Billeder på siden
PDF
ePub

15 Albus ut obscuro deterget nubila caelo Saepe Notus, neque parturit imbris

20

Perpetuo: sic tu sapiens finire memento
Tristitiam vitaeque labores

Molli, Plance, mero; seu te fulgentia signis

Castra tenent, seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Cum fugeret, tamen uda Lyaeo

Tempora populea fertur vinxisse corona,
Sic tristis adfatus amicos:

25 Quo nos cumque feret melior fortuna parente,
Ibimus, ô socii comitesque.

Nil desperandum, Teucro duce, et auspice Teucro:
Certus enim promisit Apollo

v. 17. Vulg. Perpetuos.

bifera Alcinoi laudem pomaria, vosque Qui numquam vacui venistis in aëra rami?" Columella X, 407. „Et Turni lacus, et pomosi Tiburis arva." Noster Serm. II, 4, 70. „Picenis cedunt pomis Tiburtia succo." Symmachus Epist. VII, 18. „Num ego scire postulo, quid in Tiburtibus pomariis literarii operis exerceas?" Et VII, 19. de Tibure: „Vel si adhuc iuvat aestivos dies in pomariis tuis ducere." Propertius IV, 7, 81. „Pomosis Anio qua spumifer incubat arvis." Ut verissime et ingeniose emendavit Broukhusius; cum antea inscite ederetur, „Ramosis Anio qua pomifer incubat arvis." Quid enim volunt ramosa arva? Quid autem fluvius pomifer? Certe aliud egit limatissimi iudicii Vir N. Heinsius, cum locum Ovidii sic refinxit, Amor. III, 6, 45. de Aniene: „Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans Tiburis Argei pomifer arva rigas." Iterum enim rogo, qui poterit Anio poma ferre? Nec tamen accedo celeberrimo Broukhusio, qui spumifer receptam hic olim lectionem frustra tuetur. Quippe inconcinnum ubique duplex Epitheton; hic autem eo magis, quod eodem fere recidit utrumque, per cava saxa volutans et spumifer. Proclive erat restituisse literam A a sequente absorptam: „Tiburis Argei pomifera arva rigas." Silius lib. IV, 224. de eadem re: „Quosque sub Herculeis taciturno flumine muris Pomifera arva creant." Nec verearis elisionem vocalis in posteriore parte Pentametri: etsi plerumque id caveat Ovidius. Sic Fast. II, 216. „Silvaque montanas occulere apta feras." Et alibi non semel.

17. Neque parturit imbres Perpetuos] Servius ad Virgil. Georg. I, 460. ,,Claro aquilone: serenifico, quia est et nubilus, sicut fere omnes venti. Horatius: „Albus ut obscuro deterget nubila caelo Saepe notus, neque parturit imbres Perpetuos." Sic quidem Servii editiones: an manuscripti ita habeant, dubito. Certe Horatii vetustiores codices, tres Blandinii apud Cruquium. et ex meis optimi, Leidensis, Graevianus, Reginensis, cum duobus aliis clare exhibent perpetuo. quae melior lectio est. Saepe, inquit, Auster serenum facit, neque perpetuo parturit imbres. Ubi vides antitheta, saepe, perpetuo: quae in altera lectione dispereunt. Adde quod subabsurdum est illud perpetuos. Quid enim tantopere notandum, quod perpetuos imbres non parturiret? Imo vero ne ullo quidem modo id fieri aut concipi potest. Nam si ipsi imbres perpetui essent; tum Notus crearet imbres, cum non flaret, hoc est, cum ipse omnino non esset. Nisi forte velis Notum quoque perpetuum esse, perinde ac imbres: quo nihil absurdius.

27. Teucro duce et auspice Teucro] Invitus equidem hunc versum sollicito, qui tam apte pulchreque a Christianis hominibus παρωδιάζεσθαι Ambiguam tellure nova Salamina futuram.

30 O fortes, peioraque passi

iam solet, „Nil desperandum Christo duce, et auspice Christo." Longe tamen se melius habet ea parodia, quam ipsa Horatii verba ut nunc quidem leguntur. Christus enim vere et dux noster et auspex; Teucer hic dux quidem suis erat, auspex an fuerit, dubito. Cur enim auspex? An quia oraculum Apollinis consuluit? Cui umquam auditum est talem hominem Auspicem vocari? An quia ipse vates, et interpres Apollinis? Quis tale de Teucro memoriae prodidit? An ex Romanorum more interpretabimur, ut duce et auspice Teucro perinde sit, ac ductu et auspicio Teucri? ut scriptores quidem Latini passim loquuntur, ductu atque auspiciis Augusti, Tiberii etc. Sed neque apud ipsos Romanos quemquam inveneris, qui quae Augusti auspiciis gesta sunt, ea Augusto auspice gesta esse dixerit. Nemo, inquam, ita locutus est, Auspice Caesare. Auspex enim numquam de Homine usurpatur, nisi de eo qui proprie eo verbo signabatur. Ovidius quidem, ut nunc ibi fertur, Fast. I, 26. de Germanico Caesare: Si licet et fas est, vates rege vatis habenas; Auspice te felix totus ut annus cat." At editiones vetustae, et scripti plerique codices, in quibus unus est doctissimi amici Hadriani Relandi, rectius habent: „Auspicio felix, totus ut annus eat." Ut infra v. 168. „Totus ab auspicio ne foret annus iners." Ubicumque autem μεταφορικῶς accipitur, non hominem sed Deum aliquem notat. Ita Virgilius Aen. III, 20. „Sacra Dionaeae matri, divisque ferebam Auspicibus tantorum operum." Et IV, 45. „Diis equidem auspicibus reor et Iunone secunda." Noster Epist. 1, 3, 13. „Thebanos aptare modos studet, auspice Musa." Ovid. Fast. I, 615. „Auspicibusque Deis, tanti cognominis heres Omine suscipiat, quo pater, orbis onus." Prudentius contra Symmachum II, 708. „Numquid et ille dies love contulit auspice tantum Virtutis pretium?" Avienus in Arateis. v. 1. „auspice terras Linquo Iove." Neque aliter umquam, nisi valde fallor, scriptores Latini. Lucanus quidem Brutum vocat Auspicem, ubi nuptias describit Catonis et Marciae. II, 370. „Pignora nulla domus, nulli coiere propinqui; Iunguntur taciti, contentique auspice Bruto." Et Seneca Troad. 864. Helenam: Quicunque hymen funestus, illaetabilis Lamenta, caedes, sanguinem, gemitus habet, Est auspice Helena dignus." Verum ibi proprie accipitur ea vox: cum notissimum sit, Auspices more sollemni nuptiis adhiberi solitos. Sane olim turbabant hic codices, ut ex vetere Scholiasta patet: „auspice," inquit,,,hoc est, fautore vel sponsore. Apollinem dicit, cuius responsa vel promissa sequebatur." Ita etiam plane habet Acron manu scriptus in Bibliotheca Regiae societatis; ita fere Cruquii Commentator. Atqui ea annotatio cum praesenti lectione conciliari non potest. Inde quoque est, quod duo Lambiniani cum totidem meis praeferant auspice Teucri. Quae quidem lectio, quantumvis inepta, certe illud evincit, eius fabricatores non ad Teucrum, sed Apollinem tò auspice retulisse. Quid multa? Ipsam, credo, poetae manum repraesentabit, qui refinxerit versum ad hanc speciem: „Nil desperandum Teucro duce, et auspice Phoebo." Profecto longe meliores animos et certiorem spem suis sociis addidisset Teucer, si his verbis eos compellasset; quam si ad suam unius auctoritatem omnia retulisset: sub gemino enim illo praesidio nihil prorsus desperandum erat. Quid quod hanc videntur emendationem flagitare, quae proxime sequuntur: „Certus enim promisit Apollo." Quo enim pertinet illud enim, si in priore versu nihil quicquam de Apolline memoratum est? Quanto aptius haec cum superioribus connectuntur, si mecum legeris, Auspice Phoebo? ut in illis Statii Silv. III, 5, 74.,,hic auspice condita Phoebo Tecta, Dicarchei portus." Et Silv. II, 2, 38. „reseretque arcana pudicos Phemonoë fontes, vel quos meus auspice Phoebo Allius immersa turbavit Pollius urna." Neque vero illud te deterreat, quod continuo

10

Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas:
Cras ingens iterabimus aequor.

VIII.

AD LYDIAM.

Lydia, dic per omnis

Te Deos oro, Sybarin er properes amando
Perdere; cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque solis.
5 Cur neque militaris

Inter aequales equitat, Gallica nec lupatis
Temperat ora frenis?

Cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum
Sanguine viperino

Cautius vitat? neque iam livida gestat armis
Brachia, saepe disco,

Saepe trans finem iaculo nobilis expedito?
Quid latet, ut marinae

Filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae

15 Funera; ne virilis

Cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

v. 6. Vulg. Equitet. 7. Temperet.

repetit, Apollo, „Certus enim promisit Apollo": Tamquam satis fuisset in priore versu Phoebum nominasse. Sic enim alibi Romuli nomen subiungit, cum eum περιφραστικῶς iam nominasset, Carm. IV, 8, 22. quid foret Iliae Mavortisque puer, si taciturnitas Obstaret merilis invida Romuli?" Atque alii ita poetae non raro.

2. Te Deos oro, Sybarin cur properes] Pulmanni aliquot codices Bersmannique cum meis Graev. Gal. Regiae Soc. Petrensi; et Marius Victorinus p. 2533, 2614, 2621. habent Hoc deos oro. Sed plures tamen libri cum Diomede p. 509. et Fortunatiano p. 2683, 2703. praeferunt te. Utrumque probum est, sed hoc videtur concinnius: sic Serm. I, 7, 33. „Per magnos, Brute, deos te Oro."

6. et 7. Inter acquales equitet, Temperet] Vetustissimae Graevii membranae clare habent equitat et temperat. Quidni rectius? Sane hoc pacto παθητικωτέρα fit oratio, si per interrogationem proferatur; quam si Lydiam narrare haec sibi iubeat. Mutata vero sunt a Librariis, quia praecesserant properes et oderit. Neque sane hic finem fecissent, quin et versu decimo vitet, gestet supposuissent; nisi obstitisset versus octavus, ubi ex timet fieri timeat mensurae ratio prohibebat. Quin et fortasse ipsum illud properes ex oderit natum est: cum tamen vò oderit, teste Prisciano p. 1059, interrogative hic positum sit; et, ut idem ait p. 1146. tam Indicativi futurum sit, quam Subiunctivi. Poterimus igitur in versu primo legere properas; prout nunc extat apud Diomedem p. 509. Victorinum p. 2533. Fortunatianum p. 2683. et 2703.

IX.

AD THALIARCHUM.

Vides, ut alta stet nive candidum
Soracte, nec iam sustineant onus
Silvae laborantes, geluque

Flumina constiterint acuto.

5 Dissolve frigus, ligna super foco Large reponens; atque benignius Deprome quadrimum Sabina,

O Thaliarche, merum diota.
Permitte Divis caetera: qui simul
10 Stravere ventos aequore fervido
Deproeliantis; nec cupressi,

Nec veteres agitantur orni.
Quid sit futurum cras, fuge quaerere; et
Quem fors dierum cumque dabit, lucro
15 Adpone: nec dulcis amores

Sperne puer, neque tu choreas.

1. Vides, ut alta] Haec per interrogationem proferuntur in omnibus editionibus: quae tamen elegantius omittitur. Sic in Carm. III, 28, 5. „Inclinare meridiem Sentis; ac veluti slet volucris dies, Parcis deripere horreo Cessantem Bibuli consulis amphoram." Et sic Graeca Alcaei, [fr. 34 Bgk.] unde haec ad verbum fere conversa sunt;,„"Υει μὲν ὁ Ζεὺς, ἐν δ ̓ ὀρανῷ μέγας Χειμών, πεπάγασιν δ ̓ ὑδάτων ῥοαί.“

7. Sabina diota] Vir Doctissimus Thomas Gale legere maluit Sabino. Credo, quasi a Graeco διώτης. Neque dissimulandum est, in vetustissimis codicibus Graeviano et Reginensi, in illo praesertim, posteriorem a formatam videri ex o. Utcumque hoc fuerit; Graece certe δίωτος vel διωτὶς diceretur; non διώτης nec διώτη. Neque enim ulla composita ex Oὖς terminationes eas recipiunt. Mυοσώτη herba sic dicta citatur ex Aegineta: sed mendose pro μυοσωτὶς vel μυὸς ὦτα. Hesychius tamen noster, 'Ενώταις, ἐνωτίοις. τῇ προσωδίᾳ, ὡς φιλόπαις. Σοφοκλῆς Αἰχμαλωτίσιν. Qui si locus sincerus esset, nesciremus tamen, utrumne in casu recto ἐνώτης fuerit an ἐνώτη. Sed omnino fallit nos Hesychius, et lippientibus oculis inspexit suos codices, unde ista descripsit. Quippe illi habuerunt Ἐνόπαις, non Ἐνώταις. Auctor Etymologici Magni: Ἐνοπαῖς, τοῖς ἐνωτίοις, ἀπὸ τοῦ ταῖς τῶν ὤτων ὀπαῖς κεῖσθαι. Σοφοκλῆς. Vides hunc ex eodem Sophocle laudare ἐνόπαις, et eadem plane significatione, qua alter suum ἐνώταις. Neque vero dubitabis, quin ἐνόπαις rectius sit, tum quod ab ὀπὴ formetur, tum quod ut φιλόπαις pronuncietur. Glossae Philoxeni; Diota, ἀμφόριον, οἰνοφόριον. Sed nec inde quicquam didiceris, generisne sit masculini, feminini. Quare tutius est, ut in re adeo incerta plurimorum codicum auctoritatem sequamur.

an

16. Neque tu choreas] Displicet viro summo Iulio Scaligero pronomen lu hic intrusum. Versus, ait, coëgisse videtur eum, ut pronomen interponeret. Sane a codicibus Petrensi et Galeano abest tu; fortasse, quod et Librariis quoque otiose positum videbatur. Cur igitur iidem Virgilio ignoscunt, qui eodem plane modo locutus est, Aen. V, 456. „Praecipitemque Daren ardens agit aequore toto, Nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra." Et Homero, cum ὅγε sic usurpat Odyss. B. 326. et alibi :,,Η τινας

[blocks in formation]

ἐκ Πύλου ἄξει ἀμύντορας ἠμαθόεντος, Η ὅγε καὶ Σπάρτηθεν, ἐπείνυ περ ἵεται αἰνῶς.“ Seneca Herc. Fur. 1246. „Per sancta generis sacra, per ius nominis Utrumque nostri, sive me altorem vocas, Seu tu parentem.

24. Aut digito male pertinaci] Imitatus est hunc locum Prudentius, in Praefat. Cathem. 14. „Exin iurgia turbidos Armarunt animos, et male pertinax Vincendi studium subiacuit casibus asperis." Verum illic male pertinax est praefracte et obstinate pertinax; apud nostrum autem alio sensu ponitur. Neque tamen est parum pertinax; ut vulgo exponunt; sed qui simulat se pertinacem esse, et tamen pertinaciam suam expugnari cupit. Eodem sensu Petronius c. 87: Irrepsi tamen, et male repugnanti gaudium ехtorsi. Et noster alibi Carm. II, 12, 26. „Et facili saevitia negat, Quae poscente magis gaudeat eripi.

1. Mercuri facunde, nepos Atlantis] Laudant hunc versiculum Priscianus p. 739., Servius ad Aen. I, 521. et IV, 558. Caeterum in omnibus, quas vidi, editionibus male interpungitur: sic enim distinguendus est, „Mercuri, facunde nepos Atlantis," Quod cum ipsa sensus elegantia doceat, tum et Ovidii locus ex nostro manifeste expressus, Fast. V, 663. „Clare nepos Atlantis, ades: quem montibus olim Edidit Arcadiis Pleïas una lovi." Ubi obiter mendum occultissimum abolere poteris: quod miror equidem sagacissimum Heinsium non advertisse. Quid enim est Pleïas una? An periculum erat, ne duabus matribus genitum esse suspicaremur? Tu vero lege meo periculo; „Edidit Arcadiis Pleïas uda Iovi." passim Pleiades apud poëtas aquosae, madidae, imbriferae appellantur. Sed et ipsae personae udae dicuntur, ut Idem Fast. II, 597. „Dixerat: annuerunt omnes Tiberinides udae." Et Sappho Phaoni: „Constitit ante oculos Naïas uda meos."

4. Et decorae More palaestrae] Praeterquam quod omnes libri in hac lectione conspirant, accedit etiam Servius, qui ita locum citat ad Aen. IV, 559. et Lactantius ad Statii Thebaid. VI, 830. Daniel tamen Heinsius pro solita sua περιεργίᾳ incrustare vult locum sincerum; et mirum quam infeliciter corrigit, „catus et decorae humore palaestrae,“ Mos palaestrae, est lex et institutum palaestrae; ut recte explicavit vir immensae lectionis Barthius Advers. XXVIII, 1. Terentianus Maurus in Praefat. 48. „Mos certaminis et modus, Sudor dum solitus cadit Nulla mole palaestrica.“ Silius Ital. XVI, 409. „Quo ruis? aut quinam hic rabidi certaminis est mos? Et nobis et equis letum commune laboras," Lactantius Placidus ad Ovid. Metam. X. Fab. XI. „Cum Hippomenes morem certaminis non expavesceret." Atque haec quidem attulit Barthius, qui laude sua minime fraudan

« ForrigeFortsæt »