Billeder på siden
PDF
ePub

PVBLII

VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBRI QVATVOR.

VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER PRIMVS.

AD C. CILNIVM MAECENATEM.

Qu

uid faciat laetas segetes, quo sidere terram Vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vites Conveniat; quae cura boum, qui cultus habendo Sit pecori; apibus quanta experientia parcis: Hic canere incipiam. Vos, o clarissima mundi Lumina, labentem caelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres; vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis; Et vos agrestum praesentia numina Fauni; Ferte simul Faunique pedem, Dryadesque puellae: Munera vestra cano. Tuque o, Tuque o, cui prima frementem Fudit equum magno tellus percussa tridenti, Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae Ter centum nivei tondent dumeta iuvenci: Ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei, Pan ovium custos, tua si tibi Maenala curae,

Adsis, o Tegeaee, favens; oleaeque Minerva
Inventrix; uncique puer monstrator aratri;
Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum:
Dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri;
Quique novas alitis non ullo semine fruges;
Quique satis largum caelo demittitis imbrem.
Tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum
Concilia incertum est: urbesne invisere, Caesar,
Terrarumque velis curam, et te maximus orbis
Auctorem frugum tempestatumque potentem
Accipiat, cingens materna tempora myrto;
An deus immensi venias maris, ac tua nautae
Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule,
Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis;
Anne novum tardis sidus te mensibus addas,
Qua locus Erigonem inter Chelasque sequentes
Panditur: ipse tibi iam brachia contrahit ardens
Scorpius, et caeli iusta plus parte relinquit.
Quidquid eris; (nam te nec sperent Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido:
Quamvis Elysios miretur Graecia campos,
Nec repetita sequi curet Proserpina matrem)
Da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis;
Ignarosque viae mecum miseratus agrestes,
Ingredere, et votis iam nunc adsuesce vocari.

Vere novo, gelidus canis quum montibus humor Liquitur, et zephyro putris se gleba resolvit, Depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro

Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari
Agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit:
Illius immensae ruperunt horrea messes.

At prius ignotum ferro

quam scindimus aequor, Ventos, et varium caeli praediscere morem

Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum;
Et quid quaeque ferat regio, et quid quaeque recuset.
Hic segetes, illic veniunt felicius uvae;
Arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt
Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua tura Sabaei?
At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
Castorea, Eliadum palmas Epirus equarum.
Continuo has leges, aeternaque foedera certis
Imposuit natura locis, quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem;
Vnde homines nati durum genus. Ergo age, terrae
Pingue solum primis extemplo a mensibus anni
Fortes invertant tauri, glebasque iacentes
Pulverulenta coquat maturis solibus aestas.
At si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
Illic, officiant laetis ne frugibus herbae;
Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam.
Alternis idem tonsas cessare novales,

Et segnem patiere situ durescere campum:
Aut ibi flava seres mutato sidere farra,

« ForrigeFortsæt »