Billeder på siden
PDF
ePub

inter ipsa pericula erat: nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus: vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum: ea neque molli strato, neque silentio arcessita. Multi saepe militari sagulo opertum, humi iacentem inter custodias stationesque militum, conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens, arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. Princeps praelium inibat; ultimus conserto praelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum iusiurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum ac vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore militavit, nulla re, quae agenda videndaque magno futuro duci esset, praetermissa. Liv., xxi. 4.

112. Character of Cato the Censor.

Sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat. In hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit, ut, quocunque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. Nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit. Urbanas rusticasque res pariter callebat. Ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit: huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcunque ageret. In bello manu fortissimus, multisque insignibus clarus pugnis. Idem, postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator: et idem in pace, si ius consuleres, peritissimus; si causa oranda esset, eloquentissimus. Nec is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet vivit imo vigetque eloquentia eius, sacrata scriptis omnis generis. Orationes et pro se multae, et pro aliis, et in alios. Nam non solum accusando, sed etiam causam dicendo, fatigavit inimicos. Simultates nimio plures et exercuerunt eum, et ipse exercuit eas: nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem. Asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit: sed invicti a cupiditatibus animi, et rigidae innocentiae; contemptor gratiae, divitiarum. In parsimonia, in patientia laboris, periculi, prope ferrei corporis animique; quem nec senectus quidem, quae solvit omnia, fregerit; qui sextum et octogesimum annum

agens causam dixerit, ipse pro se oraverit scripseritque : nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit iudicium. Liv., xxxix. 40.

113. Character of Papirius.

Et fuit vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore, sed etiam corporis viribus excellens. Praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit: victoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt: et, seu virium vi, seu exercitatione multa, cibi vinique eundem capacissimum : nec cum ullo asperiorem, quia ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique. Equites etiam aliquando ausos ab eo petere, ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris : quibus ille, "Ne nihil remissum dicatis, remitto," inquit, "ne utique dorsum demulceatis, quum ex equis descendetis." Et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque. Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem. Quem quum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictorem expedire securim iussit. Ad quam vocem exanimi stante Praenestino, " Agedum, lictor, excide radicem hanc," inquit, "incommodam ambulantibus:" perfusumque ultimi supplicii metu, multa dicta, dimisit. Haud dubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir, quo magis innixa res Romana staret. Quin eum parem destinant animis Magno Alexandro ducem, si arma, Asia perdomita, in Europam vortisset. Liv., ix. 16.

114. Character of Scipio Africanus.

Fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus pleraque apud multitudinem, aut per nocturnas visa species, aut velut divinitus mente monita, agens: sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque, velut sorte oraculi missa, sine cunctatione exsequerentur. Ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret, ingressusque aedem consideret, et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. Hic mos, qui per omnem vitam servabatur, seu consulto, seu temere, vulgatae opinioni fidem apud quosdam fecit, stirpis eum divinae virum esse; retulitque famam, in Alexandro Magno prius vulgatam,

et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius persaepe visam prodigii eius speciem, interventuque hominum evolutam repente, atque ex oculis elapsam. His miraculis nunquam ab ipso elusa fides est: quin potius aucta arte quadam, nec abnuendi tale quicquam, nec palam affirmandi. Multa alia eiusdem generis, alia vera, alia assimulata, admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum: quibus freta tunc civitas, aetati haudquaquam maturae tantam molem rerum, tantumque imperium permisit. Liv., xxvi. 19.

115. Augustus' Opinion of Claudius.

"Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti, mea Livia, quid nepoti tuo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus. Consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuendum, quod consilium in illo sequamur. Nam si est pro;, et, ut ita dicam, óλóxλnpos, quid est quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius productus fuit? Sin autem ήλαττῶσθαι sentimus eum, καὶ βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τοῦ σώματος καὶ εἰς τὴν τῆς ψυχῆς ἀρτιότητα, praebenda materia deridendi et illum et nos non est hominibus τὰ τοιαῦτα σκώπτειν καί μυκτηρίζειν εἰωθόσιν Nam semper aestuabimus, si de singulis articulis temporum deliberabimus, μὴ προϋποκείμενον ἡμῖν, posse arbitremur eum gerere honores necne. In praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum, non displicet nobis, si est passurus, se ab Silani filio, homine sibi affini, admoneri, ne quid faciat, quod conspici et derideri possit. Spectare eum Circenses ex pulvinari, non placet nobis. Expositus enim in prima fronte spectaculorum conspicietur. In Albanum montem ire eum, non placet nobis, aut esse Romae Latinarum diebus. Cur enim non praeficitur Urbi, si potest fratrem suum sequi in montem? Habes nostras, mea Livia, sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemus. Licebit autem, si voles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem epistolae huius legendum.' Rursus alteris literis: "Tiberium adolescentem ego vero, dum tu aberis, quotidie invitabo ad cenam, ne solus cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro; qui vellem diligentius et minus Tes deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur. Misellus

ἀτυχεῖ—πάνυ ἐν τοῖσι σπουδαίοις λίαν·

Ubi non aberravit eius animus, satis apparet tñs fuxñs aùtcữ

syiva" Item tertiis literis: "Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Livia, admiror. Nam qui tam dous loquatur, qui possit, quum declamat, apa; dicere, quae dicenda sunt, non video." Aug., ap. Suet., Claud., iv.

C. PERIOD III., 14-180 A.D.

116. Character of Julius Caesar.

Hic nobilissima Iuliorum genitus familia, et, quod inter omneis constat, antiquissima, ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium civium excellentissimus, vigore animi acerrimus, munificentia effusissimus, animo super humanam et naturam et fidem evectus, magnitudine cogitationum, celeritate bellandi, patientia periculorum, Magno illi Alexandro, sed sobrio, neque iracundo, simillimus, qui denique semper et somno et cibo in vitam, non in voluptatem, uteretur; cum fuisset C. Mario sanguine coniunctissimus, atque idem Cinnae gener, cuius filiam ut repudiaret, nullo metu compelli potuit, (cum M. Piso consularis Anniam, quae Cinuae uxor fuerat, in Sullae dimisisset gratiam), habuissetque fere XVIII annos eo tempore, quo Sulla rerum potitus est: magis ministris Sullae adiutoribusque partium, quam ipso, conquirentibus eum ad necem, mutata veste, dissimilemque fortunae suae indutus habitum, nocte Urbe elapsus est. Idem postea admodum iuvenis cum a piratis captus esset, ita se per omne spatium, quo ab his retentus est, apud eos gessit, ut pariter his terrori venerationique esset, neque unquam aut nocte aut die (cur enim, quod vel maximum est, si narrari verbis speciosis non potest, omittatur ?) aut excalcearetur aut discingeretur; in hoc scilicet, ne, si quando aliquid ex solito variaret, suspectus his, qui oculis tantummodo eum custodiebant, foret. Vell. Pat., ii. 41.

117. Tiberius indulges in a jest.

Est árdelionum quaédam Romae nátio,
Trepidé concursans, óccupata in ótio,
Gratís anhelans, múlta agendo níhil agens,
Sibí molesta et áliis odiosíssima:

Hanc émendare, sí tamen possúm, volo
Verá fabella: prétium est operae attendere.
Caesár Tiberius, quúm, petens Neapolim,
In Mísenensem villam venissét suam,
Quae, mónte summo pósita Lucullí manu,
Prospéctat Siculum, et déspicit Tuscúm mare:
Ex alticinctis únus atriénsibus,

Cui túnica ab humeris línteo Pelúsio
Erát destricta, círris dependéntibus,
Perámbulante laéta domino víridia,
Alvéolo coepit lígneo conspérgere

Humum aéstuantem, cóme officium iáctitans:
Sed déridetur. Inde notis fléxibus
Praecúrrit alium in xystum, sedans púlverem.
Agnóscit hominem Caésar, remque intélligit.
Id út putavit ésse nescio quíd boni:

Heus! ínquit dominus. Ille enimvero adsilit,
Donátionis álacer certae gaúdio.

Tum síc iocata est tánta maiestás ducis:
Non múltum egisti, et ópera nequidquám perit;
Multó maioris álapae mecum véneunt.

118. The Fox and the Crow.

Phaedr., II. v.

Qui sé laudari gaúdent verbis súbdolis
Será dant poenas túrpes poenitentia.
Quum dé fenestra córvus raptum cáseum
Comésse vellet, célsa residens árbore,
Hunc vídit vulpis, deínde sic coepít loqui:
O quí tuarum, córve, pennarum ést nitor!
Quantúm decoris córpore et vultú geris!
Si vócem haberes, núlla prior alés foret.
At ille stultus, dúm vult vocem osténdere,
Emísit ore cáseum; quem céleriter
Dolósa vulpis ávidis rapuit déntibus.

Tum démum ingemuit córvi deceptús stupor.

119. The Lion and the Mouse.

Phaedr., I. xiii.

Ne quís minores laédat, fabula haec monet.
Leóne in silva dórmiente, rústici

« ForrigeFortsæt »