Billeder på siden
PDF
ePub

Quassatam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptare trabes, et stringere remos.
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;
Sin absumta salus, et te, pater optime Teucrum,
Pontus habet Libyae, nec spes iam restat Iuli;
At freta Sicaniae saltem, sedesque paratas,
Vnde huc advecti, regemque petamus Acesten.
Talibus Ilioneus. Cuncti simul ore fremebant
Dardanidae.

Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur: Solvite corde metum, Teucri: secludite curas. Res dura, et regni novitas me talia cogunt. Moliri, et late fines custode tueri.

Quis genus Aeneadûm, quis Troiae nesciat urbem,
Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni;
Nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam, Saturniaque arva,
Sive Erycis fines, regemque optatis Acesten;
Auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.
Vultis et his mecum pariter considere regnis?
Vrbem quam statuo, vestra est. Subducite naves.
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse noto compulsus eodem
Adforet Aeneas! Equidem per litora certos
Dimittam, et Libyae lustrare extrema iubebo;
Si quibus electus silvis, aut urbibus errat.

[ocr errors]

His animum adrecti dictis, et fortis Achates, Et pater Aeneas, iamdudum erumpere nubem Ardebant. Prior Aenean compellat Achates: Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? Omnia tuta vides: classem, sociosque receptos. Vnus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi Submersum dictis respondent cetera matris. circumfusa repente

:

Vix ea fatus erat, quum

Scindit se nubes, et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas, claraque in luce refulsit,
Os humerosque deo similis namque ipsa decoram
Caesariem nato genetrix, lumenque iuventae
Purpureum, et laetos oculis adflarat honores:
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente
Improvisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum
Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
O sola infandos Troiae miserata labores,
Quae nos, reliquias Danaûm, terraeque marisque
Omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,
Vrbe, domo, socias: grates persolvere dignas
Non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
Dî tibi, si qua pios respectant numina, si quid
Vsquam iustitia est, et mens sibi conscia recti,
Praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt
Saecula? qui tanti talem genuere parentes?

In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet;
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt:
Quae me cumque vocant terrae. Sic fatus, amicum
Ilionea petit dextra, laevaque Serestum:
Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obstupuit primo adspectu Sidonia Dido;
Casu deinde viri tanto: et sic ore loquuta est:
Quis te, nate dea, per tanta pericula casus
Insequitur? quae vis immanibus applicat oris?
Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
Alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire,
Finibus expulsum patriis, nova regna petentem
Auxilio Beli. Genitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat.
Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
Troianae, nomenque tuum, regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
Quare agite, o, tectis, iuvenes, succedite nostris.
Me quoque per multos similis fortuna labores
Iactatam hac demum voluit consistere terra.
Non ignara mali miseris succurrere disco.
Sic memorat: simul Aenean in regia ducit
Tecta; simul divûm templis indicit honorem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum
horrentia centum

Terga suum, pingues centam cum matribus agnos,
Munera, laetitiamque die.

At domus interior regali splendida luxu
Instruitur, mediisque parant convivia tectis.
Arte laboratae vestes, ostroque superbo:
Ingens argentum mensis, caelataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum,
Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis.
Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
Passus amor) rapidum ad naves praemittit Achaten,
Ascanio ferat haec;, ipsumque ad moenia ducat.
Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
Ferre iubet; pallam signis auroque rigentem,
Et circumtextum croceo velamen acantho,
Ornatus Argivae Helenae; quos illa Mycenis,
Pergama quum peteret inconcessósque hymenaeos,
Extulerat, matris Ledae mirabile donum.
Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
Maxima natarum Priami, colloque monile
Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
Haec celerans, iter ad naves tendebat Achates.
At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Consilia: ut faciem mutatus et ora Cupido
Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
Incendat reginam, atque ossibus implicet ignem.
Quippe domum timet ambiguam, Tyriosque bilingues:
Vrit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.

Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:
Nate, meae vires, mea magna potentia solus,
Nate, patris summi qui tela Typhoïa temnis;
Ad te confugio, et supplex tua numina posco.
Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
Litora iactetur, odiis Iunonis iniquae,
Nota tibi; et nostro doluisti saepe dolore.
Hunc Phoenissa tenet Dido, blandisque moratur
Vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
Hospitia: haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis, et cingere flamma
Reginam meditor; ne quo se numine mutet:
Sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
Qua facere id possis, nostram nunc accipe menten.
Regius accitu cari genitoris ab urbem
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
Dona ferens pelago, et flammis restantia Troiae.
Hunc ego sopitum somno, super alta Cythera,
Aut super Idalium sacrata sede recondam:
Ne qua scire dolos, mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam
Falle dolo, et notos pueri puer indue vultus:
Vt, quum te gremio accipiet laetissima Dido,
Regales inter mensas laticemque Lyaeum,
Quum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspires ignem, fallasque veneno.
Paret Amor dictis carae genetricis, et alas
Exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.

« ForrigeFortsæt »