Billeder på siden
PDF
ePub

Inspectura domos, venturaque desuper urbi;
Aut aliquis latet error. Equo ne credite, Teucri.
Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.
Sic fatus, validis ingentem viribus hastam

In latus, inque feri curvam compagibus alvum
Contorsit: stetit illa tremens, uteroque recusso
Insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
Et, si fata deûm, si mens non laeva fuisset,
Impulerat ferro Argolicas foedare latebras:
Troiaque nunc stares, Priamique arx alta maneres.
Ecce, manus iuvenem interea post terga revinctum
Pastores magno ad regem clamore trahebant
Dardanidae: qui se ignotum venientibus ultro,
Hoc ipsum ut strueret, Troiamque aperiret Achivis,
Obtulerat, fidens animi, atque in utrumque paratus,
Seu versare dolos, seu certae occumbere morti.
Vndique visendi studio Troiana iuventus
Circumfusa ruit, certantque illudere capto.
Accipe nunc Danaûm insidias, et crimine ab uno
Disce omnes.

Namque, ut conspectu in medio turbatus, inermis,
Constitit, atque oculis Phrygia agmina circumspexit:
Heu,quae nunc tellus, inquit,quae me aequora possunt
Accipere? aut quid iam misero mihi denique restat?
Cui neque apud Danaos usquam locus: et super ipsi
Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt.
Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis
Impetus. Hortamur fari, quo sanguine cretus,

Quidve ferat, memoret, quae sit fiducia capto.
Ille haec, deposita tandem formidine, fatur.]

Cuncta equidem tibi,rex, (fuerit quodcumque,) fatebor
Vera, inquit; neque me Argolica de gente negabo:
Hoc primum: nec, si miserum fortuna Sinonem
Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.
Fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures
Belidae nomen Palamedis, et inclyta fama
Gloria; quem falsa sub proditione Pelasgi
Insontem, infando indicio, quia bella vetabat,
Demisere neci; nunc cassum lumine lugent:
Illi me comitem, et consanguinitate propinquum,
Pauper in arma pater primis huc misit ab annis.
Dum stabat regno incolumis, regumque vigebat
Conciliis; et nos aliquod nomenque decusque
Gessimus. Invidia postquam pellacis Vlyxei
(Haud ignota loquor) superis concessit ab oris;
Adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam,
Et casum insontis mecum indignabar amici.
Nec tacui demens: et me, fors si qua tulisset,
Si patrios umquam remeassem victor ad Argos,
Promisi ultorem, et verbis odia aspera movi.
Hinc mihi prima mali labes: hinc semper Vlyxes
Criminibus terrere novis: hinc spargere voces
In vulgum ambiguas, et quaerere conscius arma.
Nec requievit enim, donec Calchante ministro.....
Sed quid ego haec autem nequidquam ingratarevolvo?
Quidve moror? Si omnes uno ordine habetis Achivos,

1

Idque audire sat est; iamdudum sumite poenas.
Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.

Tum vero ardemus scitari et quaerere caussas, Ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae. Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta Moliri, et longo fessi discedere bello. Fecissentque utinam! saepe illos aspera ponti Interclusit hiems, et terruit auster euntes. Praecipue, quum iam hic trabibus contextus acernis Staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi. Suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi Mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat. ,, Sanguine placastis ventos, et virgine caesa, ,, Quum primum Iliacas Danai venistis ad oras: ,, Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum Argolica Vulgi quae vox ut venit ad aures, Obstupuere animis, gelidusque per ima cucurrit Ossa tremor; cui fata parent, quem poscat Apollo. Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu Protrahit in medios: quae sint ea numina divûm Flagitat. Et mihi iam multi crudele canebant Artificis scelus, et taciti ventura videbant. Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat Prodere voce sua quemquam, aut opponere morti. Vix tandem magnis Ithaci clamoribus actus, Composito rumpit vocem, et me destinat arae Adsensere omnes: et, quae sibi quisque timebat,

Vnius in miseri exitium conversa tulere.

Iamque dies infanda aderat: mihi sacra parari,
Et salsae fruges, et circum tempora vittae.
Eripui, fateor, leto me, et vincula rupi:
Limosoque lacu per noctem obscurus in ulva
Delitui, dum vela darent. si forte dedissent. *
Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi,
Nec dulces natos, exoptatumque parentem:

Quos illi fors ad poenas ob nostra reposcent

Effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.
Quod te, per Superos, et conscia numina veri,
Per, si qua est, quae restet adhuc mortalibus usquam
Intemerata fides, oro, miserere laborum

Tantorum miserere animi non digna ferentis.

His lacrymis vitam damus, et miserescimus ultro. Ipse viro primus manicas atque arta levari Vincla iubet Priamus; dictisque ita fatur amicis: Quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios; Noster eris: mihique haec edissere vera roganti. Quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor? Quidve petunt? quae relligio? aut quae machina belli?

Dixerat. Ille dolis instructus et arte Pelasga, Sustulit exutas vinclis ad sidera palmas: Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum Testor numen, ait: vos arae, ensesque nefandi, Quos fugi, vittaeque deûm, quas hostia gessi; Fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura, Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,

Si qua tegunt: teneor patriae nec legibus ullis. Tu modo promissis maneas, servataque serves, Troia, fidem; si vera feram, si magna rependam.

Omnis spes Danaûm, et coepti fiducia belli Palladis auxiliis semper stetit: impius ex quo Tydides sed enim, scelerumque inventor Vlyxes, Fatale adgressi sacrato avellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis, Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis Virgineas ausi divae contingere vittas: Ex illo fluere ac retro sublapsa referri Spes Danaûm, fractae vires, aversa deae mens. Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. Vix positum castris simulacrum; arsere coruscae Luminibus flammae adrectis, salsusque per artus Sudor it: terque ipsa solo (mirabile dictu!) Emicuit, parmamque ferens hastamque trementem. Extemplo tentanda fuga canit aequora Calchas: Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis, Omina ni repetant Argis, numenque reducant, Quod pelago et curvis secum avexere carinis. Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas, Arma deosque parant comites, pelagoque remenso Improvisi aderunt. Ita digerit omina Calchas: Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso Effigiem statuere; nefas quae triste piaret. Hanc tamen immensam Calchas attollere molem Roboribus textis, caeloque educere iussit:

« ForrigeFortsæt »