Billeder på siden
PDF
ePub

Adspiciam posthac? at certe semper amabo,
Semper maesta tua carmina morte canam;
Qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias, absumpti fata gemens Ityli.

Sed tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto
Haec expressa tibi carmina Battiadae,
Ne tua dicta vagis nequicquam credita ventis
Effluxisse meo forte putes animo:

Ut missum sponsi furtivo munere malum
Procurrit casto virginis e gremio,

Quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
Dum adventu matris prosilit, excutitur:
Atque illud prono praeceps agitur decursu,
Huic manat tristi conscius ore rubor.

Catull., lxv.

35. Laberius resents an indignity put upon him by Caesar.

Necessitas, cuius cúrsus transversi ímpetum
Voluérunt multi effúgere pauci pótuerunt,
Quo mé detrusit paéne extremis sénsibus!
Quem núlla ambitio, núlla unquam largítio,
Nullús timor, vis núlla, nulla auctoritas
Movére potuit ín iuventa dé statu,
Ecce ín senecta ut fácile labefécit loco
Viri éxcellentis ménte clemente édita
Summissa placide blándiloquens orátio!
Etenim ípsi di negáre cui nil potuerunt,
Hominém me denegáre quis possét pati?
Ego bis tricenis ánris actis síne nóta
Equés Romanus é lare egressús meo
Domúm revertar mímus. Nimirum hóc die
Unó plus vixi míhi quam vivendúm fuit.

Fortúna, inmoderata ín bono aeque atque ín malo,
Si tíbi erat libitum literarum laudibus
Floréns cacumen nóstrae famae frangere,
Cur cúm vigebam mémbris praeviridántibus,
Satis fácere populo et táli cum poterám viro
Non fléxibilem me cóncurvasti ut cárperes?
Nuncíne me deicis? quo? quid ad scenam ádfero?
Decórem formae an dígnitatem córporis,
Animí virtutem an vócis iucundaé sonum?
Ut hédera serpens víres arboreás necat,

Ita me vetustas ámplexu annorum énecat:
Sepúlcri similis níl nisi nomen rétineo.

Laber. Incert. Prol., ap. Macrob. Sat., ii. 7.

36. A Gnat's Ghost bewails its Untimely Death.

Inquit: Quid meritus, ad quae delatus acerbas
Cogor adire vices? Tua dum mihi carior ipsa
Vita fuit vita, rapior per inania ventis.
Tu lentus refoves iucunda membra quiete,
Ereptus tetris e cladibus: at mea Manes
Viscera Lethaeas cogunt transnare per undas;
Praeda Charontis agor. Viden' ut flagrantia taedis
Lumina collucent infestis omnia templis;
Obvia Tisiphone, serpentibus undique comta,
Et flammas et saeva quatit mihi verbera poenae,
Cerberus et diris flagrat latratibus ora,

Anguibus hinc atque hinc horrent cui colla reflexis,
Sanguineique micant ardorem luminis orbes.

Heu! quid ab officio digressa est gratia, cum te
Restitui superis leti iam limine ab ipso?
Praemia sunt pietatis ubi? Pietatis honores
In vanas abiere vices: et rure recessit
Iustitiae prior illa fides: instantia vidi
Alterius, sine respectu mea fata relinquens,
Ad pariles agor eventus; fit poena merenti;
Poena fit exitium: modo sit dum grata voluntas!
Exsistat par officium! Feror avia carpens,

Avia Cimmerios inter distantia lucos:
Quem circa tristes densentur in omnia poenae.

Virg., Cul., 209–232.

37. The Misery of Exile.

Fortunate senex, hic, inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum!
Hinc tibi, quae semper, vicino ab limite sepes,
Hyblaeis apibus florem depasta salicti,
Saepe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

At nos hinc alii sitientes ibimus Afros:
Pars Sythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.

En, unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tuguri congestum cespite culmen,
Post aliquot, mea regna, videns mirabor aristas?
Impius haec tam culta novalia miles habebit ?
Barbarus has segetes? En, quo discordia cives
Produxit miseros! en, quis consevimus agros!
Insere nunc Meliboee, piros, pone ordine vites.
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

Virg., Ecl., i. 46–58, 65–78.

38. A Prophecy.

Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores,
Cara deum suboles, magnum Iovis incrementum!
Adspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum,
Adspice, venturo laetantur ut omnia saeclo.
O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta.
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus; huic mater quamvis atque huic pater adsit:
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.

Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem:
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer: cui non riseri parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

Virg., Ecl., iv. 46-63.

39. Venus appears to Aeneas, and shows him that the Fall of Troy is decreed by Heaven.

Talia iactabam, et furiata mente ferebar,

Quum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam

[merged small][ocr errors][merged small]

Obtulit, et pura per noctem in luce refulsit
Alma parens, confessa deam, qualisque videri
Caelicolis, et quanta, solet; dextraque prehensum
Continuit, roseoque haec insuper addidit ore:
Nate, quis indomitas tantus dolor excitát iras?
Quid furis? aut quonam nostri tibi cura recessit?
Non prius adspicies, ubi fessum aetate parentem
Liqueris Anchisen? superet coniunxne Creusa,
Ascaniusque puer? quos omnes undique Graiae
Circum errant acies, et, ni mea cura resistat,
Iam flammae tulerint, inimicus et hauserit ensis.
Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae,
Culpatusve Paris; divum inclementia, divum,
Has evertit opes, sternitque a culmine Troiam.
Adspice: namque omnem, quae nunc obducta tuenti
Mortalis hebetat visus tibi, et humida circum
Caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis
Iussa time, neu praeceptis parere recusa.
Hic, ubi disiectas moles avulsaque saxis
Saxa vides, mixtoque undantem pulyere fumum,
Neptunus muros magnoque emota tridenti.
Fundamenta quatit, totamque ab sedibus urbem
Eruit; hic Iuno Scaeas saevissima portas
Prima tenet, sociumque furens a navibus agmen,
Ferro accincta, vocat.

Iam summas arces Tritonia, respice, Pallas
Insedit, nimbo effulgens, et Gorgone saeva.
Ipse pater Danais animos viresque secundas
Sufficit; ipse deos in Dardana suscitat arma.
Eripe, nate, fugam, finemque impone labori.
Nusquam abero, et tutum patrio te limine sistam.
Dixerat, et spissis noctis se condidit umbris.
Apparent dirae facies, inimicaque Troiae
Numina magna deum.

Virg., Aen., ii. 5SS-622.

40. Dido upbraids Aeneas for attempting to desert her secretly.

Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum
Posse nefas, tacitusque mea decedere terra?
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,
Nec moritura tenet crudeli funere Dido?

Quin etiam hiberno moliris sidere classem,

Et mediis properas Aquilonibus ire per altum,
Crudelis! Quid? si non arva aliena domosque
Ignotas peteres, et Troia antiqua maneret,

Troia per undosum peteretur classibus aequor ?
Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te,
Quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui,
Per connubia nostra, per inceptos Hymenaeos,
Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quidquam
Dulce meum: miserere domus labentis, et istam,
Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni
Odere; infensi Tyrii; te propter eundem

Exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam,
Fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes?
Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat.
Quid moror? an, mea Pygmalion dum moenia frater
Destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
Ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula
Luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
Non equidem omnino capta ac deserta viderer.

Virg., Aen., iv. 305-330.

41. Seeing him inflexible, her anger bursts forth.

Talia dicentem iamdudum aversa tuetur,
Huc illuc volvens oculos, totumque pererrat
Luminibus tacitis; et sic accensa profatur:
Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,
Perfide; sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
Nam quid dissimulo? aut quae me ad maiora reservo?
Num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?
Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est ?
Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxima Iuno,
Nec Saturnius haec oculis pater adspicit aequis.
Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem
Excepi, et regni demens in parte locavi;
Amissam classem, socios a morte reduxi;
(Heu furiis incensa feror!) nunc augur Apollo,
Nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso
Interpres divum fert horrida iussa per auras.
Scilicet is superis labor est, ea cura quietos

« ForrigeFortsæt »