Ornamenta, parum claris lucem dare coget, Arguet ambigue dictum, mutanda notabit, Fiet Aristarchus. Non dicet: "Cur ego amicum Offendam in nugis?" Hae nugae seria ducent In mala derisum semel exceptumque sinistre.
139. The Claims of Comedy and Satire to be considered as Poetry.
Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetas, Excerpam numero. Neque enim concludere versum Dixeris esse satis; neque, si quis scribat, uti nos, Sermoni propiora, putes hunc esse poetam. Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os Magna sonaturum, des nominis huius honorem. Idcirco quidam, comoedia necne poema Esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo Differt sermoni, sermo merus. At pater ardens Saevit, quod meretrice nepos insanus amica Filius uxorem grandi cum dote recuset, Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis Audiret leviora, pater si viveret? Ergo Non satis est puris versum perscribere verbis, Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc, Olim quae scripsit Lucilius, eripias si
Tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est Posterius facias, praeponens ultima primis :
Non, ut si solvas "Postquam Discordia tetra
Belli ferratos postes portasque refregit,"
Invenias etiam disiecti membra poetae.
Hor., Sat., I. iv. 39-62.
140. Reasons for Writing Satire.
Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, Si vacat et placidi rationem admittitis, edam. Quum tener uxorem ducat spado, Maevia Tuscum Figat aprum et nuda teneat venabula mamma; Patricios omnes opibus quum provocet unus,
Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat: Quum pars Niliacae plebis, quum verna Canopi Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas, Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum, Nec sufferre queat maioris pondera gemmae: Difficile est satiram non scribere. Nam quis iniquae Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se, Causidici nova quum veniat lectica Mathonis Plena ipso post hunc magni delator amici Et cito rapturus de nobilitate comesa
Quod superest, quem Massa timet, quem numere palpat Carus et a trepido Thymele submissa Latino?
Haec ego non credam Venusina digna lucerna ? Quum fas esse putet curam sperare cohortis, Qui bona donavit praesepibus et caret omni Maiorum censu, dum pervolat axe citato Flaminiam puer Automedon; (nam lora tenebat,【 Ipse lacernatae quum se iactaret amicae) Nonne libet medio ceras implere capaces Quadrivio? quum iam sexta cervice feratur Hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra Et multum referens de Maecenate supino Signator, falso qui se lautum atque beatum Exiguis tabulis et gemma fecerat uda? Occurrit matrona potens, quae, molle Calenum Porrectura viro miscet sitiente rubetam, Instituitque rudes melior Locusta propinquas Per famam et populum nigros efferre maritos. Si natura negat, facit indignatio versum.
141. Use of Ridicule as a Literary and Moral Instrument.
Ergo non satis est, risu diducere rictum
Auditoris (et est quaedam tamen hic quoque virtus) Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se Impediat verbis lassas onerantibus aures; Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poetae, Interdum urbani, parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes unquam legit, neque simius iste,
Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum. Hor., Sat., I. x. 7–19.
142. National Greatness an Incentive to Patriotic Poetry.
Optima nutricum nostris Lupa Martia rebus, Qualia creverunt moenia lacte tuo! Moenia namque pio conor disponere versu : Heu mihi, quod nostro est parvus in ore sonus! Sed tamen exiguo quodcunque e pectore rivi Fluxerit, hoc patriae serviet omne meae. Ennius hirsuta cingat sua dicta corona : Mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua; Ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris, Umbria Romani patria Callimachi. Scandentes si quis cernet de vallibus arces, Ingenio muros aestimet ille meo.
Roma fave, tibi surgit opus: date candida cives Omina, et inceptis dextera cantet avis.
Sacra diesque canam, et cognomina prisca locorum: Has meus ad metas sudet oportet equus.
143. Horace's Independent Literary Position.
O imitatores, servum pecus, ut mihi saepe Bilem, saepe iocum vestri movere tumultus ! Libera per vacuum posui vestigia princeps, Non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidit, Dux regit examen. Parios ego primus iambos Ostendi Latio, numeros animosque sequutus Archilochi, non res et agentia verba Lycamben. Ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,
Quod timui mutare modos et carminis artem; Temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho, Temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar, Nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris,
Nec sponsae laqueum famoso carmine nectit. Hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus Vulgavi fidicen ; iuvat immemorata ferentem Ingenuis oculisque legi manibusque teneri. Scire velis, mea cur ingratus opuscula lector Laudet ametque domi, premat extra limen iniquus? Non ego ventosae plebis suffragia venor Impensis caenarum et tritae munere vestis ; Non ego, nobilium scriptorum auditor et ultor, Grammaticas ambire tribus et pulpita dignor. Hinc illae lacrimae.
Hor., Ep., I. xix. 19–41.
144. Horace complains that the Romans showed a Deficient Sense of Harmony in their Treatment of the Iambic Measure.
Syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus, Pes citus: unde etiam trimetris accrescere iussit Nomen iambeis, quum senos redderet ictus Primus ad extremum similis sibi: non ita pridem, Tardior ut paullo graviorque veniret ad aures, Spondeos stabiles in iura paterna recepit Commodus et patiens, non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci
Nobilibus trimetris apparet rarus, et Enni In scenam missos cum magno pondere versus, Aut operae celeris nimium curaque carentis, Aut ignoratae premit artis crimine turpi. "Non quivis videt immodulata poemata iudex, Et data Romanis venia est indigna poetis." Idcircone vager scribamque licenter? an omnes Visuros peccata putem mea, tutus et intra Spem veniae cautus? Vitavi denique culpam, Non laudem merui. Vos exemplaria Graeca Nocturna versate manu, versate diurna. At vestri proavi Plautinos et numeros et Laudavere sales, nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mirati; si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto Legitimumque sonum digitis callemus et aure. Hor., A. P., 251-274.
145. The Dramatic Poet should remember that Boyhood, Youth, Manhood, and Age, have each their own Separate and Peculiar Character.
Si plausoris eges aulaea manentis et usque Sessuri, donec cantor "Vos plaudite" dicat; Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandus et annis. Reddere qui voces iam scit puer et pede certo Signat humum, gestit paribus colludere et iram Colligit ac ponit temere et mutatur in horas. Imberbis iuvenis, tandem custode remoto, Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, Cereus in vitium flecti, monitoribus asper, Utilium tardus provisor, prodigus aeris, Sublimis cupidusque et amata relinquere pernix. Conversis studiis aetas animusque virilis Quaerit opes et amicitias, inservit honori, Commisisse cavet, quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod Quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, Vel quod res omnes timide gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator censorque minorum. Multa ferunt anni venientes commoda secum, Multa recedentes adimunt: ne forte seniles Mandentur iuveni partes pueroque viriles; Semper in adiunctis aevoque morabimur aptis. Hor., A. P., 154–178.
146. Horace's Literary Friendship for Tibullus.
Albi, nostrorum sermonum candide iudex, Quid nunc te dicam facere in regione Pedana? Scribere, quod Cassi Parmensis opuscula vincat? An tacitum silvas inter reptare salubres, Curantem quidquid dignum sapiente bonoque est ? Non tu corpus eras sine pectore: di tibi formam, Di tibi divitias dederunt artemque fruendi. Quid voveat dulci nutricula maius alumno, Qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui Gratia, fama, valetudo contingat abunde,
« ForrigeFortsæt » |