Q. Horati Flacci Carmina

Forsideomslag
in aedibvs B. G. Tevbneri, 1912 - 404 sider
0 Anmeldelser
Anmeldelserne verificeres ikke af Google, men Google tjekker indholdet og fjerner det, hvis det er falsk.

Fra bogen

Hvad folk siger - Skriv en anmeldelse

Vi har ikke fundet nogen anmeldelser de normale steder.

Udvalgte sider

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 114 - EXEOI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Side 145 - Silvane, tutor finium ! libet iacere modo sub antiqua ilice, modo in tenaci gramine. labuntur altis interim ripis aquae, queruntur in silvis aves, fontesque lymphis obstrepunt manantibus, somnos quod invitet leves.
Side 310 - ... doctus iter melius : mortalia facta peribunt ; nedum sermonum stet honos et gratia vivax. multa renascentur quae iam cecidere, cadentque 70 quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Side 85 - Aethiops, hie classe formidatus, ille missilibus melior sagittis. fecunda culpae saecula nuptias primum inquinavere et genus et domos; hoc fonte derivata clades in patriam populumque fluxit.
Side 288 - Iratus : quis enim invitum servare laboret ? Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem Occupet extremis in vicis balba senectus.
Side 319 - ... scribendi recte sapere est et principium et fons: rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, 310 verbaque provisam rem non invita sequentur. qui didicit patriae quid debeat et quid amicis, quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae partes in bellum missi ducis, ille profecto 315 reddere personae scit convenientia cuique.
Side 315 - Incident, nee quarta loqui persona laboret. .Actoris partes chorus officiumque virile Defendat," neu quid medios intercinat actus, Q,uod non proposito conducat et haereat apte...
Side 113 - Ille potens sui Laetusque deget, cui licet in diem Dixisse ' Vixi ;' eras vel atra Nube polum pater occupato Vel sole puro; non tamen irritum 45 Quodcunque retro est, efficiet, neque Diffinget infectumque reddet Quod fugiens semel hora vexit.
Side 237 - Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus, Hortus ubi et tecto vicinus jugis aquae fons Et paulum silvae super his foret.
Side 10 - Africum 15 mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui, mox reficit rates quassas indocilis pauperiem pati. est, qui nee veteris pocula Massici nee partem solido demere de die 20 spernit, nunc viridi membra sub arbuto stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae...

Bibliografiske oplysninger