VIRGILII MARONIS AENEIDOS LIBER PRIMVS. Arma rma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus, Lavinaque venit Litora: multum ille et terris iactatus et alto Vi Superûm, saevae memorem Iunonis ob iram: Vrbs antiqua fuit; Tyrii tenuere coloni; Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci Audierat, Tyrias olim quae verteret arces. Hinc populum late regem, belloque superbum, Venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis: (Nec dum etiam caussae irarum saevique dolores Exciderant animo: manet alta mente repostum Iudicium Paridis, spretaeque iniuria formae, Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores:) His accensa super, iactatos aequore toto Troas, relliquias Danaûm atque immitis Achiller, Arcebat longe Latio: multosque per annos Errabant acti fatis maria omnia circum. Tantae molis erat Romanam condere gentem. Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant; Quum Iuno, aeternum servans sub pectore vulnus, Haec secum: Mene incepto desistere victam, Nec posse Italia Teucrorum avertere regem? Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem Argivûm, atque ipsos potuit submergere ponto, Vnius ob noxam et furias Aiacis Oilei? Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, Disiecitque rates, evertitque aequora ventis; Illum exspirantem transfixo pectore flammas Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. Ast ego, quae divûm incedo regina, Iovisque Et soror et coniux, una cum gente tot annos Talia flammato secum dea corde volutans, Exigat, et pulchra faciat te prole parentem. Aeolus haec contra: Tuus, o regina, quid optes Explorare labor: mihi iussa capessere fas est. Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque Concilias; tu das epulis accumbere divûm, Nimborumque facis tempestatumque potentem. Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem Vna Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra! Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi: tum prora avertit, et undis Dat latus: insequitur cumulo praeruptus aquae mons. Hi summo in fluctu pendent: his unda dehiscens Terram inter fluctus aperit: furit aestus arenis. Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet: * Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus, Aras; Dorsum immane mari summo: tres Eurus ab alto In brevia et Syrtes urget, miserabile visu; Illiditque vadis, atque aggere cingit arenae. Vnam, quae Lycios fidumque vehebat Orontem, Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus In puppim ferit: excutitur, pronusque magister Volvitur in caput: ast illam ter fluctus ibidem Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex. Apparent rari nantes in gurgite vasto: Arma virûm, tabulaeque, et Troia gaza per undas. Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae, Et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes, Vicit hiems: laxis laterum compagibus omnes Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt. Interea magno misceri murmure pontum, Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis Stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto Prospiciens, summa placidum caput extulit unda. Disiectam Aeneae toto videt aequore classem: Fluctibus oppressos Troas, caelique ruina. Nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. |