Billeder på siden
PDF
ePub

gradibus religiosum est: atque etiam cum it ad Argeos, quod neque comit caput, neque capillum depectit. Aul. Gel., x. 15, 3-30.

85. Various Rites of Burial.

"Venio ad manium iura, quae maiores nostri et sapientissime instituerunt, et religiosissime coluerunt. Februario autem mense, qui tum extremus anni mensis erat, mortuis parentari voluerunt." . . Hostia autem maxima parentare, pietati esse adiunctum putabat. Iam tanta religio est sepulcrorum, ut extra sacra et gentem inferri fas negent esse: idque apud maiores nostros A. Torquatus in gente Popilia iudicavit. Nec vero tam denicales, (quae a nece appellatae sunt, quia residentur mortui,) quam ceterorum caelestium quieti dies, feriae nomin arentur, nisi maiores eos, qui ex hac vita migrassent, in deorum numero esse voluissent. Eas in eos dies conferre ius, ut neque ipsius, neque publicae feriae sint: totaque huius iuris compositio pontificalis magnam religionem caerimoniamque declarat. At mihi quidem antiquissimum sepulturae genus illud fuisse videtur, quo apud Xenophontem Cyrus utitur. Redditur enim terrae corpus, et ita locatum ac situm quasi operimento matris obducitur. Eodemque ritu in eo sepulcro, quo haud procul a Fonti ara regem nostrum Numam conditum accepimus: gentemque Corneliam usque ad memoriam nostram hac sepultura scimus esse usam. C. Marii sitas reliquias apud Anienem dissipari iussit Sulla victor, acerbiore odio incitatus, quam si tam sapiens fuisset, quam fuit vehemens. Quod haud scio an timens suo corpori posse accidere, primus e patriciis Corneliis igni voluit cremari. Declarat etenim Ennius de Africano, "Hic est ille situs." Vere: nam siti dicuntur ii, qui conditi sunt. Nec tamen eorum ante sepulcrum est, quam iusta facta, et corpus incensum est. Et quod nunc communiter in omnibus sepultis ponitur, ut humati dicantur: id erat proprium tum in iis, quos humus iniecta contegeret: eumque morem ius pontificale confirmat. Nam priusquam in os iniecta gleba est, locus ille, ubi crematum est corpus, nihil habet religionis. Iniecta gleba tum et illic humatus est, et gleba vocatur: ac tum denique multa religiosa iura complectitur. Itaque in eo, qui in navi necatus, deinde in mare proiectus esset, decrevit P. Mucius, familiam puram, quod os supra terram non exstaret: porcam heredi esse contractam, [et] habendas triduum ferias, et porco femina piaculum pati. Si in mari mortuus esset, eadem, praeter piaculuin et ferias. Cic., Leq., II. xxi., xxii. 54-57.

86. Dialogue between Numa Pompilius and Jupiter.

Numam illum regem, cum procurandi fulminis scientiam non haberet, essetque illi cupido noscendi, Egeriae monitu castos. duodecim iuvenes apud aquam concelasse cum vinculis, ut, cum Faunus et Marcius Picus ad id locorum venissent haustum -nam illis aquandi solemne iter huc fuit-invaderent, constringerent, conligarent. Sed quo res fieri expeditius posset, regem. pocula non parvi numeri vino mulsoque complesse circaque accessus fontis insidiosam venturis opposuisse fallaciam. Illos more de solito bibendi adpetitione correptos ad hospitia nota venisse. Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula, vetustioribus anteposuisse res novas, invasisse aviditer, dulcedine potionis captos hausisse plus nimio, obdormivisse factos graves. Tum bis senos incubuisse sopitis, iniecisse madidatis vincula, expergitosque illos statim perdocuisse regem, quibus ad terras modis Iuppiter posset et sacrificiis elici, et accepta regem scientia rem in Aventino fecisse divinam, elexisse ad terras Iovem, ab eoque quaesisse rectum procurationis morem. Iovem diu contatum "expiabis" dixe "capite fulgurita." Regem respondisse "caepitio." caepitio." Iovem rursus "humano." Rettulisse regem "sed capillo." Deum contra "animali." "Maena" subiecisse Pompilium. Tunc ambiguis Iovem propositionibus captum extulisse hanc vocem: "Decepisti me Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita, tu maena, capillo, caepitio. Quoniam me tamen tua circumvenit astutia, quem voluisti, habeto morem et his rebus quas pactus es, procurationem semper suscipies fulguritorum." Val., Ant. Annales, ap. Arnob., v. 1.

87. "Ad Publicam Religionem pertinens Somnium.”
Val. Max.

Haud ita multo post Ti. Latinio, de plebe homini, somnium fuit. Visus Iupiter dicere, "Sibi ludis praesultatorem displicuisse nisi magnifice instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore. Iret, ea consulibus nuntiaret." Quanquam haud sane liber erat religione animus, verecundia tamen maiestatis magistratuum timorem vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret. Magno illi ea cunctatio stetit: filium namque intra paucos dies amisit. Cuius repentinae cladis ne causa dubia esset, aegro animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogare, "Satin' magnam spreti numinis haberet inercedem ? Maiorem instare, ni eat propere, ac nuntiet consulibus." Iam praesentior

res erat cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subita. Tum enimvero deorum ira admonuit. Fessus igitur malis praeteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito, quum visa atque audita, et obversatum totiens somno Iovem, minas irasque coelestes, repraesentatas casibus suis, exposuisset; consensu inde haud dubio omnium, qui aderant, in forum ad consules lectica defertur. Inde in curiam iussu consulum delatus, eadem illa quum Patribus ingenti omnium admiratione enarrasset; ecce aliud miraculum. Qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum rediisse, traditum memoriae est. Livy, ii. 36, 3-11.

88. The Phenomena of Religion explained by the Agency of Intermediate Spirits.

Sed et haec cuncta, et id genus caetera, daemonum medio critati rite congruunt. Sunt enim inter nos ac deos, ut loco religionis, ita ingenio mentis intersiti, habentes communem cum superis immortalitatem, cum inferis passionem. Nam, proinde ut nos, pati possunt omnia animorum placamenta vel incita menta: ut et ira incitentur, et misericordia flectantur, et donis invitentur, et precibus leniantur, et contumeliis exasperentur, et honoribus mulceantur, aliisque omnibus ad similem nobis modum varientur. Quippe, ut fine comprehendam, daemones sunt genere animalia, ingenio rationabilia, animo passiva, corpore aeria, tempore aeterna. Ex his quinque, quae commemoravi, tria a principio eadem nobiscum, quartum proprium, postremum commune cum diis immortalibus habent; sed differunt ab his passione. Quae propterea passiva non absurde, ut arbitror, nominari, quod sunt iisdem, quibus nos, perturbationibus mentis obnoxii. Unde etiam religionum diversis observationibus, et sacrorum variis suppliciis fides impertienda est. Et sunt nonnulli ex hoc divorum numero, qui nocturnis vel diurnis promptis vel occultis, laetioribus vel tristioribus hostiis, vel caerimoniis, vel ritibus gaudeant: uti Aegyptia numina ferme plangoribus, Graeca plerumque choreis, barbara autem strepitu cymbalistarum et tympanistarum et choraularum. Itidem pro regionibus et cetera in sacris differunt longa varietate: pomparum agmina, mysteriorum silentia, sacerdotum officia, sacrificantium obsequia: item deorum effigies et exuviae, templorum religiones et regiones, hostiarum cruores et colores. Quae omnia pro cuiusque more loci solennia et rata sunt, ut

plerumque somniis et vaticinationibus et oraculis comperimus saepenumero indignata numina, si quid in sacris socordia vel superbia negligatur: cuius generis mihi exempla affatim suppetunt; sed adeo celebrata et frequentata sunt, ut nemo ea commemorare adortus sit, quin multo plura omiserit quam recensuerit. Idcirco supersedebo impraesentiarum in his rebus orationem occupare: quae si non apud omnes certam fidem, at certe penes cunctos notitiam promiscuam possident. Apuleius, De Deo Socratis, 684-686.

89. Magic is connected with Dæmonic Agency.

Igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere, puerum quempiam carmine cantatum, remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna, et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse; postea nescientem sui excitatum. Nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi. Sed enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit, puerum eundem multa praesagio praedixisse; quippe hoc emolumentum canticis accipimus. Nec modo vulgi opinione, verum etiam doctorum hominum auctoritate, hoc miraculum de pueris confirmatur. Memini me apud Varronem philosophum virum accuratissime doctum cum alia huiusmodi tum hoc etiam legere: Trallibus de eventu Mithridatici belli Magica percontatione consulentibus, puerum in aqua simulacrum Mercurii contemplantem quae futura erant LX versibus cecinisse. Itemque Fabium, cum quingentos denarios perdidisset, ad Nigidium consultum venisse: ab eo pueros carmine instinctos indicasse, ubi locorum defossa esset crumena, cum parte eorum: ceteri ut forent distributi: unum etiam denarium ex eo numero habere M. Catonem philosophum, quem se a pedissequo in stipe Apollinis accepisse Cato confessus est. Haec et alia apud plerosque de Magicis pueris lego equidem sed dubius sententiae sum dicamne fieri posse, an negem. Quanquam Platoni credam, inter Deos atque homines, natura et loco medias quasdam Divorum potestates intersitas, easque divinationes cunctas et Magorum miracula gubernare. Quin et illud mecum reputo, posse animum humanum, praesertim puerilem et simplicem, seu carminum avocamento, sive odorum delenimento, soporari et ad oblivium praesentium externari et paulisper remota corporis memoria redigi ac redire ad naturam suam quae est immortalis scilicet et divina; atque ita veluti quodam sopore futura rerum praesagire. Apul. Apol., pp. 474, 475.

:

90. The Effects and Power of Witchcraft.

Quis labor hic superis, cantus herbasque sequendi, Spernendique timor? cuius commercia pacti Obstrictos habuere deos? Parere necesse est, An iuvat? ignota tantum pietate merentur, An tacitis valuere minis? Hoc iuris in omnes Est illis superos, an habent haec carmina certum Imperiosa deum, qui mundum cogere, quicquid Cogitur ipse, potest? Illic et sidera primum Praecipiti deducta polo: Phoebeque seren Non aliter, diris verborum obsessa venenis, Palluit, et nigris, terrenisque ignibus arsit, Quam si fraterna prohiberet imagine tellus, Insereretque suas flammis coelestibus umbras Et patitur tantus cantu deprensa labores Donec suppositas propior despumet in herbas. Lucan, Phars., vi. 492–506.

« ForrigeFortsæt »