Billeder på siden
PDF
ePub

stiterit: quippe sibi supremum auxilium ereptum, et parricidii exemplum intelligebat. Octavia quoque, quamvis rudibus annis, dolorem, ceritatem, omnis adfectus abscondere didicerat. Ita post breve silentium repetita convivii laetitia. Nox eadem necem Britannici et rogum coniunxit, proviso ante funebri paratu, qui modicus fuit. In campo tamen Martis sepultus est, adeo turbidis imbribus, ut vulgus iram deum portendi crediderit adversus facinus, cui plerique etiam hominum ignoscebant, antiquas fratrum discordias et insociabile regnum aestimantes. Tac., Ann., xiii. 16, 17.

171. Nero's atrocious Cruelty towards the Christians.

Mox petita diis piacula, aditique Sibyllae libri, ex quibus supplicatum Vulcano et Cereri Proserpinaeque, ac propitiata Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud proximum mare unde hausta aqua templum et simulacrum deae prospersum est: et sellisternia ac pervigilia celebravere feminae, quibus mariti erant. Sed non ope humana, non largitionibus principis aut deum placamentis decedebat infamia, quin iussum incendium crederetur. Ergo abolendo rumori Nero subdidit reos, et quaesitissimis poenis adfecit, quos per flagitia invisos, vulgus Christianos adpellabat. Auctor nominis eius Christus, Tiberio imperitante, per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat. Repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursus erumpebat, non modo per Iudaeam, originem eius mali, sed per urbem etiam, quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque. Igitur primo conrepti, qui fatebantur, deinde, indicio eorum, multitudo ingens, haud perinde in crimine incendii, quam odio humani generis, convicti sunt. Et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti, laniatu canum interirent, aut crucibus adfixi, aut flammandi, atque, ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat, et circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi, vel curriculo insistens. Unde quamquam adversus sontes et novissima exempla meritos, miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica, sed in saevitiam unius, absumerentur. Tac., Ann., xv. 44.

172. Incredible Constancy of a Freedwoman under Torture.

Tum, cognito Natalis indicio, Scaevinus quoque pari inbecillitate, an cuncta iam patefacta credens nec ullum silentii emolumentum, edidit ceteros. Ex quibus Lucanus Quinctianusque

et Senecio diu abnuere. Post, promissa impunitate conrupti, quo tarditatem excusarent, Lucanus Atillam matrem suam, Quinctianus Glitium Gallum, Senecio Annium Pollionem, amicorum praecipuos, nominavere. Atque interim Nero recordatus, Volusii Proculi indicio Epicharin adtineri, ratusque muliebre corpus impar dolori, tormentis dilacerari iubet. Atillam non verbera, non ignes, non ira eo acrius torquentium, ne a femina spernerentur, pervicere, quin obiecta denegaret. Sic primus quaestionis dies contemptus. Postero, cum ad eosdem cruciatus retraheretur gestamine sellae, (nam dissolutis membris insistere nequibat) vinclo fasciae, quam pectori detraxerat, in modum laquei ad arcum sellae restricto, indidit cervicem, et, corporis pondere connisa, tenuem iam spiritum expressit: clariore exemplo libertina mulier, in tanta necessitate, alienos ac prope ignotos protegendo, cum ingenui et viri et equites Romani senatoresque, intacti tormentis, carissima suorum quisque piguorum proderent. Tac., Ann., xv. 56, 57.

173. Death of Seneca.

Ubi haec atque talia in commune disseruit, complectitur uxorem, et, paullulum adversus praesentem fortitudinem mollitus, rogat oratque, "temperaret dolori, nec aeternum susciperet, sed in contemplatione vitae per virtutem actae desiderium mariti solatiis honestis toleraret." Illa contra sibi quoque destinatam mortem adseverat, manumque percussoris exposcit. Tum Seneca, gloriae eius non adversus, simul amore, ne sibi unice dilectam ad iniurias relinqueret: "vitae," inquit, "delenimenta monstraveram tibi, tu mortis decus mavis. Non invidebo exemplo. Sit huius tam fortis exitus constantia penes utrosque par, claritudinis plus in tuo fine." Post quae eodem ictu brachia ferro exsolvunt. Seneca, quoniam senile corpus et parvo victu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum venas abrumpit. Saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret, atque ipse visendo eius tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere. Et novissimo quoque momento suppeditante eloquentia, advocatis scriptoribus, pleraque tradidit, quae, in vulgus edita eius verbis, invertere supersedeo. Interim, durante tractu et lentitudine mortis, Statium Annaeum, diu sibi amicitiae fide et arte medicinae probatum, orat, provisum pridem venenum, quo damnati publico Atheniensium iudicio exstinguerentur, promeret: adlatumque hausit frustra, frigidus

iam artus, et clauso corpore adversum vim veneni. Postremo stagnum calidae aquae introiit, respergens proximos servorum, addita voce: "libare se liquorem illum" Iovi liberatori. Exin balneo inlatus, et vapore eius exanimatus, sine ullo funeris solenni crematur. Tac., Ann., xv. 63, 64.

174. Death of Petronius Arbiter.

De C. Petronio pauca supra repetenda sunt. Nam illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae transigebatur: utque alios industria, ita hunc ignavia ad famam protulerat: habebaturque non ganeo et profligator, ut plerique cua haurientium, sed erudito luxu. Ac dicta factaque eius quanto solutiora et quandam sui negligentiam praeferentia, tanto gratius, in speciem simplicitatis, accipiebantur. Proconsul tamen Bithyniae, et mox consul, vigentem se ac parem negotiis ostendit: dein revolutus ad vitia, seu vitiorum imitatione, inter paucos familiarium Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter; dum nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius adprobavisset. Unde invidia Tigellini, quasi adversus aemulum et scientia voluptatum potiorem. Ergo crudelitatem principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam Scaevini Petronio obiectans, conrupto ad indicium servo, ademptaque defensione, et maiore parte familiae in vincla rapta. Forte illis diebus Campaniam petiverat Caesar, et Cumas usque progressus Petronius illic adtinebatur. Nec tulit ultra timoris aut spei moras. Neque tamen praeceps vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum, obligatas, aperire rursum, et adloqui amicos, non per seria, aut quibus constantiae gloriam peteret. Audiebatque referentes, nihil de inmortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina et faciles versus. Servorum alios largitione, quosdam verberibus adfecit. Iniit epulas, somno indulsit, ut, quamquam coacta mors, fortuitae similis esset. Ne codicillis quidem (quod plerique pereuntium) Neronem aut Tigellinum, aut quem alium potentium adulatus est: sed flagitia principis, sub nominibus exoletorum feminarumque et novitate cuiusque stupri, perscripsit, atque obsignata misit Neroni. Tac., Ann., xvi. 18, 19.

175. Assassination of Galba.

Viso cominus armatorum agmine, vexillarius comitatae Galbam cohortis (Atilium Vergilionem fuisse tradunt) dereptam Galbae imaginem solo adflixit. Eo signo manifesta in Othonem

omnium militum studia, desertum fuga populi forum, destricta adversus dubitantes tela. Iuxta Curtii lacum trepidatione ferentium Galba proiectus e se la ac provolutus est. Extremam eius vocem, ut cuique odium aut admiratio fuit, varie prodidere. Alii, suppliciter interrogasse, "quid mali meruisset? paucos dies exsolvendo donativo" deprecatum: plures, obtulisse ultro percussoribus iugulum, "agerent ac ferirent, si ita e republica videretur." Non interfuit occidentium, quid diceret. De percussore non satis constat. Quidam Terentium evocatum, alii Lecanium; crebrior fama tradidit Camurium xv. legionis militem, inpresso gladio, iugulum eius hausisse. Ceteri crura brachiaque (nam pectus tegebatur) foede laniavere: pleraque vulnera feritate et saevitia trunco iam corpori adiecta. Tac., Hist., i. 41.

176. Character of Galba.

Hunc exitum habuit Ser. Galba, tribus et septuaginta annis quinque principes prospera fortuna emensus, et alieno imperio felicior, quam suo. Vetus in familia nobilitas, magnae opes: ipsi medium ingenium, magis extra vitia, quam cum virtutibus. Famae nec incuriosus, nec venditator. Pecuniae alienae non adpetens, suae parcus, publicae avarus. Amicorum libertorumque, ubi in bonos incidisset, sine reprehensione patiens; si mali forent, usque ad culpam ignarus. Sed claritas natalium et metus temporum obtentui, ut, quod segnitia erat, sapientia vocaretur. Dum vigebat aetas, militari laude apud Germanias floruit. Pro consule Africam moderate: iam senior, citeriorem Hispaniam pari iustitia continuit: maior privato visus, dum privatus fuit, et omnium consensu capax imperii, nisi imperasset. Tac., Hist., i. 49.

177. Vitellius gazes on the Battlefield of Bedriacum.

Inde Vitellius Cremonam flexit, et, spectato munere Caecinae, insistere Bedriacensibus campis, ac vestigia recentis victoriae lustrare oculis concupivit. Foedum atque atrox spectaculum. Intra quadragesimum pugnae diem lacera corpora, trunci artus, putres virorum equorumque formae, infecta tabo humus, protritis arboribus ac frugibus dira vastitas. Nec minus inhumana pars viae, quam Cremonenses lauro rosisque constraverant, exstructis altaribus caesisque victimis, regium in morem: quae, laeta in praesens, mox perniciem ipsis fecere. Aderant Valens et

[ocr errors]

Caecina, monstrabantque pugnae locos: "hinc inrupisse legionum agmen, hinc equites coortos: inde circumfusas auxiliorum manus. Iam tribuni praefectique, sua quisque facta extollentes, falsa, vera, aut maiora vero miscebant. Vulgus quoque militum clamore et gaudio deflectere via, spatia certaminum recognoscere, aggerem armorum, strues corporum intueri, mirari. Et erant, quos varia fors rerum, lacrymaeque et misericordia subiret. At non Vitellius flexit oculos, nec tot millia insepultorum civium exhorruit. Laetus ultro, et tam propinquae sortis ignarus, instaurabat sacrum diis loci. Tac., Hist., ii. 70.

178. Death of Vitellius.

Vitellius, capta urbe, per aversam palatii partem, Aventinum, in domum uxoris, sellula defertur: ut, si diem latebra vitavisset, Tarracinam ad cohortes fratremque perfugeret. Dein mobilitate ingenii, et quae natura pavoris est, cum omnia metuenti praesentia maxime displicerent, in palatium regreditur, vastum desertumque dilapsis etiam infimis servitiorum, aut occursum eius declinantibus. Terret solitudo et tacentes loci: tentat clausa inhorrescit vacuis; fessusque misero errore, et pudenda latebra semet occultans, ab Iulio Placido, tribuno cohortis, protrahitur. Vinctae pone tergum manus: laniata veste, foedum spectaculum, ducebatur, multis increpantibus, nullo inlacrimante. Deformitas exitus misericordiam abstulerat. Obvius e Germanicis militibus, Vitellium infesto ictu, per iram, vel quo maturius ludibrio eximeret, an tribunum appetierit, in incerto fuit: aurem tribuni amputavit, ac statim confossus est. Vitellium, infestis mucronibus coactum, modo erigere os et offerre contumeliis, nunc cadentes statuas suas, plerumque Rostra, aut Galbae occisi locum contueri; postremo ad Gemonias, ubi corpus Flavii Sabini iacuerat, propulere. Vox una non degeneris animi excepta, cum tribuno insultanti, "se tamen imperatorem eius fuisse," respondit. Ac deinde ingestis vulneribus concidit. Tac., Hist., iii. 84, 85.

179. Character of Helvidius Priscus.

Helvidius Priscus, Tarracinae municipio, Cluvi patre, qui ordinem primipili duxisset, ingenium inlustre altioribus studiis iuvenis admodum dedit: non ut plerique, ut nomine magnifico segne otium velaret, sed quo firmior adversus fortuita rempublicam capesseret. Doctores sapientiae secutus est, qui sola bona,

« ForrigeFortsæt »