Billeder på siden
PDF
ePub

et sagittae, magni dei propitia tela. Quae dum insatiabili animo Psyche satis et curiosa rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda trementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius, ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae. Sic ignara Psyche sponte in Amoris incidit amorem. Tunc magis magisque cupidine flagrans Cupidinis prona in eum efflictim inhians patulis ac petulantibus saviis festinanter ingestis de somni mensura metuebat. Sed dum bono tanto percita saucia mente fluctuat, lucerna illa sive perfidia pessima sive invidia noxia sive quod tale corpus contingere et quasi basiare et ipsa gestiebat, evomuit de summa luminis sui stillam ferventis olei super umerum dei dexterum. Hem audax et temeraria lucerna et amoris vile ministerium ipsum ignis totius dominum aduris, cum te scilicet amator aliquis ut diutius cupitis etiam nocte potiretur primus invenerit, sic inustus exiluit deus visaque defectae fidei colluvie prorsus ex oculis et manibus infelicissimae coniugis tacitus avolavit. Apul., Met., v. 23.

202. Cupid leaves her: Venus persecutes her, and sets her various hard Tasks, which she performs successfully.-The Last Task.

Nec tamen nutum deae saevientis vel tunc expiare potuit. Nam sic eam maiora atque peiora flagitia commiuans appellat renidens exitiabile "iam tu quidem magna videris quaedam mihi et alta prorsus malefica quae talibus praeceptis meis obtemperasti naviter. Sed adhuc istud, mea pupula, ministrare debebis. Sume istam pyxidem" et dedit protinus "et usque ad inferos et ipsius orci ferales penates te derige: tunc conferens pyxidem Proserpinae. 'petit de te Venus' dicito 'modicum de tua mittas ei formositate vel ad unam saltem dieculam sufficiens. Nam quod habuit dum filium curat aegrotum consumpsit atque contrivit omne.' Sed haud immaturius redito quia me necesse est indidem delitam theatrum deorum frequentare." Apul., Met., vi. 16.

203. A Magic Tower shows her how to perform the Task. She performs it successfully.

Sic turris illa prospicua vaticinationibus munus explicuit. Nec morata Psyche pergit Taenarum sumptisque rite stipibus illis et

offulis infernum decurrit meatum transitoque per silentium asinario debili et amnica stipe vectori data, neglecto supernatantis mortui desiderio et spretis textricum subdolis precibus et offulae cibo sopita canis horrenda rabie domum Proserpinae penetrat. Nec offerentis hospitae sedile delicatum vel cibum beatum amplexa sed ante pedes eius residens humilis cibario pane contenta Veneriam pertulit legationem. Statimque secreto repletam conclusamque pyxidem suscipit et offulae sequentis fraude caninis latratibus, obseratis residuaque navitae reddita stipe longe vegetior ab inferis recurrit, et repetita atque adorata candida ista luce quamquam festinans obsequium terminare mentem capitur temeraria curiositate et "ecce," inquit, "inepta ego divinae formositatis gerula, quae nec tantillum quidem indidem mihi delibo vel sic illi amatori meo formoso placitura," et cum dicto reserat pyxidem. Nec quicquam ibi rerum nec formositas ulla sed infernus somnus ac vere stygius qui statim coperculo revelatus invadit eam crassaque soporis nebula cunctis eius membris perfunditur et in ipso vestigio ipsaque semita conlapsam possidet. Et iacebat immobilis et nihil aliud quam dormiens cadaver. Sed Cupido iam cicatrice solida revalescens nec diutinam suae Psyches absentiam tolerans per altissimam cubiculi quo cohibebatur elapsus fenestram refectisque pinnis aliquanta quiete longe velocius provolans Psychen accurrit suam detersoque somno curiose et rursum in pristinam pyxidis sedem recondito Psychen innoxio punctulo sagittae suae suscitat et "ecce," inquit, "rursum perieras, misella, simili curiositate. Sed interim quidem tu provinciam, quae sibi matris meae praecepto mandata est, exsequere naviter, cetera egomet videro." His dictis amator levis in pinnas se dedit, Psyche vero confestim Veneri munus reportat Proserpinae. Apul., Met., vi. 20, 21.

204. She is brought to Olympus, wedded to Cupid, and made Immortal.

Sic fatus iubet Mercurium deos omnes ad contionem protinus convocare ac siqui coetu caelestium defuisset, in poenam decem milium nummum conventum iri pronuntiare. Quo metu statim completo caelesti theatro pro sede sublimi sedens procerus Iuppiter sic enunciat, "Dei conscripti Musarum albo, adulescentem istum quod manibus meis alumnatus sim, profecto scitis omnes, cuius primae inventutis caloratos impetus freno quodam coërcendos existimavi. Sat est cotidianis eum fabulis ob adulteria

cunctasque corruptelas infamatum. Tollenda est omnis occasio et luxuria puerilis nuptialibus pedicis alliganda. Puellam elegit et virginitate privavit: teneat possideat, amplexus Psychen semper suis amoribus perfruatur." Et ad Venerem conlata facie nec tu," inquit, "filia, quicquam contristere nec prosapiae tantae tuae statuique de matrimonio mortali metuas. Iam faxo nuptias non impares sed legitimas et iuri civili congruas," et ilico per Mercurium arripi Psychen et in caelum perduci iubet. Porrecto ambrosiae poculo "sume," inquit, "Psyche et immortalis esto nec umquam digredietur a tuo nexu Cupido sed istae vobis erunt perpetuae nuptiae." Nec mora cum cena nuptialis affluens exhibetur. Accumbebat summum torum maritus, Psychen gremio suo complexus. Sic et cum sua Iunone Iuppiter ac deinde per ordinem toti dei. Tunc poculum nectaris, quod vinum deorum est, Iovi quidem suus pocillator ille rusticus puer, ceteris vero Liber ministrabat. Vulcanus cenam coquebat, Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia. Gratiae spargebant balsama, Musae voce canora personabant, Apollo cantavit ad citharam, Venus suavi musicae suppari gressu formosa saltavit, scaena sibi sic concinnata ut Musae quidem chorum canerent, tibias inflaret Satyrus et Paniscus ad fistulam diceret. Sic rite Psyche convenit in manum Cupidinis, set nascitur illis maturo partu filia, quam Voluptatem nominamus." Apul., Met., vi. 23, 24.

205. Story of Polycrates' Ring.

Haudquaquam utile est homini nato res prosperas perpetuo evenire fortunae variae magis tutae. Est exemplo Polycrates Samiorum tyrannus ingentibus praeditus opibus et omnium quaecunque intenderat sine offensione potitus. Nihil in aetate agunda duri aut acerbi expertus esse dicitur: quin sub manus cuncta quae voluit prorsus redegit fuitque beatissimus. Quibus de rebus rex Amasis Aegyptius sapiens fortunatissimis consultus, scriptis familiaribus literis, suasit, ut semetipsum voluntario aliquo damno multaret eoque dolore invidum numen placaret. Id cum non improbasset Polycrates, forte is in aureo habebat anulo, manupretio summo, facie eximia lapidem smaragdum. Eum Polycrates anulum nave longa in altum provectus sponte in mare abiecit, unde nunquam posset emergere. Tum quod sciens sponteque id fecisset, abiectum anulum valde dolebat. Mox grandem piscem piscator quidam nactus, indignum duxit ad venales deferre, sed dignitati parens regi obtulit.

Rex gratum acceptumque habuit atque ab operis culinariis apponi iussit: quae cum piscem contractantes anulum alvo repertum ad regem gaudentes retulerunt. Tum Polycrates. litteras ordine de casu et postliminio anuli perscriptas ad regem Amasin mittit. Amasis magnum et maturum malum Polycrati coniectans amicitiam hospitiumque renuntiat. Sed somnium filiae Polycrati iam ante insigne obtigerat. Patrem suum videre sibi visa erat aperto atque edito loco sublimem ungui et lavi Iovis et Solis manibus. Harioli autem laetam et pinguem fortunam portendier somnio interpretati. Sed omne contra evenit. Nam deceptus ab Oroete Perse Polycrates captusque in crucem sublatus est. Ita ei crucianti somnium expeditum. Manibus Iovis cum plueret, lavabatur, a Sole unguebatur, dum ipse e corpore humorem emitteret. Fronto, Bell. Parth., ed. Naber, p. 219.

206. Story of Arion.

Arion Lesbius, proinde quod Graecorum memoria est, cithara et dithyrambo primus, Corintho, ubi frequens incolebat, secundum quaestum profectus, magnis divitiis per oram Siciliae atque Italiae paratis Corinthum Tarento regredi parabat. Socios navales Corinthios potissimum delegit; eorum navem audacter re bona maxime onerat. Nave in altum provecta cognovit socios, qui veherent cupidos potiri, necem sibi machinari. Eos precibus fatigat, aurum omne sibi haberent, unam sibi animam sinerent. Postquam id frustra orat, aliam tamen veniam impetravit, in exitu vitae quantum posset cantaret. Id praedones in lucro licere, praeter spolia summum artificem audire, cuius vocem praeterea nemo unquam post illa auscultaret. Ille vestem induit auro intextam itemque citharam insignem. Tunc pro puppi aperto maxime atque edito loco constitit, sociis inde consulto per navem ceteram dispersis. Ibi Arion studio impenso cantare orditur scilicet mari et caelo artis suae supremum commemoramentum. Carminis fine cum verbo in mare desilit delphinus excipit, sublimem avehit, navi praevortit, Taenaro exponit, quantum delphino fas erat, in extimo litore. Arion inde Corinthum proficiscitur: et homo et vestis et cithara et vox incolumis: Periandrum regem Corinthum, cui per artem cognitus acceptusque diu fuerat, accedit: ordine memorat rem gestam in navi et postea in mari. Rex homini credere, miraculo addubitare, navem et socios navales, dum reciperent, opperiri. Postquam novit portum invectos, sine

tumultu accipi iubet; voltu comi, verbis lenibus percontatur, numquidnam super Arione Lesbio comperissent. Illi facile respondent Tarenti vidisse fortunatissimum mortalem, secundo rumore populi florere, pretisque esse cithara contare. Cum haec

ita dicerent, Ario irrupit, ita ut in puppi steterat, cum veste auro intexta et cithara insigni. Praedones inopino visu territi, tum neque quicquam post ille negare aut non credere aut deprecari ausi sunt. Fronto, Arion, ed. Naber, p. 237.

« ForrigeFortsæt »