Billeder på siden
PDF
ePub

sed multo magis extremis iudiciis tali ad Augustum elogio: Horati Flacci ut mei esto memor.

Augustus epistularum quoque ei officium obtulit, (ut> hoc ad Maecenatem scripto significat: ante ipse sufficie5 bam scribendis epistulis amicorum: nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum (a) te cupio abducere. veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc regiam et nos in epistulis scribendis adiuvabit. ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam aut amicitiam suam in10 gerere desiit. exstant epistulae, e quibus argumenti gratia pauca subieci: sume tibi aliquid iuris apud me, tamquam si convictor mihi fueris; recte enim et non temere feceris, quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri possit. et rursus: tui qualem habeam 15 memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire; nam incidit ut illo coram fieret a me tui mentio. neque enim si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque ἀντυπερηφανοῦμεν, praeterea saepe eum inter alios iocos purissimum pene(m)' et 'homuncionem lepidissi20 mum' appellat unaque et altera liberalitate locupletavit. scripta quidem eius usque adeo probavit mansuraque perpetua opinatus est, ut non modo saeculare carmen conponendum iniunxerit sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique privignorum suorum eumque coegerit 25 propter hoc tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere; post sermones vero quosdam lectos nullam sui mentionem habitam ita sit questus: irasci me tibi scito, quod non in plerisque eiusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. an vereris ne apud posteros infame

1 iudiciis om. Bland. 3 Augustus epistularum Caesar (p. 71. 6) om. 5 4(ut) add. Lambinus 5 rescribendis O. Jahn 6(a) Nannius, om. codd. adducere (1?) p Muretus 8 iuvabit p Nannius 14 an potuisset? 18 ἀνθυπερηφανοῦμεν Casaubonus, ανεπερεφανούμεν Γλη, αντηρφανουμεν Bland. 19 penem Muretus, pene codd. 20 malim appellabat 22 perpetuo Bland. (?) opinatus est om. Bland. 27 sq. mentionem factam Lambinus, rationem habitam L. Müller

[ocr errors]

tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse? expressitque eclogam ad se, cuius initium est:

cum tot sustineas et tanta negotia solus, res Italas armis tuteris, moribus ornes, legibus emendes: in publica commoda peccem, si longo sermone morer tua tempora, Caesar. Habitu corporis fuit brevis atque obesus, qualis et a semet ipso in saturis describitur et ab Augusto hac epistula: pertulit ad me Onysius libellum tuom, quem ego ut accusantem quantuluscumque est boni consulo. vereri 10 autem mihi videris ne maiores libelli tui sint quam ipse es. sed tibi statura deest, corpusculum non deest. itaque licebit in sextariolo scribas, quo circuitus voluminis tui sit oɣKWDÉOTATOs, sicut est ventriculi tui.

5

Ad res venereas intemperantior traditur; nam specula 15 to to) cubiculo [scorta] dicitur habuisse disposita (ita) ut quocumque respexisset <s>ibi [ei] imago coitus refer

retur.

Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini domusque ostenditur circa Tiburni luculum.

venerunt in manus meas et elegi sub titulo eius et epistula prosa oratione quasi commendantis se Maecenati, sed utraque falsa puto; nam elegi volgares, epistula etiam obscura, quo vitio minime tenebatur.

1 vide ne verba expressitque

6 Caesar addita sint a Por

10 ut excusantem 12 sed si Bland. 14 ογκωδηςτατος fere

phyrione 2 ad se om. Bland. 7 Item Horatius habitu Bland. (?) 9 Oniscus Reifferscheid Reifferscheid, ut accusem te Bentley 13 quo Salmasius, cum codd., ut s codd. 15 speculato codd., specula toto Oudendorp scorta codd., expunxit Sudhaus; attamen cf. Vahlen Herm. 26, 1891, 163 not. 16 (ita) om. codd. scortum d. h. dispositum u. q. r. i. e. i. coitus obviaret 5 sibi Oudendorp, ibi ei codd. 20 domusq. eius Bland. (?) tenebatur (24) om. 5 21 lacunam statuit O. Jahn, desunt nomina poematum genuinorum, cf. vita Porph. p. 2, 1 Holder

domusq.

20

25

Natus est VI idus decembris L. Cotta et L. Torquato consulibus (8. dec. 65), decessit V kal. decembris C. Mar<c>io Censorino et C. Asinio Gallo consulibus (27. nov. 8)

ast post nonum et quinquagesimum (diem quam Maecenas

obierat aetatis agens septimum et quinquagesimum) annum herede Augusto palam nuncupato, cum urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. humatus et conditus est extremis Esquiliis iuxta Maecenatis tumulum.

2 Marcio Bongars, mario codd. 4 post 7 tabulas om. 5 4 lacunam ex gr. explevit Vahlen, Herm. 33, 1898, 245

CARMIN VM

LIBER PRIMVS.

I.

Maecenas atavis edite regibus,
o et praesidium et dulce decus meum:
sunt quos curriculo pulverem Olympicum
collegisse iuvat metaque fervidis

evitata rotis palmaque nobilis.
terrarum dominos evehit ad deos
hunc, si mobilium turba Quiritium
certat tergeminis tollere honoribus,

illum, si proprio condidit horreo
quidquid de Libycis verritur areis.
gaudentem patrios findere sarculo
agros Attalicis condicionibus

numquam demoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
luctantem Icariis fluctibus Africum
mercator metuens otium et oppidi

1 restituitur ex ABE I restituitur ex Rø (Þ Εδ[λιπ)

10

15

=

CARM. 1, 1, 2 ut simile adfert Serv. georg. 2, 40 3 sunt - iuvat ob rem allegat schol. Stat. Theb. 4, 262 4 meta rotis ob fervidis affert Serv. Aen. 11, 195 13. 14 ob Cypria Don. Ter. Ad. 2, 2, 22 (230) demoueas II, nam sic BR, dimoueas cett. (Bland.) (Don.) 14 ob Myrtoum adhibet schol. Stat. Theb. 6, 261 15 icareis p

20

20

25

30

laudat rura sui; mox reficit rates
quassas indocilis pauperiem pati.
est qui nec veteris pocula Massici
nec partem solido demere de die

spernit, nunc viridi membra sub arbuto
stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
multos castra iuvant et lituo tubae
permixtus sonitus bellaque matribus
detestata. manet sub Iove frigido
venator tenerae coniugis inmemor,
seu visa est catulis, cerva fidelibus
seu rupit teretes Marsus aper plagas.
me doctarum hederae praemia frontium
dis miscent superis, me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
secernunt populo, si neque tibias

Euterpe cohibet nec Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton. 35 quodsi me lyricis vatibus inseres, sublimi feriam sidera vertice.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

24 bella detestata ob passivum profert Prisc. 8, 19 p. 385,8, ob sentent. schol. Stat. Theb. 3, 377

detestanda 5 (schol. Stat.) manet

25 detestata 1 1 (Prisc.), immemor propter love exhibet Serv. Aen. 3, 116; cf. georg. 1, 418 Aen. 6, 273. 9, 667 schol. Stat. Theb. 2,404 schol. Lucan. 8,447 (iacet) 29 me, te FA. Wolf 33 nec barbiton ob Polyhymnia habet Char.

gramm. I 266, 3

[ocr errors]

35 inseris &

2, 1 cf. Eugraph. ad Ter. Andr. 903 2 [

ABDE]

« ForrigeFortsæt »