Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

LELAND

STANFORD JUNIOR

LIBRARY

UNIVERSITY

A.22398

P

PRAEFATIO.

Quas in Horatio recte interpretando rationes

ineundas judicaverim, quasque ipse opera me assequi conatus sim, diligenter a me in praefatione, priori Tomo praefixa, expositum est. Atque eandem in dilucidandis reliquis, quae alter hic Tomus complectitur, Horatii carminibus lyricis viam tanto minus insistere dubitavi, quo magis in dies usu et experientia magistra intelligere mihi visus sum, quantum adjumenti talis accuratio liberalioris indolis adolescentibus suppeditare possit. Quorum qui

dem potissimum commodis me prospectum voluisse ii meminerint, qui me interdum copiosiorem ac forte nimium in explanandis et ad vulgarem loquendi rationem revocandis formis poëticis deprehendant; tum illud iis maxime locis factum esse cogitent, ubi vel exercitatiorem aliquem haesitare, vel spissas ab interpretibus argutiarum nubes meridiei prae

textas animadverterim.

Illud autem minime ambitiose mihi affirmare posse videor, me in accurandis posterioribus his carminum libris paullo intentiore studio versatum esse, sive quod interpretes in iis, maxime in toto carminum habitu ac dispositione recte apud animum informanda saepius remitti atque a vero deflectere cognoscerem, sive ipsorum carminum dignitate ac majestate eo adducerer, novisque subinde stimulis excitarer. Consummatissimae enim pleraque artis, sive argumentorum vim ac tractationem, sive excelsissimum ingenii nisum, sive sententiarum gravitatem, sive denique enuntiationis spectes virtutes, Horatiani ingenii monimenta in his libris contineri, neminem tam hebetis judicii esse arbitror, quin ipse facile sentiat.

[ocr errors]

Caeterum quam verum sit, quod dicitur, dies diem docet, neminem magis experiri arbitror quam interpretem, quem mirandum non est, si in longiori opere nonnumquam a recto tramite aberret, ac sensim ad alias rerum notiones delabatur. Quae igitur incidenda aut aliter constituenda judicavi, quaeque ad poëtae doctrinam illustrandam aut omnino ad liberaliorem interpretationem spectantia serius a me animadversa sunt, ea in fascem collecta

[ocr errors]

huic Tomo inseri jussi. Interea temporis nactus sum Codicum, quos bibliotheca Guelpherbytana custodit, notitiam, a Cl. Leistio, has ipsas literas in eadem urbe summa cum laude profitente, mihi perhumaniter subministratam, quam hic, quamquam alieniore loco itidem subnectam. Sunt autem Codd. hi:

I. Codex Gudianus n. 108. membranaceus, in folio, quod vocant, minore quadrato scriptus, continet Horatii Carmina (quae tamen a L. I. c. 23. demum incipiunt) Epodon librum, Artem poëticam et Satiras. Est is satis nitide exaratus, literisque initialibus auro, quod diversicolor pictura ambit, illusis condecoratus; pauca in eo scripturae compendia, nulli numeri, at multas inter lineas ab eadem manu adscriptas variae lectionis notationes et correctiones habet. Sic v. c. Carm. III. 4. 1. vitiose exaratum Aescende in margine corrigitur; Epod. I. 5 quibus te vita si superstite prava lectio sit adscripta est. Inscriptiones carminum vulgares exhibet (veluti Carm. III. 13. Proseuctice in fontem blandusium, qui est in Sabino) et in carmine amoebaeo III. 9. Oratii et Lidiae nomina interserit, adjecto titulo: Antepodotice. Est etiam, ubi in plures partes dispescuntur carmina, veluti Serm. II. 3. in quo v. 168. Servius Oppidius caet, novum sermonem (plane ut in Cod. Upsal.) orditur. Omnino hic codex ab indocto quidem et legis metricae imperito homine scriptus, e bono tamen exemplari ductus videtur, dignusque adeo est, qui curatius inspiciatur.

[ocr errors]

II. Cod. Gud. n. 185. in 4. vergente ad finem Saec. XIV. scriptus, passim truncatus. Habet Artem poët, inde a v. 110. Epistolas et Sermonum L. I,

« ForrigeFortsæt »