دو 31. Nube candentes humeros amictus] Ita nunc pleraeque editiones. verum principes illae Venetae et Loscheriana candenti, neque aliter olim Acron Scholiastes: Melius, inquit, Nube candenti, quam Candentis humeros. Idem in codicibus aliquot repererunt Lambinus, Torrentius, aliique, qui tam suspenso hic pede leviterque rem transeunt, ut nescias cui magis lectioni faveant. Mihi vero in nullo melioris notae codice candenti illud est visum: omnes candentis clare exhibent: nisi quod in Graeviano litera S mala manu olim erasa est, ita tamen ut vel hodie manifesto se prodat. Sed rem ipsam videamus. Iam primum qualis sodes hiatus erit, si legeris candenti? qualem vel unum alterum nusquam hic inveneris. Illud deinde animadvertes, participiorum horum casus ablativos vix umquam apud Nostrum terminari in TI, sed in TE: ut hoc ipso in Carm. rubente, probante ; et alibi: fulgente arcu, lamna candente; etc. Vide quae dicemus ad Carm. 1, 25. v. 17. Sed, quod caput est, illud nube candenti non tam non appositum est huius loci sententiae, tentiae, quam prorsus contrarium. Nempe nube hic amiciendus erat Apollo, nequis eum mortalium inter ipsos versantem agnosceret. Hoc certum: et sic Homerus, unde hoc Noster mutuatus est, Iliad. E. v. 186. ἀλλά τις ἄγχι Ἕστηκ ̓ ἀθανάτων νεφέλῃ εἰλυμένος ὤμους." Sed Deorum aliquis prope adstitit, nube humeros amictus: et ibid. v. 344. Καὶ τὸν μὲν μετὰ χερσὶν ἐρύσατο Φοῖβος Ἀπόλλων Κυανέῃ νεφέλῃ.“ i. e. Atque Aeneam quidem manibus sustulit Apollo, nube nigra tectus: scil. ne a Diomede conspiceretur. Et ex eodem fonte Virgilius Aen. XII, 416. „Hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo Detulit." et I, 411. „At Venus obscuro gradientis aëre sepsit, Et multo nebulae circum Dea fudit amictu, Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset.“ et ibidem 516. „Dissimulant et nube cava speculantur amicti." Iam autem, quî quaeso convenit, aut quo poetae consilio factum, ut qui oculos fallere et latere conetur, nubis istius candore se ipse manifestet? Hoc tam inepte incommodeque, ut nihil supra. Sed quid multis opus? Retinemus ex potioribus membranis candentis humeros. Candens, nitens, fulgens, perpetua sunt humeri epitheta. Statius Silv. III, 4, 29. „sed non erat illi Arcus, et ex humeris nullae fulgentibus umbrae." et ibidem 87. iterum, ,,humerosque manu nudare nitentes." Tibullus I, 8. 33. „Huic tu candentes humero suppone lacertos." Horat. Carm. I, 13, 9. „Uror, seu tibi candidos Turparunt humeros." et II, 5, 18. „Non Chloris albo sic humero nitens." Quod si humeri mortalium recte dicuntur candere, multo magis Apollinis, دو qui totus, quantus quantus est, fulget et candet: Virg. VIII, 720. „Ipse sedens niveo candentis limine Phoebi Dona recognoscit populorum." oppidum." 39. Acer et Mauri peditis cruentum Vultus in hostem] Vir sagacissimus Tanaq. Faber, Emenda, inquit, Marsi, Nam Mauri imbelles: olım correctionem probabo. Et in hanc soceri sui sententiam concedit celeberrimus Dacerius; promissum tamen eius minime absolvit: illud addit unicum, sic extare in vetustis editionibus. Magnopere equidem videre vellem tam raras, quas memorat, editiones: plurimas mihi usu venit inspicere; veterrimas in manibus iam habeo; nihil tamen quicquam vel legendo vel fando mihi compertum est de ea lectione: ut plane verear, ne ei somnium hoc advolaverit per eburneam portam. Nihilo tamen secius emendatio ista certissima est, refragantibus licet omnibus libris, et scriptis et editis. Quippe haec militis descriptio est, et fortis, et peditis, et cominus stabilique pede cum hoste pugnantis. Tria haec plane indicantur his verbis, Acer peditis vultus in hostem cruentum: quorum ne unum quidem Mauris convenire iam tibi ostendam. Principio multum abest, ut hi fortes haberentur; utpote Hispanis, et Gallis, nedum Romanis, virtute inferiores. Hirtius de Bello Africano. cap. 6. „Accidit res incredibilis, ut equites minus triginta Galli Maurorum equitum duo millia loco opellere pellerent, urgerentque in op Livius XXIII, 26. Nec Numida Hispano eques par fuit, nec iaculator Maurus cetrato, velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum praestanti." Neque vero peditis Mauri ullo in numero erant; equitatu solo valebat ea gens; nec cominus denique vel iusta acie pugnabant, sed eminus, et Parthorum fere more statim refugientes, ubi iacula semel emiserant. Valer. Flaccus III. 587. „Ille velut refugi quem contigit improba Mauri Lancea." Hirtius c. 7. „Subito equites Mauri, neque opinantibus Caesarianis, remiges adorti, multos iaculis convulneraverunt, nonnullos interfecerunt. Latent enim in insidiis cum equis inter convalles, et subito existunt, non ut in campo cominus depugnent." Sall. Jug. cap. 97. „Equites Mauri alque Gaetuli non acie neque ullo more proelii, sed catervatim uti quosque fors conglobaverat, in nostros incurrunt." Tacitus Hist. II, 58. „Ingens Maurorum numerus per latrocinia et raptus apta bello manus." Claudianus de Bello Gildonico. 432. „Nec vos, barbariem quamvis collegerit omnет, Terreat. An Mauri fremitum raucosque repulsus Umbonum et vestros passuri cominus enses? Non contra clypeis tectos galeisve micantes Ibitis. In solis longe fiducia telis. Exarmatus erit, cum missile torserit, hostis. Dextra movet iaculum. praetentat pallia laeva. Cetera nudus eques. Sonipes ignarus habenae. Virga regit. Non ulla fides, non agminis ordo. Arma oneri, fuga praesidio." Qui quidem locus vel unus rem totam conficit: cum et imbelles fuisse Mauros testatur, et ex equo pugnare solitos, telisque eminus missis continuo in fuga praesidium quaerere. Et praeterea, cum Horatius haec ita coniunxerit, „Quem iuvat clamor, galeaeque leves, Acer et Mauri peditis cruentum Vultus in hostem", ut plane peditem galeatum intelligi oporteat; miles ille Maurus omnino sine 45 Serus in caelum redeas, diuque galea pugnam inire solet, ut docet te idem ille locus: „Non contra clypeis tectos galeisve micantes Ibitis. in solis longe fiducia telis." Silius quoque X, 602. „patulis illa horrida campis Sit metuenda lues; muros haud fregerit umquam Exultare levis nudato corpore Maurus." Denique ut condonemus haec omnia, demusque tibi et pedites fuisse Mauros, et fortes, et cominus, et galeatos in acie pugnavisse; quorum nihil est verum: stultissimus tamen omnium foret Horatius, si virtutis hic militaris exemplum de Maura gente petiisset. Quippe acri illo Mauri peditis vultu Martem iuvari dicit: eundemque auctorem Romulae gentis hic memorat, atque genus suum ac nepotes diu neglectos tandem respicere. Quid ergo? an Mars ille tandem suis propitiatus Mauri virtute delectetur? At quibus tandem cum hostibus conflictati sunt Mauri, magis quam Romanis? Ergo ille hic cruentus hostis, et a Mauro confossus ac trucidatus, erit demum Romanus. Meliora vero, o Noster; atque apage tam indignam et in nepotes et in auctorem contumeliam. Illéne ut ullius magis gentis quam virtute Itala iuvetur? Recte itaque repositum est, qui miles Italorum omnium fortissimus semper est habitus. Strabo V. p. 241. ΜΑΡΣΟΙ καὶ Πήλιγνοι, τὰ ἔθνη ταῦτα μικρὰ μὲν, ἀνδρικώτατα δέ." Appianus Bell. Civil. I. p. 639. [c. 46.] de Marsis verba faciens: "Εστι γὰρ τὸ ἔθνος πολεμικώτατον, καὶ φασὶ κατ ̓ αὐτοῦ θρίαμβον ἐπὶ τῷδε τῷ πταίσματι γενέσθαι μόνῳ. λεγόμενον πρότερον, Ουτε κατὰ ΜΑΡΣΩΝ οὔτε ἄνευ ΜΑΡΣΩΝ γενέσθαι θρίαμβον." Proverbii loco fuisse ait, Neque de Marsis, neque sine Marsis triumphum agi posse, Virg. Georg. II. v. 167. „Haec genus acre virum Marsos pubemque Sabellam Extulit." Horat. Carm. II, 20, 17. „Me Colchus et qui dissimulat melum Marsae cohortis, Dacus." Et III, 5, 8. indignatur tamquam de lectissimis militibus, quod „Consenuit socerorum in arvis Sub rege Medo Marsus et Appulus." 46. Laetus intersis populo Quirini] Libri tres apud Lambinum, et ex Cruquianis unus, Quirino. Alii omnes omnium, mei certe magno consensu, Quirini. Illud mavult vir summus Nic. Heinsius ad Ovidii Fast. IV, 375. et disertissimus Broukhusius ad Propert. IV, 10. Ita nimirum alibi Gens Romula, Venena Colcha, Sulpicia horrea etc. Noster tamen Ep. II, 2. v. 68. „cubat hic in colle Quirini Quirini, Hic extremo in Aventino." Sed et hic similiter Heinsius libens scripserit Quirino. Verum nulli libri suffragantur; et, quod maius est, ipsae aures repugnant; tinnituque isto Quirino et Aventino, graviter offenduntur. Ovid. Metam. XIV, 836. „coniux nunc esse Quirini: Siste tuos fletus, et si tibi cura videndi Coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirino Qui viret." Ubi plerique codices notante Heinsio, Quirini. Ipse tamen ex paucioribus Quirino edidit; et fortasse, recte: quia Quirini iam praecesserat. Idem Fast. IV, 375. „Qui dicet, Quondam sacrata est colle Quirini Hac Fortuna die Publica, verus erit." Sic omnes membranae. Et hic nequicquam Heinsius Quirino substituit. Iuven. II, 133. „officium cras Primo sole mihi peragendum in colle Quirini." Ovid. Trist. I, 3. v. 33. et 8, v. 37. „Díque relinquendi, quos urbs habet alta Quirini. Non ego te placida genitum reor Urbe Quirini." Ubi omnino frustra nobis obtruseris Quirina: cum hoc prohibeant Epitheta illa alta et placida. Pont. I, 5. v. 73. et Fast. I, 69. „Dividimur caelo, quaeque est procul Urbe Quirini. Dexter ades, Patribusque tuis, populoque Quirini." Metam. XV, 572. et 756. „Seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini. Cinyphiumque lubam populo adiecisse Quirini." Sidonius Ep. IX, 16., geminae potiti Fronde coronae, Quam mihi indulsit Tollat: hic magnos potius triumphos, 50 Hic ames dici Pater atque Princeps: Neu sinas Medos equitare inultos, Te duce, Caesar. III. Sic te Diva potens Cypri, Obstrictis aliis praeter Iapyga; 5 Navis, quae tibi creditum 10 Et serves animae dimidium meae. Circa pectus erat, qui fragilem truci Primus, nec timuit praecipitem Africum Nec tristis Hyadas, nec rabiem Noti: 15 Quo non arbiter Hadriae Maior, tollere seu ponere volt freta. Qui rectis oculis monstra natantia, v. 18. Vulg. Siccis. populus Quirini." Ita summo consensu omnes ubique codices: ut melius opinor fuerit receptam toties lectionem non temere sollicitare. 18. Qui siccis oculis monstra natantia] Egregius vero locus, ut et totum sane carmen non vulgaris est spiritus atque artis: aut tamen omnia me fallunt, aut turpe hic sub pelle decora mendum delitescit. Videamus quid rei sit: „Illi robur et aes triplex Circa pectus erat, qui fragilem truci Commisit pelago ratem Primus ; Quem mortis timuit gradum, Qui siccis oculis monstra natantia, Qui vidit mare turbidum et Infames scopulos Acroceraunia? Ubi recte Scholiastes siccis oculis interpretatur sine lacrimis, testem advocans Lucanum, IX, 1044. ,,qui sicco lumine campos Viderit Emathios." Cui addas licet Senecam de Tranquill. XV. „Plerique enim lacrimas fundunt, ut ostendant: et toties siccos oculos habent, quoties spectator defuit." Propert. I, 17, 11. „An poteris siccis mea fata reonere ocellis? Ita siccas genas, quod idem est, poetae passim: Ovid. Trist. I, 1, 28. „Carmina nec siccis perleget ipse genis." Martialis XII, 3, 16. „Nec nimium siccis perlegit ipse genis." I, 79. „Siccis ipse genis flentes hortatus amicos." His positis expendamus poëtae sententiam. Quanto, inquit, animi robore fuit, quem mortis gradum timuit, qui primus fragili se rati committens, monstrosas belluas, turbidos fluctus, scopulos horrendos, res omnium maxime terribiles, sine lacrimis videre sustinuit. Egregie sane : ego vero vel meticulosum quemvis, etiam feminam id posse praestare dico, ut sine lacrimis ea videat; quippe quae in eiusmodi terrore, prout natura omnes comparati sumus, etsi maxime velit, lacrimari uon possit. Prae misericordia quidem, vel amore, desiderio, pudore, ad leve periculum praesens, vel ingentis praeteriti recordationem, etiam invitis oculis identidem oboriuntur lacrimae: at in magno pavore, praesentique, ut hic, consternatione nullus lacrimis locus est, ne in puella infante quidem. Scimus hoc omnes; quod et vita magistra didicimus, et in nobis ipsis experti sumus. Quid igitur tam magnum aut mirabile, si siccis oculis vir fortis ea viderit; quae vel timidissimi non aliter possunt aspicere? Immo vero, quo horribilior formido est, tanto sicciores sunt oculi, ut rigeant plane et immobiles fiant. Virgilius VII, 446. de Turno: At iuveni oranti subitus tremor occupat artus: Deriguere oculi: tot Erinnys sibilat Hydris." Ergo et Noster ipse, in simili pavore a fluctibus belluisque marinis, non flentem Europen, quamvis et sexu et aetate tum timidam, sed pallentem facit, Carm. III, 27, 26. „et scatentem Belluis pontum mediasque fraudes Palluit audax." Neque vero apud Homerum Virgiliumve, qui Heroas suos ἀριδάκρυας et ad lacrimandum proclives inducunt, eoque nomine hodie ab ineptis culpantur, aut Ulixes aut Aeneas in praesentis naufragii terrore flet; sed ingemit et vociferatur. Hos enim natura tum sonos elicit, lacrimas claudit vetatque. Quis subito incendio implicatus, quis fluvio profundo hauriendus, quis stricto gladii mucrone petitus, in tali tempore lacrimari umquam visus est? Sentis iam, opinor, absurdum: et siccos illos oculos minus aequis tu oculis incipis aspicere. Verum illud praeterea contemplare: Qui haec omnia, inquit, siccis oculis vidit, ei robur et aes triplex erat circa pectus, is nullum mortis gradum timere noverat. Atqui siccos ad rem aliquam tenere oculos, ubi mortalium plerisque lacrimae excuterentur, non tam roboris est, quam duritiae, non tam audaciae, quam atrocitatis, non tam magni animi, quam feri et inhumani. Ovid. Heroid. XI, 10. „Ipse necis cuperem nostrae spectator adesset; Auctorisque oculis exigeretur opus: Ut ferus est multoque suis truculentior Euris, Spectasset siccis vulnera nostra genis." Similia passim apud scriptores invenias: adeo ut parum commode apud Nostrum instituatur oratio. Nimirum alios hic quam siccos oculos iam tempus est quaerere, qui mentem interritam fortisque robur pectoris rite ostendant. Atque ecce tibi quos affirmare ausim in Horatii scriniis olim comparuisse; „Quem mortis timuit gradum, Qui RECTIS oculis monstra natantia, Qui vidit mare turbidum." Non ita magna est a recepta lectione mutatio; ut incredibile sit audaculos librarios hoc in se facinus admisisse; praesertim cum haec dictio paullo rarior esset, illa vulgo tritissima. Sententia vero iam talis est, ut vel ducentis exscriptoribus fidem omnem et auctoritatem abroget. Seneca Epist. CIV, 24. Nihil illi videtur grave, nihil asperum, quod virum incurvet. „Terribiles visu formae letumque labosque?" Minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit, et tenebras perrumpere." Idem De constantia c. 5. „Adversus apparatus terribilium rectos oculos tenet sapiens; nihil ex vultu mutat, sive illi dura sive secunda ostentantur." Suetonius Aug. c. 16. „Unde praebitam Antonio materiam putem exprobrandi, ne rectis quidem oculis eum aspicere potuisse instructam aciem; verum supinum, caelum intuentem, stupidum cubuisse." Quid iam videtur? Cernis opinor ista, terribiles visu formas, et terribilium apparatus, ipsa illa monstra scilicet et fluctus et scopulos; utque ea non siccis, sed rectis oculis vir fortis contueatur. Quippe is demum intrepido et invicto est animo, qui neque conniveat ad intentatum periculum, neque vultum avertat. „Primi in omnibus proeliis oculi vincuntur"; ut vere ac diserte Tacitus de Mor. Germ. c. 43. Et similiter Plinius Hist. XI, 37. „Viginti gladiatorum paria in Caii principis ludo fuere: in iis duo omnino, qui contra comminationem aliquam non conniverent, et ob id invicti." Inde est, quod rectis oculis ὀρθοῖς ὄμμασιν, ἀντοφθαλμεῖν, oculos contra attollere, ἀσκαρδαμυκτὶ βλέπειν, omnia de audaci homine atque impavido praedicentur. Iterum Seneca Epist. LXXVI, 33. „Si rectis oculis gladios micantes videt, et si scit sua nihil interesse, utrum anima per os an per iugulum exeat, beatum voca." Cicero pro Rabirio Posthumo, cap. ult.,,Hic vos aliud nihil |