Billeder på siden
PDF
ePub

potuissem! Vire; mutantur vices felicitatis humanae: proscriptus aliquando proscripsit. Victi fugiunt, proscripti latent, naufragi natant. Amisi, inquit, uxorem, liberos, patrimonium. Tu putabas te ea condicione accepisse ne perderes? Ludit de suis fortuna muneribus, et quae dedit aufert, quae abstulit reddit nec umquam tutius est illam experiri quam cum locum iniuriae non habet. Cn. Pompeius in Pharsalia victus acie vixit. Maius tu tuum putas esse naufragium? Crassus vixit; et non privatas perdiderat, sed publicas opes. Omnia tibi fortuna abstulit, sed spem reliquit. Tolle spem hominibus, nemo victus retemptabit arma, nemo infeliciter experta negotiatione alios appetet quaestus, nemo naufragus vivet. Spes est ultimum adversarum rerum solatium. Ut viveres, natasti. Miseritus sum nec in te amplius quam periculum cogitavi: non attendi incendium, non orbitatem, aut si attendi, memineram te post illa vixisse. Non visus est mihi moriendi animum habere: elegerat locum in quo interpellari posset. Sen. Rh. Contr. V. i.

77. A Controversia.-Laqueus incisus. Argument as before.

Pars altera. Tot ille fundorum dominus aliena arbore suspendo laqueum. De fortuna nihil queror; mori permittit. "Nunc, inquit, morere," iniuria est at qui meo arbitrio debui, tuo moriar. Amisi uxorem, liberos, patrimonium; fortuna mihi nihil praeter laqueum reliquit, iste nec laqueum. Sumpsi instrumenta mortis solitudinem et laqueum, alterum aptum morituro, alterum misero. Quisquis intervenis, si amicus, defle, si inimicus, specta. Cum a me iste accusetur, graviorum de me quam de reo ferte sententiam ego ut moriar, iste ne prohibeat. Ne haec narrarem mori volui. Praecidit remedium meum. Si qua est fides, non enatavi, sed eiectus sum. Nihil iam timebam nisi vivere. Domus meae fata claudo, millo miserior quam quod ultimus morior. Cui me vitae reservas. Ut aedificem? aspice incendium. Ut navigem? aspice naufragium. Ut educem? aspice sepulchrum. In tam calamitosa domo feliciores fuistis, uxor et liberi; nobis mori contigit. Sen. Rh. Contr. V. i.

78. A Controversia.- Filia conscia in veneno privigni.

Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram et ex ea sustulit filiam. Decessit adulescens, accusavit maritus novercam vene

Pe

ficii. Damnata dum torqueretur dixit consciam filiam. titur ad supplicium puella. Pater defendit. Non prodesset tibi, puella, quod te amavit frater, nisi mater odisset. Nefanda mulier, etiam filiae noverca, ne mori quidem potuit, nisi et occideret. In gladiatoribus quoque condicio dura victoris est cum moriente pugnantis. Nullum magis adversarium timeas quam qui vivere non potest, occidere potest. Concitalissima est rabies in desperatione et morte ultima in furorem animus impellitur. Quaedam ferae tela ipsa commordent et in mortis auctorem per vulnera ruunt. Gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur, et praecipitati non quod impulit tantum trahunt, sed quod occurrit. Naturali quodam deploratae mentis affectu morientibus gratissimum est commori. O mendacium simile veneficio! dum novercae meminit, matris oblita est. Peto ne quia filium vindicavi, filiam perdam. Nisi succurritis, noverca vicit, ego victus sum. Ne inter supplicia quidem desivit occidere. Prosit apud vos puellae quod eam pater laudat, prosit quod mater accusat. Conscia, inquit, est filia. torqueri coepi, noverca torquere. Habui filium talem, ut illum amare posset noverca, nisi in eam incidisset quae odisse etiam filiam posset. Servus furti tortus Catonem conscium dixit. Utrum plus tormentis creditis an Catoni? Quod noverca tam sero, puella tam cito? In hoc poenas veneficii dabat, ut accusationis exigeret. Sen. Rh. Contr. IX. vi.

79. The Boundless Deep.

Iam pridem post terga diem solemque relinquunt,
Iam pridem notis extorres finibus orbis

Per non concessas audaces ire tenebras
Ad rerum metas extremaque litora mundi;
Nunc illum pigris immania monstra sub undis
Qui ferat Oceanum, qui saevas undique pistris
Aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis.
Accumulat fragor ipse metus. Iam sidere limo
Navigia et rapido desertam flamine classem
Seque feris credunt per inertia fata marinis
Tam non felici laniandos sorte relinqui.
Atque aliquis prora caecum sublimis ab alta
Aëra pugnaci luctatus rumpere visu,
Ut nihil erepto valuit dinoscere mundo,
Obstructa in talis effundit pectora voces:
Quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum

Ego

Ultima perpetuis claudit natura tenebris.
Anne alio positas ultra sub cardine gentes
Atque alium flabris intactum quaerimus orbem?
Di revocant rerumque vetant cognoscere finem
Mortales oculos: aliena quid aequora remis
Et sacras violamus aquas divumque quietas
Turbamus sedes?

Pedo Albinovanus, ap. Sen. Rh. Suas. I. xv.

80. A Lament for Cicero.

Oraque magnanimum spirantia paene virorum
In rostris iacuere suis sed enim abstulit omnis,
Tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
Tunc redeunt animis ingentia consulis acta
Iurataeque manus deprensaque foedera noxae
Patriciumque nefas extinctum : poena cethegi
Deiectusque redit votis Catilina nefandis.
Quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni
Profuerant? sacris exculta quid artibus aetas?
Abstulit una dies aevi decus, citaque luctu
Conticuit Latiae tristis facundia linguae.
Unica sollicitis quondam tutela salusque,
Egregium semper patriae caput, ille senatus
Vindex, ille fori, legum ritusque togaeque,
Publica vox saevis aeternum obmutuit armis.
Informes voltus sparsamque cruore nefando
Canitiem sacrasque manus operumque ministras
Tantorum pedibus civis proiecta superbis
Proculcavit ovans nec lubrica fata deosque
Respexit. Nullo luet hoc Antonius aevo.
Hoc nec in Emathio mitis victoria Perse,
Nec te, dive Syphax, non fecerat hoste Philippo;
Inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha
Afuerant, nostraeque cadens ferus Hannibal irae
Membra tamen Stygias tulit inviolata sub umbras.

Cornelius Severus, ap. Sen. Rh. Suas. VI. xxvi

C. PERIOD III., A.D. 14-180.

81. The Fruits of Civil War.

Bella per Emathios plus quam civilia campos
Iusque datum sceleri canimus, populumque potentem
In sua victrici conversum viscera dextra,
Cognatasque acies, et rupto foedere regni
Certatum totis concussi viribus orbis
In commune nefas, infestisque obvia signis
Signa, pares aquilas, et pila minantia pilis.
Quis furor, o cives, quae tanta licentia ferri,
Gentibus invisis Latium praebere cruorem?
Quumque superba foret Babylon spolianda trophaeis
Ausoniis, umbraque erraret Crassus inulta,
Bella geri placuit nullos habitura triumphos?
Heu quantum terrae potuit pelagique parari
Hoc, quem civiles hauserunt, sanguine, dextrae!
At nunc semirutis pendent quod moenia tectis
Urbibus Italiae, lapsisque ingentia muris
Saxa iacent, nulloque domus custode tenentur,
Rarus et antiquis habitator in urbibus errat,
Horrida quod dumis, multosque inarata per annos
Hesperia est, desuntque manus poscentibus arvis,
Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor
Poenus erit: nulli penitus discindere ferro
Contigit: alta sedent civilis vulnera dextrae.
Quod si non aliam venturo fata Neroni
Invenere viam, magnoque aeterna parantur
Regna deis, coelumque suo servire tonanti
Non nisi saevorum potuit post bella gigantum,
Iam nihil, o superi, querimur: scelera ipsa nefasque
Hac mercede placent.

Lucan, i. 1-14; 24-38.

82. Sulla's Vengeance on the Body of Marius.

Quid sanguine manes

Placatos Catuli referam ? cum victima tristes

Inferias Marius forsan nolentibus umbris

Pendit, inexpleto non funda piacula busto:
Cum laceros artus, aequataque vulnera membris
Vidimus, et toto quamvis in corpore caeso
Nil animae letale datum, moremque nefandae
Dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.
Avolsae cecidere manus, exsectaque lingua.
Palpitat, et muto vacuum ferit aëra motu.
Hic aures, alius spiramina naris aduncae
Amputat: ille cavis evolvit sedibus orbes,
Ultimaque effundit spectatis lumina membris
Vix erit ulla fides tam saevi criminis, unum
Tot poenas cepisse caput. Sic mole ruinae
Fracta sub ingenti miscentur pondere membra:
Nec magis informes veniunt ad litora trunci,
Qui medio periere freto. Quid perdere fructum
Iuvit, et, ut vilem, Marii confundere vultum ?
Ut scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeret,
Agnoscendus erat.

Lucan, ii. 173–193.

0

83. Speech of Petreius to his Men.

Immemor o patriae, signorum oblite tuorum,
Non potes hoc caussae, miles, praestare senatus,
Adsertor victo redeas ut Caesare? certe

Ut vincare potes. Dum ferrum, incertaque fata,
Quique fluat multo non deerit vulnere sanguis,
Ibitis ad dominum? damnataque signa feretis?
Utque habeat famulos nullo discrimine Caesar
Exorandus erit? ducibus quoque vita petenda est.
Numquam nostra salus pretium mercesque nefandae
Proditionis erit: non hoc civilia bella,
Ut vivamus, agunt. Trahimur sub nomine pacis.
Non chalybem gentes penitus fugiente metallo
Eruerent, nulli vallarent oppida muri,

Non sonipes in bella ferox, non iret in aequor
Turrigeras classis pelago sparsura carinas,
Si bene libertas umquam pro pace daretur.
Hostes nempe meos sceleri iurata nefando
Sacramenta tenent: at vobis vilior hoc est
Vestra fides, quod pro caussa pugnantibus aequa
Et veniam sperare licet. Pro dira pudoris
Foedera! nunc toto fatorum ignarus in orbe,

« ForrigeFortsæt »