Nomen habes nullum, nivibus collecte caducis; Forsitan haec alios; me mea damna movent. Ov., Amor., III. vi. 1-10, 19-26, 83-102. 63. Panegyric on Calpurnius Piso. O decus, et toto merito venerabilis aevo Stridula cum rapido faciunt convicia soli. Saleius Bassus Paneg., 231-261. 64. Lentulus harangues the Romans at the Caudine Forks, advising a voluntary surrender. Tum L. Lentulus, qui tum princeps legatorum virtute atque honoribus erat, "Patrem," inquit, "meum consules, saepe audivi memorantem, se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendae auro a Gallis civitatis, quando nec fossa valloque ab ignavissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent; et erumpere, si non sine periculo magno, tamen sine certa pernicie, possent. Quodsi, illis ut decurrere ex Capitolio armatis in hostem licuit, (quo saepe modo obsessi in obsidentes eruperunt) ita nobis aequo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cum hoste copia esset, non mihi paterni animi indoles in consilio dando deesset. Equidem mortem pro patria praeclaram esse fateor: et me vel devovere pro populo Romano legionibusque, vel in medios me mittere hostes paratus sum. Sed hic patriam video, hic quicquid Romanarum legionum est: quae, nisi pro se ipsis ad mortem ruere volunt, quid habent, quod morte sua servent? Tecta urbis, dicat aliquis, et moenia, et eam turbam, a qua urbs incolitur. Imo, hercule, produntur ea magis omnia, deleto hoc exercitu, non servantur. Quis enim ea tuebitur? Imbellis videlicet atque inermis multitudo? Tam hercule, quam a Gallorum impetu defendit. An a Veiis exercitum Camillumque ducem implorabunt? Hic omnis spes opesque sunt, quas servando patriam servamus: dedendo ad necem patriam deserimus ac prodimus. At foeda atque ignominiosa deditio est. Sed ea caritas patriae est, ut tam ignominia eam, quam morte nostra, si opus sit, servemus. Subeatur ergo ista, quantacunque est, indignitas; et pareatur necessitati, quam ne dii quidem superant. Ite, consules, redimite armis civitatem, quam auro maiores nostri redemerunt." Liv., ix. 4. 65. Scipio draws a contemptuous picture of Hannibal and his Army, and tells his men that Rome expects them to do their duty. Nec nunc illi, quia audent, sed quia necesse est, pugnaturi sunt: nisi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detractavere, eos, duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis, quum plures paene perierint, quam supersunt, plus spei nactos esse. At enim pauci quidem sunt, sed ingentes animis corporibusque, quorum robora ac vires sustinere vis ulla vix possit. Effigies, imo umbrae hominum, fame, frigore, illuvie, squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque. Ad haec, perusti artus, nive rigentes nervi, membra torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi. Cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi estis: reliquias extremas hostium, non hostes, habebitis. Experiri iuvat, utrum alios repente Carthaginienses per viginti annos terra ediderit: an iidem sint, qui ad Aegates pugnaverunt insulas, et quos ab Eryce duodevicenis denariis aestimatos emisistis: et utrum Hannibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an vectigalis stipendiariusque et servus populi Romani a patre relictus: quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, si non patriam victam, domum certe, patremque, et foedera Hamilcaris scripta manu: qui, iussus a consule nostro, praesidium deduxit ab Eryce: qui graves impositas victis Carthaginiensibus leges fremens maerensque accepit: qui decedere Sicilia, qui stipendium populo Romano dare pactus est. Itaque vos ego, milites, non eo solum animo, quo adversus alios hostes soletis, pugnare velim; sed cum indignatione quadam atque ira: velut si servos videatis vestros arma repente contra vos ferentes. Licuit, si voluissemus, ad Erycem clausos, ultimo supplicio humanorum, fame interficere: licuit classem victricem in Africam traiicere, atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere. Veniam dedimus precantibus, emisimusque ex obsidione: pacem cum victis fecimus: tutelae nostrae deinde duximus, quum Africo bello urgerentur. Pro his impertitis, furiosum iuvenem sequentes, oppugnatum patriam nostram veniunt. Atque utinam pro decore nobis hoc tantum, et non pro salute, esset certamen. Non de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum: nec est alius a tergo exercitus, qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat; nec Alpes aliae sunt, quas dum superant, comparari nova possint praesidia. Hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus. Unusquisque se non corpus suum, sed coniugem ac liberos parvos armis protegere putet: nec domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum: qualis nostra vis virtusque fuerit, talem deinde fortunam illius urbis ac Romani imperii fore. Liv., xxi. 40, 41. 66. Virginius implores his Fellow-Citizens to pity him for having been forced to slay his Child. Supinas deinde tendens manus, commilitones appellans, orabat, "ne, quod scelus Ap. Claudii esset, sibi attribuerunt: neu se, parricidam liberum, aversarentur. Sibi vitam filiae sua cariorem fuisse, si libere ac pudice vivere licitum fuisset. Quum, velut servam, ad stuprum rapi videret, morte amitti melius ratum, quam contumelia, liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum. Nec superstitem filiae futurum fuisse, nisi spem ulciscendae mortis eius in auxilio commilitonum habuisset. Illis quoque filias, sorores, coniuges esse: nec cum filia sua libidinem Ap. Claudii exstinctam esse; sed, quo impunitior sit, eo effrenatiorem fore. Aliena calamitate documentum datum illis cavendae similis iniuriae. Quod ad se attineat, uxorem sibi fato raptam: filiam, quia non ultra victura pudica fuerit, misera, sed honesta, morte occubuisse. Non esse iam Appii libidini locum in domo sua: ab alia violentia eius eodem se animo suum corpus vindicaturum, quo vindicaverit filiae. Ceteri sibi ac liberis suis consulerent." Liv., iii. 50. 67. IIerennius accuses the Patricians of intentionally prolonging the War with Hannibal. Q. Baebius Herennius tribunus plebis, cognatus C. Terentii, criminando non senatum modo, sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia perficere, per invidiam eorum favorem candidato suo conciliabat. "Ab hominibus nobilibus, per multos annos bellum quaerentibus, Hannibalem in Italiam adductum ab iisdem, quum debellari possit, fraude id bellum trahi. Cum quattuor militum legionibus universis pugnari posse apparuisse eo, quod M. Minucius, absente Fabio, prosper pugnasset; duas legiones hosti ad caedem obiectas, deinde es. ipsa caede ereptas, ut pater patronusque appellaretur, qui prius vincere prohibuisset Romanos, quam vinci. Consules deinde Fabianis artibus, quum debellari posset, bellum traxisse. foedus inter omnes nobiles ictum: nec finem ante belli habituros, quam consulem vere plebeium, id est hominem novum, fecissent. Nam plebeios nobiles iam iisdem initiatos esse sacris, et contemnere plebem, ex quo contemni desierint a Patribus, coepisse. Cui non apparere, id actum et quaesitum esse, ut interregnum iniretur, ut in Patrum potestate comitia essent? Id Id consules ambos ad exercitum morando quaesisse : id postea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse, ut vitiosus dictator per augures fieret. Habere igitur interregnum eos. Consulatum unum certe plebis Romanae esse: populum liberum habiturum ac daturum ei, qui magis vere vincere, quam diu imperare, malit." Liv., xxii. 34. 68. Speech of Appius Claudius to the Romans concerning the War with Veii.-(a.) He insists upon the Necessity of Perseverance. Aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro dignitate populi Romani, et perfici quam primum oportet. Perficietur autem, si urgemus obsessos: si non ante abscedimus, quam spei nostrae finem captis Veiis imposuerimus. Si hercule nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit. Decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia quam procul ab domo! quot terros, quot maria distans! Nos intra vicesimum lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam oppugnationem perferre piget? Scilicet, quia levis belli causa est, nec satis quicquam iusti doloris est, quod nos ad perseverandum stimulet. Septies rebellarunt, et in pace nunquam fida fuerunt: agros nostros millies depopulati sunt: Fidenates deficere a nobis coëgerunt: colonos nostros ibi interfecerunt: auctores fuere contra ius gentium caedis impiae legatorum nostrorum: Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt, hodieque id moliuntur: res repetentes legatos nostros, haud procul abfuit, quin violarent. Cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? Si nos tam iustum odium nihil movet, ne illa quidem, oro vos, movent? Operibus ingentibus saepta urbs est, quibus intra muros coercetur hostis. Quid turres, quid vineas testudinesque, et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar? Quum tantum laboris exhaustum sit, et ad finem iam operis tandem perventum; relinquendane haec censetis, ut ad aestatem rursus novus de integro his instituendis exsudetur labor? Quanto est minus, opera tueri facta, et instare et perseverare defungique cura? Brevis enim profecto res est, si uno tenore peragitur; nec ipsi per intermissiones has intervallaque lentiorem spem nostram facimus. Loquor de opere, et de temporis iactura: quid? periculi, quod differendo bello adimus, num oblivisci nos haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur? Ut nunc res se habent, irati sunt, oderunt, negant |