Quis Martem tunica tectum adamantina Tydiden superis parem? 20 Non praeter solitum leves. VII. AD MUNATIUM PLANCUM. Laudabunt alii claram Rhodon, aut Mitylenen, v. 18. Vulg. Sectis. Et tarde reducis vias Ulixi, Et puppem temerariam Minervae Trita vatibus orbita sequantur. Silv. II, 1. 118. „Maconium sive ille senem, Troiaeque labores Diceret, aut casus tarde remeantis Ulixi." 14. Pulvere Troico] Illustrissimus Nic. Heinsius in ora libri sui: „Forte Troio." Vide nos ad Carm. III, 3. v. 32. Tu 18. Proelia virginum Sectis in iuvenes unguibus acrium] Iterum Nic. Heinsius: „Sectos Gronovius legit." In libris editis Gronovii non memini reperisse: verum hoc vel colloquio vel per Epistolam cum Heinsio communicari potuit. Caeterum viro longe acutissimo non potuit non displicere lectio vulgata. Quorsum enim sectis unguibus? Iam tibi dicent interpretes, festive oppido hoc dictum esse: ut notet virginum repugnantium proelia non vera esse, sed simulata: ideo enim sibi ungues secare, ne ora secent amatoribus. Itane vero? an et ideo addidit, acrium, ut tam festivum hoc deprenderemus? Sane si usque adeo sunt acres, iam periculum erit, ne serio et infestis unguibus in oculos involent. Propert. III, 6, 3. „Cum furibunda mero mensam percellis, et in me Proiicis insana cymbia plena manu. vero nostros audax invade capillos, Et mea formosis unguibus ora nota “ Ovid. Oenone Par. V, 141. „Id quoque luctando; rupi tamen ungue capillos; Oraque sunt digitis aspera facta meis." Art. II, 451. „Ille ego sim, cuius laniet furiosa capillos: Ille ego sim, teneras cui petat ungue genas.“ Claudianus in Epithal. Palladii et Celerinae v. 134: „concede marito Tu quoque, nec Scythicas infensis unguibus iras Exercere velis." Iam vides, non sectis iocose, sed vere iratis unguibus amatorum ora lacerabant. Neque tamen pari hic felicitate versatus est Gronovius, ac alias plerumque solet. Sectos iuvenes, et acres unguibus in iuvenes, non sapiunt ad elegantiam Flacci. Quid quod secandos potius quam sectos oportuit, si ita loqui voluisset. Sed quid multa? Certissima emendatio est, quam et ipse Gronovius, si in vivis esset, continuo amplecteretur, „Strictis in iuvenes unguibus acrium." Quod cum sic olim compendiose scriberetur, stetis, literula i supra t posita; ut norunt qui scriptos codices versavere; proclive erat, ut stupore librariorum degeneraret in sectis. Caeterum ordo est, strictis in iuvenes, non acrium in iuvenes. Ovid. Amor. I, 6, 14. „Non timeo strictas in mea fata manus." Trist. V. 2, 30. „Ut taceam strictas in mea fata manus.“ Statius Theb. III, 535. de aquilis loquens; „Invasere globum nivei gregis, uncaque pandunt Caedibus ora novis, et strictis unguibus instant." 1. Claram Rhodon, aut Mitylenen] Imitatus est Martialis IV, 55, 4. „Argivas generatus inter urbes Thebas carmine cantet aut Mycenas; Aut Moenia, vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos 5 Sunt quibus unum opus est intactae Palladis arces Carmine perpetuo celebrare, et Plurimus in Iunonis honorem v. 5. Vulg. Palladis urbem. 7. Decerptae frondi. claram Rhodon, aut libidinosae Ledaeas Lacedaemonis palaestras." Et iterum X, 68, 1. „Cum tibi non Ephesos, non sit Rhodos, aut Mitylene, Sed domus in vico, Laelia, Patricio.“ 5. Intactae Palladis urbem] Athenas sic recte dixeris: quis negat? Sed tamen, cum unus Bersmanni habeat arcem, non urbem; et Lambini aliquot cum optimo meo Reginensi arces; longe pronior erat mutatio a figurata voce arces in tritissimam urbem, quam retrorsum ab urbem in arces. Statius Theb. VII, 184. „cara submovit ab arce Hostiles Tritonis aquas." Et IV, 136. „Illum Palladia sonipes Nemeaeus ab arce Detulit.“ Ovid. Pont. IV, 1, 31. „Arcis ut Actaeae vel eburna vel aenea custos, Bellica Phidiaca stat dea facta manu." Et Metam. VI, 70. „Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce." Sed adhuc figuratius arces dicere solebant, etiam cum de una arce loquebantur. Valerius Flaccus V, 646. „anne ego clara Mycenis Culmina, virgineas praeder si Cecropis arces." Auctor Epigram. [Priap. 56, 4.] „Pallas Cecropias tuetur arces." Virgil. Culice v. 29. „Urit Erichthonias Oriens non ignibus arces." EtAen. XI, 477. „Nec non ad templum, summasque ad Palladis arces." Et Eclog. II. v. 61. „Pallas, quas condidit arces, Ipsa colat." Statius Theb. V, 100. „Erumpunt tecto, summasque ad Pallados arces." Rectius itaque, ni fallor, arces hic legeris, quam urbem. Nam in Urbe alii etiam Dii erant, in arce Pallas praesidebat. Livius XXXI, 30. „Urbis quoque suae (Athenarum) similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subvenissent: eodem enim scelere urbem colentes Deos, praesidemque arcis Minervam petitam. Sed tamen sicui altera lectio magis arriserit, per me quidem suum cuique arbitrium sit. 7. Undique decerptae frondi praeponere olivam] Hanc, quae iam plerasque editiones occupat, lectionem primus, ut aiunt, invexit Erasmus, invitis omnibus libris: sic enim in manuscriptis locus exhibetur, „Undique decerptam fronti praeponere olivam." Ac veteres quidem libros tuentur Turnebus et Torrentius cum paucis: pro Erasmo acerrime pugnant Lambinus, Marcilius, Dan. Heinsius, Dacierius aliique. Mihi vero, qui pro operis suscepti ratione certaminis huius expers esse non possum, nihil sane commerita videtur prisca lectio, quamobrem tam diu possesso loco cedere cogatur. Sunt, inquit, poetae, qui integra et iusta volumina conscripserunt de laudibus Athenarum; sive, quibus unum opus est de laudibus Athenarum perpetuum Carmen a prima urbis origine ad sua tempora deducere: atque ea ratione, „Undique decerptam fronti praeponere olivam: " hoc est, ex eo argumento undiquaque exhausto coronam sibi poeticam quaerere. Quid, quaeso, hic vides, quod merito culpetur? Quod vel morosissimi iudicis acumen reformidet? Nihil profecto aptius, decentius poni potuit; planeque ex Lucretianis his expressum videtur, quae bis quidem inculcavit magnus ille poeta; adeo in eis sibi placuit: I, 926. et IV, 3 „Avia Pieridum peragro loca, nullius ante Trita solo: iuvat integros accedere fontis Atque haurire: iuvalque novos decerpere flores. Insignemque meo capiti petere inde coronam, Unde prius nulli velurunt tempora musae " Vides omnia ad amussim respondere; Hic decerpit flores, unde coronam temporibus nectat: Noster praeponit fronti olivam undique decerptam. Ita Cicero pro Sestio 56: „Ut omni ex genere orationem aucuper, et omnes undique flosculos carpam ac delibem. Iam vero, quod obiiciunt, non ex oliva coronam, sed hederaceam vel lauream poetis convenire, id sane levissimum est. Nam pro varietate argumenti varias sibi adsciscunt coronas. Ovidius de Amoribus scripturus Myrteam sibi postulat, quia Myrtus Veneri dicata. Amor. I, 1, 29. „Cingere litorea flaventia tempora myrto, Musa, per undenos emodulanda pedes." I, 15, 37. „Sustineamque coma metuentem frigora myrtum, Atque a sollicito multus amante legar." Art. II, 733. „Finis adest operi: pal mam date, grata iuventus; Sertaque odoratae myrtea ferte comae." Quî minus itaque de Athenis et Pallade scribentes coronam sibi sumant olivae, quae et Minervae sacrata est, et Athenis nobilissima? Porro autem, qui in Athenarum laudem tam operosa carmina conscripserunt, eos Athenis natos fuisse probabile admodum est. Quae igitur invidia, si ex gentili arbore coronam sibi elegerint? ut decenter sane Hercules, apud Senecam, rem divinam facturus, ipse sibi populeam coronam aptat, Theseo vero oleagineam, utpote Atheniensi: Hercul. Fur. v. 913. „Populea nostras arbor exornet comas: Te ramus oleae fronde gentili tegat, Theseu." Neque sane pluris est, quod interrogant, Quis mortalium sic umquam locutus est, Praeponere olivam fronti, pro eo quod est, frontem olea coronare? Atqui imponere coronam, imponere diadema, cum Ciceroni, tum aliis dictum est. Virgil. bis. Georg. I, 304. et Aen. IV, 418. „Puppibus et laeti nautae imposuere coronas." Quin et fronti imponere dixit Propertius IV, 2, 46. „Nec flos ullus hiat pratis, quin ille decenter Impositus fronti langueat ante meae.“ Quidni itaque tam Latine dixeris, praeponere olivam fronti, quam imponere olivam fronti? Quid distat? quid interest? Cum certe si rem ipsam consideres, nulla corona imponatur fronti, quin eadem et praeponatur. Valerius Flaccus III, 436. „glaucasque comis praetexere frondes Imperat." Tu vero ostende, quid discrepent praetexere glaucas frondes, et praeponere olivam. Quin et praecingere, eadem forma, dixit Seneca Medea v. 70. „Praecingens roseo tempora vinculo." Atque ita locuti sunt et Graeci Lyrici, a quibus Noster in Carminibus totus pendet, παραθέσθαι στέφανον ταῖς κόμαις, quod est verbum de verbo, praeponere coronam capillis. Sappho apud Athenaeum lib. XV, p. 674. [fr. 77. Bk.] Σὺ δὲ στο στεφάνοις, ὤδικα, παρθέσθ ̓ ἐραταῖς φοβαῖσι. Τu vero coronas praepone amabilibus comis." Atque hactenus de vetere lectione. Videamus porro, quid tam dignum protulerit Erasmus quique eum sequuntur; cur hac reiecta et repudiata, novam illam et commentitiam tam patienter admittamus; „Undique decerptae frondi praeponere olivam." Hoc est, ut ipsi interpretantur, omnibus omnium locorum et terrarum frondibus olivam anteponere. Bene sane: sed illud inprimis scire cupio, quorsum pertineat decerptae, siquidem ea, quam volunt, sententia est? Quid sit decerpere olivam, ficum, florem; satis opinor intelligimus omnes. Iam quaero, cur non cuivis arbori, etiam sic stanti et intactae, olivam anteponebant? Quid ad rem, ut prius decerperetur frons quaevis, quam cum oliva compararetur? Nihil profecto invenustius vidi, ne dicam, ineptius. Lucretius loco iam citato, „iuvatque novos decerpere flores." Quamobrem sodes decerpere? nimirum ut ex iis sic decerptis corona fieret; „Insignemque meo capiti petere inde coronam." Similiter in vetere Lectione, „Undique decerptam fronti praeponere olivam." Quid ita decerptam, si interrogas: ratio in promptu est, ut corona inde facta fronti praeponatur; quod nisi decerpta prius fronde fieri non potest. Iam vero in novitia lectione, comminiscantur, si poterunt, ullam causam, vel ineptam saltem et pravam; quid referat in comparatione arborum, utra utri praeferenda sit, ut alterius frons decerpatur. Crediderim equidem, iam nunc eos iudicii sui poenitere; sed et aliud adhuc reliquum est nihilo minus poenitendum. Sic enim narrant, eum, qui Athenas laudare instituit, ante omnia cuivis arbori praeponere debere Olivam, utpote a Minerva inventam, et in eius arce Athenis consecratam. Esto: et sane multa de Oliva Attica praedicant cum poe tae, tum rhetores et historici: sed in eo iam res vertitur, an ad Horatii sensum hoc faciat; aut cum iis quae praecesserant, non incommode connectatur. Dixerat noster, Poetas esse nonnullos, quibus unum opus est Athenarum laudes perpetuo carmine prosequi: adde iam istorum commentum, et dic; Et Olivam omnibus arboribus anteferre. Numquamne tandem ineptiarum pigebit? An perpetuum eiusmodi carminis argumentum erat Olea? Quid? an reliqua Athenarum miracula, quorum ne centesima [quidem] pars erat olea, silentio erant praetereunda? Vide modo pauca haec Ciceronis verba, pro Flacco cap. 26. „Adsunt," ait, „Athenienses, unde humanitas, doctrina, religio, fruges, iura, leges ortae, atque in omnis terras distribulae putantur;" et quae sequuntur. Quantus vel in his pauculis campus aperitur, quem poeta decurrat: quam foecunda laudum materia vix multis libris exhaurienda. Adde veteres historias, adde nobilitatas fabulas: haec omnia scilicet intacta transmittenda erant, ut perpetuo carmine suam oleam, quasi repetitam cramben, vel ad nauseam usque ponerent. Sine dubio quidem in tali poemate suam partem habuit Minervae olea; et, si id contendere velis, habuerit praecipuam. Sed quid tum postea? Ne hoc quidem posito, sic locutus fuerit noster; Sunt qui integris libris id solum argumenti sibi proponunt, ut Athenas omnibus laudibus in caelum tollant, et olivam cuilibet frondi anteferant: quod perinde esset ac si dixerit quis, Titum Livium CXL. libris Romanorum res gestas laudesque celebrasse, et nutricem Romuli Lupam. Viderint itaque, qui tam putidam orationem tam emunctae naris poetae pergent affingere. Aliam viam instituit celeberrimus Thomas Gale ὁ μακαρίτης, et pro recondita sua doctrina novam lectionem protulit ex historia vetere sibi oblatam; quae est huiusmodi; „Undique decerptam fonti praeponere olivam." Fabula nimirum erat, apud Graecos decantata, Cum olim Neptunus et Minerva de Athenarum tutela certarent; placuisse Diis, ut eius esset urbs, qui munus melius mortalibus protulisset: Tunc Neptunum produxisse fontem (ut voluit Galeus) Minervam vero olivam, atque eam fonti, Diis iudicibus, esse praelatam. Hanc ab Horatio Historiam tangi arbitratus est vir eruditus, eiusque auctores laudat (quod ex ipsius codice comperi) Herodotum, Himerium Sophistam, et Lucium Ampelium. Enimvero multa sunt, quae coniecturam hanc aut minus probabilem faciunt, aut funditus evertunt. Quippe alia plane fabulae huius narratio, apud Romanos praesertim, invaluit, non fontem scilicet, sed equum prosiluisse, cum Neptunus terram percuteret; unde Virgilius Georg. I, 12. ,,tuque o, cui prima frementem Fudit equum magno tellus percussa tridenti, Neptune." Ovidius Metam. VI, 75. „Stare Deum pelagi, longoque ferire tridente Aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi Exiluisse ferum." Ut parum verisimile sit, nostrum ab amicis suis in narratiuncula hac discedere voluisse. Hoc primum: sed illud maius, quod nemo quisquam a Neptuno Fontem creatum narrat, sed Mare, sive fluctum. Ipse Herodotus, a Galeo testis laudatus, VIII, 55. Θάλασσαν mare nominat, et similiter Apollodorus III, 14. Himerius quoque apud Photium p. 1134. Κύμα fluctum appellat, quo modo et Pausanias in Atticis cap. 24. Statius denique, ubi hoc deorum certamen memorat, Theb. XII, 632. „Ipse quoque in pugnas vacuatur collis, ubi ingens Lis superúm, dubiis donec nova surgeret arbor Rupibus, et longa refugum mare frangeret umbra:" satis clare, opinor, indicat, Neptunum mare tum creavisse: quamvis Lactantius ibi, prorsus repugnante Poeta, Equum ex recepta traditione substituit. „Collem," inquit, „Acropolin dicit arcem Thebarum (immo vero lege, Athenarum) de qua Neptuno et Minervae dicitur fuisse certamen: percussa Neptuno terra Equum dedit indicium belli, Minervae vero Olivam pacis insigne. Magnitudinem arboris ostendit cæ umbrae aequalitate qua obscurat." Ubi iterum repone, umbrae quantitate. Testis tertius Ampelius, citatus non respondet: nihil enim quicquam de hac re narrat is, qui a Salmasio in lucem editus est: alium autem Ampelium nescio. Iam vero cui persuaderi poterit, vel mare ipsum vel salsos 10 Aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas. v. 9. Vulg. Dicit. 10. Nec tam. 13. Et Tib. Neptuni fluctus Fontis nomine notavisse nostrum? Adde, quod quaecumque contra Erasmi coniecturam superius disseruimus, eadem omnia vel iis plura adversus hanc militant. Quorsum enim decerpta oliva, ut cum Fonte comparetur? Quorsum Undique decerpta; cum secundum hanc sententiam solae Atticae, quae Μορίαι vocatae sunt, intelligi debuerint? Quorsum denique in perpetuo carmine, quo Athenarum laudes undique congestae fuerint, solius olivae mentio? Ut semel dicam; in refingendo hoc loco perdiderunt plane operam tot viri eruditi; cum vulgata lectio et recta sinceraque sit, et eorum commentis longe melior, et sola suo auctore digna. 9. Aptum dicit equis Argos] Dicet bis citatur apud Servium Aen. I, 24. et XI, 246. atque ita habent meliores duo libri Pulmanni, Bersmanni unus, et ex meis Graevianus, Zulich. Batt. Magd. quibus accedit Laurentianus Torrentii in quo est ducet. Dicet igitur Argos, ut antea, laudabunt Rhodon. Ceterum non improbat Torrentius, quod in suo codice invenit, ducet; cum tamen pessime interpretetur. Equidem, si animus esset lectionem istam defendere, Propertianum illud potius huc allegarem, I, 7. 1. „Dum tibi Cadmeae ducuntur, Pontice, Thebae. Armaque fraternae trislia militiae." Quippe pari omnino ratione dixeris, ducet Argos, ac ducuntur Thebae. Sed neque Propertii locus mendo vacat; et nollem elegantissimum Broukhusium contra omnes suos codices (ut fatetur ipse) sic edidisse. Revocanda scilicet vetus lectio est, dicuntur, Pontice, Thebae: sollemne enim id verbum est apud omnes poëtas. ut apud nostrum passim: „Dices laborantes in uno Penelopen vitreamque Circen. Et versis animosum equis Parthum dicere. Terrarumque situs, et flumina dicere, et arces Montibus impositas, et barbara regna." Virgil. [G. III, 6.] „Cui non dictus Hylas puer, et Latonia Delos?" Et alia innumera. Neque porro verisimile est, Thebaïda suam ad Cycliorum poetarum morem a Thebis conditis et ab ipsa Amphionis Lyra deduxisse Ponticum; sed statim ab Oedipodis orsum esse. Nullo tamen pacto tolerari poterit Ducuntur Thebae; nisi eum Thebarum Κτίσιν et origines in poëmate suo evolvisse dixeris. 13. Et praeceps Anio et Tiburni lucus] Leve est, quod dicturus sum (si tamen quicquam in cultissimo poeta leve existimandum est) omnes fere codices habere Anio ac, non et. Quod sane venustius est, quam ut in uno versiculo et ter repetatur. Priscianus p. 684. „Anien et Anio. Horat. „Et praeceps Anio ac Tiburti lucus." Verum ibi codex manu scriptus 600 annorum, ac Tiburni. Quae vera lectio est; et iam ab aliis satis superque vindicata. 14. Mobilibus pomaria rivis] Pomeria est in Graeviano, Reginensi, Galei, Batt. in Magdalenensi a manu secunda, in Bodleiano altero a manu prima, et in prisca editione Veneta. Sic etiam in uno Cruquii, qui ad hanc lectionem magis inclinare se profitetur. Sed in Cruquio, ut modestiam et probitatem numquam, ita iudicium et eruditionem saepe desideraveris. Marcilius autem legit, Nobilibus pomeria rivis. Perperam utru utrumque. Omnino recte habet pomaria. Quippe ut per totam Italiam Pomaria frequentissima erant, teste Varrone de R. R. I, 2. „Non arboribus consita Italia est, ut tota pomarium videatur?" ita in Tiburte et Picena regione omnium erant nobilissima. Statius in descriptione villae Tiburtinae, Silv. I, 3, 81. „Quid |