Billeder på siden
PDF
ePub

53. A Shabby Present.

Tu rosum tineis situque patrem,
Quales aut Libycis madent olivis,
Aut tus Niliacum piperve servant,
Aut Byzantiacos olent lacertos;
Nec saltem tua dicta continentem,
Quae trino iuvenis foro tonabas,
Aut centum prope iudices, priusquam
Te Germanicus arbitrum sequenti
Annonae dedit, omniumque late
Praefecit stationibus viarum :
Sed Bruti senis oscitationes
De capsa miseri libellionis,
Emptum plus minus esse Caiano
Donas. Usque adeone defuerunt
Scissis pilea suta de lacernis?
Vel mantilia luridaeve mappae?
Chartae, Thebaicaeve, Caricaeve?
Nusquam turbine conditus ruenti
Prunorum globus atque coctanorum?
Non ellychnia sicca, non replictae,
Bulborum tunicae nec ova tantum ?
Non leves alicae nec asperum far?
Nusquam Cinyphiis vagata campis
Curvarum domus uda cochlearum ?
Non lardum breve debilisve perna?
Non Lucanica, non graves Falisci,
Non sal, oxygarumve, caseusve,
Aut panes viridantis aphronitri,
Vel passum psythiis suis recoctum,
Dulci defruta vel lutosa coeno?
Quantum vel dare cereos olentes,
Cultellum, tenuesve codicillos?
Ollares, rogo, non licebat uvas,
Cumano patinas in orbe tortas,
Aut unam dare synthesin (quid horres?)
Alborum calicum, atque cacaborum ?
Irascor tibi, Gryphe; sed valebis :
Tantum ne mihi, quo soles lepore,
Et nunc hendecasyllabos remittas.

Stat., Silv., IV. ix. 10-55.

54. A Shabby Present.

De praetoricia folium mihi, Paulle, corona
Mittis, et hoc phialae nomen habere iubes.
Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum,
Pallida quam rubri diluit unda croci.

An magis astuti derasa est ungue ministri
Bractea, de fulcro (quod reor esse) tuo?
Illa potest culicem longe sentire volantem,
Et minimi penna papilionis agi.
Exiguae volitat suspensa vapore lucernae,
Et leviter fuso rumpitur icta mero.
Hoc linitur sputo Iani caryota Kalendis,

Quam fert cum parvo sordidus asse cliens.
Lenta minus gracili crescunt colocasia filo:
Plena magis nimio lilia Sole cadunt:
Nec vaga tam tenui discursat aranea tela:
Tam leve nec bombyx pendulus urget opus.
Crassior in facie vetulae stat creta Fabullae:
Crassior offensae bulla tumescit aquae:
Fortior et tortos servat vesica capillos,
Et mutat Latias spuma Batava comas.
Hac cute Ledaeo vestitur pullus in ovo:
Talia lunata splenia fronte sedent.

Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere posses:
Mittere cum posses vel cochleare mihi?

Magna nimis loquimur, cochleam cum mittere posses:
Denique cum posses mittere, Paulle, nihil.

Mart., viii. 33.

55. To a Stingy Friend who had asked for the Loan of his Book.

Occurris quoties, Luperce, nobis:
Vis mittam puerum, subinde dicis,
Cui tradas epigrammaton libellum,
Lectum quem tibi protinus remittam?
Non est, quod puerum, Luperce, vexes:
Longum est, si velit ad Pyrum venire;
Et scalis habito tribus, sed altis.
Quod quaeris, propius petas licebit.
Argi nempe soles subire letum.

Contra Caesaris est forum taberna,
Scriptis postibus hinc et inde totis,
Omnes ut cito perlegas poetas.
Illinc me pete; ne roges Atrectum:
Hoc nomen dominus gerit tabernae :
De primo dabit, alterove nido,
Rasum pumice, purpuraque cultum
Denariis tibi quinque Martialem.
Tanti non es, ais? Sapis, Luperce.

Mart., I. cxviii.

56. A Dinner Hunter.

Nil intentatum Selins, nil linquit inausum,
Coenandum quoties iam videt esse domi.
Currit ad Europen, et te, Paulline, tuosque
Laudat Achilleos, sed sine fine, pedes.
Si nihil Europe fecit, tum Septa petuntur,
Si quid Phyllirides praestet, et Aesonides.
Hinc quoque deceptus Memphitica templa frequentat,
Assidet et cathedris, moesta iuvenca, tuis.
Inde petit centum pendentia tecta columnis
Illine Pompeii dona, nemusque duplex.
Nec Fortunati spernit, nec balnea Fausti,
Nec Grylli tenebras, Aeoliamque Lupi.
Nam thermis iterum cunctis iterumque lavatur.
Omnia cum fecit, sed renuente deo;
Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit,
Si quis ibi serum carpat amicus iter.
Per te, perque tuam, vector lascive, puellam,
Ad coenam Selium tu, rogo, Taure, voca.

57. "Ne sutor ultra crepidam.”

Mart., II. xiv.

Das gladiatores, sutorum regule, cerdo,
Quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
Ebrius es: nec enim faceres id sobrius unquam,
Ut velles corio ludere, cerdo, tuo.

Lusisti, satis est: sed te, mihi crede, memento

Nunc in pellicula, cerdo, tenere tua.

Mart., III. xvi.

58. Rome is not the Place for an Honest Man to get a Living.

Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
Sexte? quid aut speras, aut petis inde? refer.
Causas, inquis, agam Cicerone disertius ipso,
Atque erit in triplici par mihi nemo foro.
Egit Atestinus causas, et Caius: utrumque
Noras: sed neutri pensio tota fuit.

Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
Audieris, dices esse Maronis opus.

Insanis omnes, gelidis quicunque lacernis
Sunt ibi, Nasones Virgiliosque vides.

Atria magna colam. Vix tres, aut quatuor ista

Res aluit: pallet cetera turba fame.

Quid faciam

suade: nam certum est vivere Romae.

Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.

Mart., III. xxxviii.

59. The Special Conveniences of the Country are, after all, often only to be obtained in Town.

Capena grandi porta qua pluit gutta,
Phrygiaeque Matris Almo qua lavat ferrum,
Horatiorum qua viret sacer campus,
Et qua pusilli fervet Herculis fanum,
Faustine, plena Bassus ibat in rheda,
Omnes beati copias trahens ruris.
Illic videres frutice nobili caules,
Et utrumque porrum, sessilesque lactucas,
Pigroque ventri non inutiles betas.
Illic coronam pinguibus gravem turdis,
Leporemque laesum Gallici canis dente,
Nondumque victa lacteum faba porcum.
Nec feriatus ibat ante carrucam,
Sed tuta foeno cursor ova portabat.
Romam petebat Bassus? Immo rus ibat.

Mart., III. xlvii.

60. An Advertisement for a Great-coat.

Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam,
Quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
Sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
Dona, peregrinam mittimus endromida:
Seu lentum ceroma teris, tepidumve trigona,
Sive harpasta manu pulverulenta rapis,
Plumea seu laxi partiris pondera follis;

Sive levem cursu vincere quaeris Atham:
Ne madidos intret penetrabile frigus in artus,
Neve gravis subita te premat Iris aqua.
Ridebis ventos hoc munere tectus et imbres:
Nec sic in Tyria sindone tutus eris.

Mart., IV. xix.

61. The Poet remonstrates with his Book for
wishing to be larger.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ForrigeFortsæt »