Virgilii carmina e Bodonianis prelis, tamquam e narthecio, emissuri, paucioribus hisce lectorem monitum volumus; ne in splendidissimi operis iudicio nesciat, quid nobis propositum, quid ipsi sequen dum sit. Quum igitur in edenda Virgi liana poesi eamdem inierimus, quam in Horatianis carminibus excudendis lectori approbare studebamus, rationem; superest, ut ea tantum hic adnotemus, quae, ad hunc poetam, eiusque textum, atque editiones unice spectantia, digna nobis visa sunt quae singillatim perpenderentur. |