto: quo & usque eo provectus est, ut difficilia aliquot Sacri Codicis loca ex Iudaicis monumentis egregie illustraverit; quae tamen verecundus Sui aestimator in scriniis premit. Iam autem quid tibi ego Eius indolem consuetudinemque praedicem? Ubi laetior severitas, aut gravitate temperatior comitas? Ubi pectus purius aut humanius; cui nec aerugo malignitasve inolevit, neque contemtor ille animus commune nimis in tam alto fastigio malum? Quis aut prospera fert moderatius; aut, sicubi casu culpave aliena bene consulta male cesserint, adversa generosius? Quid fidem dicam & taciturnitatem; quid orationem suadendi dissuadendive semper potentem? Quid res pene dissociabiles; tam ad subita & acuta casuum velox ingenium, quam ubi in longinquum consulendum est cautum atque providum; tam probis candideque agentibus nudum atque apertum, quam in versutos & veteratores tectissimum & tutum undique? Unum scire licet ad juvanda Principis onera quasi genitum & factum: qui legum jurisque patrii scientissimus idem & servantissimus, cum Principi imperii Vim, tum Civibus Libertatem publicam felici connubio iunctas norit tueri. Quid porro quod tot negotia administrat, otianti pene similis; sub tanta occupationum mole vultu vitaque tranquillus; & desperanda aliis agens, sine ulla ostentatione agendi. Quid quod remissionum horas & intervalla curarum, non Ille [p. IX] alea nec hi- || strionibus ceterisve voluptatibus vulgi, sed ele

gante & erudito otio solet dispungere: teque, Flacce, identidem, nunc rheda iter faciens, nunc domi ad subcisiva temporum Sibi comitem evocabit. Postremo autem, quod pene ego primarium existimo, non tu hodie, ut olim Maecenatianam, in sterilem domum concesseris, & querelis repudiisque quotidianis turbidam; sed amore casto concordem, pulchraque prole florentissimam: ubi spectare tibi & audire dabitur Iuventutis nostrae Principes, Britanniaeque spem geminam, EDVARDUM HARLEIUM Baronem de Wigmore, GEORGIUMque HAIUM Vicecomitem de Dupplin; ingenuarum virtutum ambos, animique & ingenii vel in prima lanugine adultos; Fortunae autem in quam aluntur plusquam capaces; Illum tanto Parente, Hunc Socero dignissimum, qui & nunc tam ingenti Eius imagine minime obscurantur. Neque vero id te retardet, quod in ea (proh dolor) tempora devénimus, ubi scissa dissensionibus odiisque communitate (per eos maxime qui ministros se & adjutores Partium venditant) non virtute amplius ac bonis artibus, sed clamoribus utrimque calumniisque certatur. Ut enim olim, licet in Bruti quondam castris Tribunus, Maecenatis Augustique gratiam tenuisti, nullo ea de caussa frigore imminutam: ita nec Noster speculabitur, utrisne tu ex Partibus an ex neutris nunc adveneris; Ipse medius omnibusque aequus, & egregio Publico compescens hine vel inde nimios || factiososque; qui tumultuando adipisci [p. X] flagitant, quae quiete & modestia iure sibi desperent; quive inita inter paucos potentiae societate ceteris omnibus ad honores aditum intercludunt: pernicioso ambitu (nisi primus Is eat obviam matureque occurrat) vel in ultima gladiorum aliquando erupturo. Sed haec paullo commotius: & meliora ominabimur. Tu vero', si Domus tibi, si Dominus, si Contubernales iam placent, i propere ac pede fausto, posteramque istam & recidivam laudem laetus capesse. Vix dici potest, VIR PRAESTANTISSIME, quam his vocibus accensus gaudioque delibutus Horatius, non gradu, sed cursu ad Te recta contenderit; adeo ut Commendatitias meas seu festi

natione & studio sive sui fiducia neglexerit accipere. Tu tamen, sat scio, Ipsius quidem praecipue, sed & Mea nonnihil gratia, cuius Notas Emendationesque secum circumfert, in Tuorum eum numero habebis. Neque enim vereor, ne haec qualiacumque sunt Nostra Tibi isto nomine viliora sint, quod a mei Ordinis homine proficiscantur. Ita nunc quidem quorundam importunitas totum gregem apud plerosque in invidiam adduxit: verum alia Tibi mens est, alia morum via: nam & omni vita anteacta & nunc cum maxime auctoritatem ac fidem verbo veteri facis, Qui bona fide DEUM colit, amat & SACERDOTES. Obtinebunt igitur & haec Nostra locum aliquem in Bibliotheca tua amplissima; qua [p. XI (praeter parabiles illas Typographiae divitias) || magno sumtu studioque collegisti vetustos omnium linguarum Codices MSStos Mille amplius & octingentos; atque incredibilem insuper Membranarum vim, cum quos Rotulos tum quas Chartas appellamus; quorum illi ad Mille reor & quingentûm, hae ad tredecim Millium numerum facile assurgunt. Hic tibi Instrumentorum veterum, partim in Urbe, partim rure in avitis aedibus Bramtoniae Castello (quod ab EDVARDI Usque I aetate per BRYANUM HARLEIUM Equitem ad seros adhuc nepotes demissum est) thesaurus adservatur: quotidiano quidem is auctu crescens, & iam nunc multo ditior futurus; nisi ad alia damna per Civiles superiore saeculo Tumultus castellis, templis, villis, nemoribusque vestris illata Bibliothecae quoque locupletissimae direptio accessisset. Macte ea virtute, VIR LITERATISSIME; deque omni Antiquitate, cuius tamquam ex naufragio tabulas conquiris undique & conservas, perge bene mereri. Haec laudabilis Tua luxuries, haec honesta avaritia est: haec Tibi inter tot egregia non in ultimis laudum erit, qua Tu aliorum seu immensa villarum spatia, seu pictarum tabularum miracula, sive pecuniosam senectam, & exaeques & antecellas. Neque vero de Vetustate solum, sed & de praesenti posteraque aetate, sicut mereris optime, ita porro mereberis: nisi (dictu nefas) desciscas at

« ForrigeFortsæt »