Billeder på siden
PDF
ePub

missuros: quantum in illis est, capere Veios licet. Quis est, qui spondeat, eundem, si differtur bellum, animum postea fore? Liv., v. 4, 5.

69. Speech of Appius Claudius to the Romans concerning the War with Veii.-(b.) He insists upon the Necessity of Discipline.

Si medius fidius ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat, insuescere militem nostrum, non solum parata victoria frui; sed, si res etiam lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum exspectare, et, si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri, nec, sicut aestivas aves, statim auctum no tecta ac recessum circumspicere. Obsecro vos, venandi studium ac voluptas homines per nives ac pruinas in montes silvasque rapit; belli necessitatibus eam patientiam non adhibebimus, quam vel lusus ac voluptas elicere solet? Adeone effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non possint? ut, tanquam navale bellum, tempestatibus captandis et observando tempore anni, gerant, non aestus, non frigora pati possint? Erubescant profecto, si quis eis hoc obiiciat; contendantque, et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella gerere posse: nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis, et meminisse, hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse. Haec virtute militum vestrorum, haec Romano nomine sunt digna, non Veios tantum nec hoc bellum intueri, quod instat, sed famam et ad alia bella. et ad ceteros populos in posterum quaerere. An mediocre discri men opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent, cuius si qua urbs primum. illum brevissimi temporis sustinuerit impetum, nihil deinde timeat; an hic sit terror nominis nostri, ut exercitum non taedium longinquae oppugnationis, non vis hiemis ab urbe circumsessa semel amovere possit, nec finem ullum alium belli, quam victoriam, noverit ; nec impetu potius bella, quam perseverantia, gerat? quae in omni quidem genere militiae, maxime tamen in obsidendis urbibus, necessaria est; quarum plerasque, munitionibus ac naturali situ inexpugnabiles, fame sitique tempus ipsum vincit atque expugnat: sicut Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et Romae invenerint praesidia Veientes, quae nequicquam in Etruria quaerunt. Liv., v. 6.

70. The Dictator Fabius tells his Troops that their only Chance of Escape is to cut their way through the Enemy.

"Locis," inquit, "angustis, milites, deprehensi, nisi quam victoria patefecerimus, viam nullam habemus. Stativa nostra munimento satis tuta sunt; sed inopia eadem infesta. Nam et circa omnia defecerunt, unde subvehi commeatus poterant; et, si omnes iuvare velint, iniqua loca sunt. Itaque non frustrabor ego vos, castra hic relinquendo, in quae, infecta victoria, sicut pristino die, vos recipiatis. Armis munimenta, non munimentis arma tuta esse debent. Castra habeant repetantque, quibus operae est trahere bellum: nos omnium rerum respectum, praeterquam victoriae, nobis abscidamus. Ferte signa in hostem: ubi extra vallum cesserit agmen, castra, quibus imperatum est, incendant: damna nostra, milites, omnium circa, qui defecerunt, populorum praeda sarcientur. Liv., ix. 23.

71. Fabius, who has engaged the Enemy contrary to orders, exhorts the Soldiers to protect him from the Jealous Fury of Papirius.

[ocr errors]

Fabius, extemplo concione advocata, obtestatus milites est, ut, qua virtute rempublicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab importenti crudelitate dictatoris tutarentur. Venire amentem invidia, iratum virtuti alienae felicitatique, furere, quod, se absente, res publica egregie gesta esset: malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites, quam Romanos, victoriam esse. Imperium dictitare spretum, tanquam non eadem mente pugnari vetuerit qua pugnatum doleat: et tunc invidia impedire virtutem alienam voluisse, cupidissimisque ablaturum arma fuisse militibus, ne se absente moveri possent: et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio, non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit, ac non accensum dictatoris. Quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque communis, adversa pugna evenisset, qui sibi, devictis hostibus, re publica bene gesta, ita ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum minetur? Neque illum magistro equitum infestiorem, quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse. Si possit, in omnes saeviturum fuisse: quia id nequeat, in unum saevire. Etiam invidiam, tanquam ignem, summa petere; in caput consilii, in ducem incurrere. Si se simul cum gloria rei gestae exstinxisset, tunc

victorem, velut in capto exercitu dominantem, quicquid licuerit in magistro equitum, in militibus ausurum. Proinde adessent in sua causa omnium libertati. Si consensum exercitus eundem, qui in proelio fuerit, in tuenda victoria videat, et salutem unius omnibus curae esse: inclinaturum ad clementiorem sententiam animum. Postremo se vitam fortunasque suas illorum fidei virtutique permittere. Liv., viii. 31.

72. Papirius justifies his Severity towards Fabius.

Hoc etiam L. Brutum, conditorem Romanae libertatis, antea in duobus liberis fecisse. Nunc patres comes et senes faciles de alieno imperio spreto, tanquam rei parvae, disciplinae militaris eversae iuventuti gratiam facere. Se tamen perstaturum in incepto: nec ei, qui adversus edictum suum, turbatis religionibus ac dubiis auspiciis, pugnasset, quicquam ex iusta poena remissurum. Maiestas imperii perpetuane esset, non esse in sua potestate: L. Papirium nihil de eius iure diminuturum. Optare, ne potestas tribunicia, inviolata ipsa, violet intercessione sua Romanum imperium, neu populus Romanus in se potissimum dictatorem et ius dictaturae exstinguat. Quod si fecisset, non L. Papirium, sed tribunos, sed pravum populi iudicium nequicquam posteros accusaturos: quum, polluta semel militari disciplina, non miles centurionis, non centurio tribuni, non tribunus legati, non legatus consulis, non magister equitum dictatoris pareat imperio; nemo hominum, nemo deorum verecundiam habeat; non edicta imperatorum, non auspicia observentur; sine commeatu vagi milites in pacato, in hostico errent, immemores sacramenti, licentia sola se, ubi velint, exauctorent; infrequentia deserantur signa; neque conveniatur ad edictum, nec discernatur, interdiu, nocte, aequo, iniquo loco, iussu, iniussu imperatoris pugnent; et non signa, non ordines servent; latrocinii modo caeca et fortuita pro sollenni et sacrata militia sit. Horum criminum vos reos in omnia saecula offerte, tribuni plebis: vestra obnoxia capita pro licentia Q. Fabii obiicite. Liv., viii. 34

73. A Suasoria.-Alexander has arrived at the Limits of the Earth: He knows not what to conquer next.

Quid? ista toto pelago infusa caligo navigantem tibi videtur admittere, quae prospicientem quoque excludit? Non haec India est nec ferarum terribilis ille conventus. Inmanes propone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeviat, quas

ad litora undas agat. Tantus ventorum concursus, tanta convulsi funditus maris insania est; nulla praesens navigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum: rudis et inperfecta natura penitus recessit. Ista maria ne illi quidem petierunt qui fugiebant Alexandrum. Sacrum quidem terris natura circumfudit Oceanum. Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis vices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras velut vinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem, et in hos per quos navigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet; ignem post se cuius augmentum ipse sit habeat, an spiritum. Quid agitis, commilitones? domitoremne generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis quod adhuc quid sit disputatur? Memento Alexander: matrem in orbe victo adhuc magis quam pacato relinquis. Fabianus, ap. Sen. Rh. Suas. I. iv.

74. A Suasoria.--Alexander hesitates whether to enter Babylon, after an Augur had predicted that he should die there.

Quis est qui futurorum scientiam sibi vindicet? novae oportet sortis is sit qui iubente deo canat, non eodem contentus utero quo imprudentes nascimur: quandam imaginem dei praeferat qui iussa exhibeat dei. Sic est, tantum enim regem tantique rectorem orbis in metum cogit. Magnus iste et supra humanae sortis habitum sit cui liceat terrere Alexandrum: ponat iste suos inter sidera patres et originem caelo trahat, agnoscat suum vatem deus; non eodem vitae fine, aetate magna, extra omnem fatorum necessitatem caput sit quod gentibus futura praecipiat. Si vera sunt ista, quid ita non huic studio servit omnis aetas? cur non ab infantia rerum naturam deosque qua licet visimus, cum pateant nobis sidera et interesse numinibus liceat? quid ita inutili desudamus facundia aut periculosis atteritur armis manus? an melius alio pignore quam futuri scientia ingenia surrexerint? Qui vero in media se, ut praedicant, fatorum misere pignora natales inquirunt et primam aevi horam omnium annorum habent nuntiam, quo ierint motu sidera, in quas discucurrerint partes, contrane deus steterit, an placidus adfulserit sol; an plenam lucem (an) initia surgentis acceperit, an abdiderit in noctem obscurum caput luna; saturnus nascentem, an ad bella Mars militem, an negotiosum in quaestus Mercurius exceperit, an blanda adnuerit nascenti Venus, an ex humili in sublime Iuppiter tulerit aestimant: tot circa unum caput tumultuantis deos!

Futura nuntiant: plerosque dixere victuros, at nihil metuentis oppressit dies; aliis dedere finem propinquum, at illi superfuere agentes inutilis animas; felices nascentibus annos spoponderunt, at fortuna in omnem properavit iniuriam. Incertae enim sortis vivimus: unicuique ista pro ingenio finguntur, non ex fide scientiae. Erit aliquis orbe toto locus qui te victorem non viderit? Babylon ei cluditur cui patuit oceanus. Arellius Fuscus, ap. Sen. Rh. Suas. IV. i.

75. A Suasoria.-Cicero deliberates whether to burn his Philippics on the condition that his life shall be spared.

Non feres Antonium: intolerabilis in malo ingenio felicitas est nihilque cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia. Difficile est; non feres, inquam, et iterum inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me quidem pertinet, multum a Cicerone absum: tamen non taedet tantum me vitae meae, sed pudet. Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit quam te? remittere ait se tibi ut vivas, commentus quemadmodum eripiat etiam quod vixeras. Crudelior est pactio Antonii quam proscriptio. Ingenium erat in quo nihil iuris haberent triumviralia arma. Commentus est Antonius quemadmodum quod non poterat cum Cicerone (proscribere, a Cicerone) proscriberetur. Hortarer te, Cicero, ut vitam magni aestimares, si libertas suum haberet in civitate locum, si suum in libertate eloquentia, si non civili ense cervicibus luerentur; nunc ut scias nihil esse melius quam mori, vitam tibi Antonius promittit. Pendet nefariae proscriptionis tabula: tot praetorii, tot consulares, tot equestris ordinis viri periere; nemo relinquitur nisi qui servire possit. Nescio an hoc tempore vivere velis, Cicero: nemo est cum quo velis. Merito, hercules, illo tempore vixisti quo Caesar ultro te rogavit ut viveres sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat respublica, sed in boni principis sinum ceciderat. Haterius, ap. Sen. Rh. Suas. VII. i.

76. A Controversia.-Laqueus incisus.

Inscripti maleficii sit actio. Quidam naufragio facto, amissis tribus liberio et uxore incendio domus, suspendit se. Praeeidit illi quidam ex praetereuntibus laqueum. A liberato reus fit maleficii. Tres, inquit, liberos perdidi. Utinam et illos servare

« ForrigeFortsæt »