Billeder på siden
PDF
ePub

20. An Invective.

Quod si non tuis nefariis in hunc ordinem contumeliis in perpetuum tibi curiam praeclusisses, quid tandem erat actum aut gestum in illa provincia, de quo ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te oporteret? Vexatio Macedoniae ? an oppidorum turpis amissio? an sociorum direptio? an agrorum depopulatio? an munitio Thessalonicae ? an obsessio militaris viae? an exercitus nostri interitus ferro, fame, frigore, pestilentia? Tu vero, qui ad senatum nihil scripseris, ut in Urbe nequior inventus es, quam Gabinius, sic in provincia paullo tamen, quam ille, demissior. Nam ille gurges atque heluo, natus abdomini suo, non laudi atque gloriae, quum equites Romanos in provincia, quum publicanos, nobiscum et voluntate et dignitate coniunctos, omnes fortunis, multos fama vitaque privasset, quum egisset aliud nihil in illo exercitu, nisi ut urbes depopularetur, agros vastaret, exhauriret domos, ausus est (quid enim ille non auderet?) a senatu supplicationem per litteras postulare. O dii immortales! tune etiam, atque adeo vos, geminae voragines scopulique reipublicae, vos meam fortunam deprimitis? vestram extollitis quum de me ea senatusconsulta absente facta sint, eae conciones habitae, is motus fuerit municipiorum et coloniarum omnium, ea decreta publicanorum, ea collegiorum, ea denique generum ordinumque omnium, quae ego non modo optare numquam auderem, sed cogitare non possem: vos autem sempiternas foedissimae turpitudinis notas subieritis? Cic., in Pison., xvii. 40, 41

21. An Indictment.

Hic tu etiam dicere audebis: "Est in iudicibus ille familiaris meus, est paternus amicus ille." Non, ut quisque maxime est, quicum tibi aliquid sit, ita te in huiuscemodi crimine maxime eius pudet? Paternus amicus est. Ipse pater si iudicaret, per deos immortales, quid facere posses, quum tibi haec diceret: Tu in provincia populi Romani praetor, quum tibi maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis, ex foedere quam deberent navem, per triennium remisisti: tibi apud eosdem privatim navis oneraria maxima publice est aedificata: tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti: tu pretio remiges dimisisti tu, quum navis esset a quaestore et ab legato capta praedonum, archipiratam ab omnium oculis removisti: tu, qui cives Romani esse dicerentur, qui a multis cognoscerentur securi

ferire potuisti tu tuam domum piratas abducere, in iudicium archipiratam domo producere ausus es: tu in provincia tam splendida, apud socios fidelissimos, cives Romanos honestissimos, in metu periculoque provinciae, dies continuos complures in littore conviviisque iacuisti: te per eos dies nemo domi tuae convenire, nemo in foro videre potuit: tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matresfamilias adhibuisti: tu inter eiusmodi mulieres praetextatum tuum filium, nepotem meum, collocavisti, ut aetati maxime lubricae atque incertae exempla nequitiae parentis vita praeberet: tu praetor in provincia cum tunica pallioque purpureo visus es: tu propter amorem libidinemque tuam imperium navium legato populi Romani ademisti, Syracusano tradidisti: tui milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque caruere: tua luxuria atque avaritia classis populi Romani a praedonibus capta et incensa est: post Syracusas conditas quem in portum numquam hostis accesserat, in eo, te praetore, primum piratae navigaverunt: neque haec tot tantaque dedecora dissimulatione tua neque oblivione hominum ac taciturnitate tegere voluisti, sed etiam navium praefectos sine ulla caussa de complexu parentum suorum, hospitum tuorum ad mortem cruciatumque rapuisti: neque in parentum luctu atque lacrimis te mei nominis commemoratio mitigavit; tibi hominum innocentium sanguis non modo voluptati, sed etiam quaestui fuit. Haec si tibi tuus parens diceret, posses ab eo veniam petere? posses, ut tibi ignosceret, postulare? Cic., Verr., II. v. lii.

22. General Relief at the Death of Clodius.

Fingi haec putatis, quae patent? haec, quae nota sunt omnibus? quae tenentur? servorum exercitus illum in Urbe conscripturum fuisse, per quos totam rempublicam, resque privatas omnium possideret? Quamobrem, si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius: Adeste, quaeso, atque audite, cives: P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris repuli, per me ut unum, ius, aequitas, leges, libertas, pudor, pudicitia in civitate manerent; esset vero timendum, quonam modo id ferret civitas! Nunc enim quis est, qui non probet? qui non laudet? qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum reipublicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnes affecisse et dicat et sentiat? Nequeo, vetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint, iudicare. Multas tamen iam summorum impera

torum clarissimas victorias aetas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam attulit laetitiam nec tantam. Cic., Milo., xxviii. 76, 77.

23. A Last Appeal.

Recordare igitur illum, M. Antoni, diem, quo dictaturam sustulisti. Pone ante oculos laetitiam senatus populique Romani: confer cum nundinatione tua tuorumque: tum intelliges, quantum inter laudem et lucrum intersit. Sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore suavitatem cibi non sentiunt: sic libidinosi, avari, facinorosi verae laudis gustatum non habent. Sed, si te laus allicere ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedissimis factis potest avocare? Iudicia non metuis. Si propter innocentiam, laudo: sin propter vim, non intelligis, qui isto modo iudicia non timeat, ei quid timendum sit ? Respice, quaeso, aliquando rempublicam, M. Antoni: quibus ortus sis, non quibuscum vivas, considera: mecum, ut voles; cum republica redi in gratiam. Sed de te tu ipse videris: ego de me ipso profitebor. Defendi rempublicam adolescens, non deseram senex: contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos. Quin etiam corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas civitatis potest : ut aliquando dolor populi Romani pariat, quod iamdiu parturit! Etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto verius nunc negabo seni? Mihi vero, patres conscripti, iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus iis, quas adeptus sum quasque gessi. Duo modo haec opto, unum, ut moriens populum Romanum liberum relinquam: hoc mihi maius a diis immortalibus dari nihil potest: alterum, ut ita cuique eveniat, ut de republica quisque mereatur. Cic., Phil., II. xlv. 115, xlvi. 118, 119.

24. The Dignity and Privileges of Roman Citizenship.

Civem Romanum se esse dicebat. Si tu apud Persas aut in extrema India deprehensus, Verres, ad supplicium ducerere: quid aliud clamitares, nisi te civem esse Romanum? et, si tibi ignoto apud ignotos, apud barbaros, apud homines in extremis atque ultimis gentibus positos, nobile et illustre apud omnes nomen tuae civitatis profuisset: ille, quisquis erat, quem tu in crucem rapiebas, qui tibi esset ignotus, quum civem se Romanum esse diceret, apud te praetorem, si non effugium, ne moram

quidem mortis mentione atque usurpatione civitatis assequi potuit? Homines tenues, obscuro loco nati, navigant; adeunt ad ea loca, quae numquam antea viderunt, ubi neque noti esse iis, quo venerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt. Hac una tamen fiducia civitatis non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur: sed, quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futuTolle hanc spem, tolle hoc praesidium civibus Romanis: constitue nihil esse opis in hac voce, civis Romanus sum: posse impune praetorem, aut alium quemlibet, supplicium, quod velit, in eum constituere, qui se civem Romanum esse dicat; quod eum quis ignoret: iam omnes provincias, iam omnia regna, iam omnes liberas civitates, iam omnem orbem terrarum, qui semper nostris hominibus maxime patuit, civibus Romanis ista defensione praecluseris. Cic., Verr., V. lxiv., lxv. 166-168.

ram.

25. Praises of Caesar's Clemency.

Hunc tu igitur diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis. Haec enim res unius est propria Caesaris ceterae duce te gestae, magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque comitatu. Huius autem rei tu idem et dux es, et comes: quae quidem tanta est, ut nulla tropaeis monumentisque tuis allatura finem sit aetas: nihil est enim opere aut manu factum, quod aliquando non conficiat et consumat vetustas: at vero haec tua iustitia et lenitas animi florescet quotidie magis, ita ut, quantum operibus tuis diuturnitas detrahet, tantum afferat laudibus. Et ceteros quidem omnes victores bellorum civilium iam ante aequitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipsum vicisti. Vereor, ne hoc, quod dicam, non perinde intelligi auditu possit, atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, quum ea, quae illa erat adepta, victis remisisti. Nam quum ipsius victoriae conditione omnes victi occidissemus, clementiae tuae iudicio conservati sumus. Recte igitur unus invictus es, a quo etiam ipsius victoriae conditio visque devicta est. Cic., Marcell., iv. 11.

26. Love of Glory.

Atque, ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo, et de meo quodam amore gloriae, nimis acri fortasse, verumtamen honesto, vobis confitebor. Nam, quas res nos in

consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis atque imperii et pro vita civium proque universa republica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit: quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum hortatus sum. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat, praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices, quid est, quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus? Certe, si nihil animus praesentiret in posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est, eisdem omnes cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret, neque tot curis vigiliisque angeretur, neque toties de vita ipsa dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae noctes et dies animum gloriae stimulis concitat, atque admonet, non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam. An vero tam parvi animi videamur esse omnes, qui in republica atque in his vitae periculis laboribusque versamur, ut, quum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An, quum statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerint, consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem non multo malle debemus, summis ingeniis expressam et politam? Ego vero omnia, quae gerebam, iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec vero sive a meo sensu post mortem abfutura est, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector. Cic., Arch., xi., xii. 28-30.

27. Cicero bewails Hortensius.

Augebat etiam molestiam, quod magna sapientium civium bonorumque penuria vir egregius coniunctissimusque mecum consiliorum omnium societate, alienissimo reipublicae tempore exstinctus et auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat; dolebamque, quod non, ut plerique putabant, adversarium aut obtrectatorem laudum mearum, sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram. Etenim, si in leviorum artium studio memoriae proditum est, poetas nobiles poetarum aequalium morte doluisse; quo tandem animo eius interitum ferre debui, cum quo certare erat gloriosius, quam

« ForrigeFortsæt »