Billeder på siden
PDF
ePub

legem omnibus verbis, dummodo niterent, permissa libertas; nihil acre, nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio et magis lasciva quam laeta. Ab hac cito se Fabianus separavit et luxuriam quidem cum voluit abiecit, obscuritatem non potuit evadere; haec illum usque in philosophiam prosecuta est; saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen vitiorum remanent vestigia, quaedam tam subito desinunt, ut non brevia sint sed abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias et quotiens inciderat aliqua materia quae convitium seculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo. Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor vero velut voluntarius non elaboratae orationi aderat. Vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus ; vocis nulla contentio, nulla corporis adseveratio, cum verba velut iniussa fluerent. Iam videlicet compositus et pacatus animus, cum veros compressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat. Suasoriis aptior erat; locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius, numquam inopia verbi substitit, sed velocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio. Sen. Rh., Contr., II. Praef. 1-3.

125. Description of the Eloquence of the Rhetorician
Q. Haterius.

Declamabat autem Haterius admisso populo ex tempore : solus omnium Romanorum, quos modo ipse cognovi, in Latinam linguam transtulit Graecam facultatem. Tanta erat illi velocitas orationis, ut vitium fieret, itaque divus Augustus optime dixit: "Haterius noster sufflaminandus est.” Adeo non currere sed decurrere videbatur nec verborum illi tantum copia sed etiam rerum erat: quotiens velles eandem rem et quamdiu velles diceret, aliis totiens figuris, aliis tractationibus, ita ut regi posset nec consumi. Regi autem ab ipso non poterat ; alioquin libertum habebat cui pareret; sic ibat quomodo ille aut concitaverat eum aut refraenaverat, iubebat illum transire cum aliquamdiu locum dixerat: transibat; insistere iubebat eidem loco permanebat; iubebat epilogum dicere: dicebat; in sua potestate habebat ingenium, in aliena modum. Memini illum cum libertinum reum defenderet, cui obiciebatur quod patroni concubinus fuisset, dixisse: inpudicitia in ingenuo crimen est, in servo necessitas, in liberto officium. Res in iocos abiit: "non facis mihi officium," et "multum ille huic in officiis ver

satur," ex eo inpudici et obsceni aliquamdiu officiosi vocitati sunt. Memini et illam contradictionem sic ab illo positam magnam materiam Pollionis Asinii et tunc Cassi Severi iocis praebuisse: "at, inquit, inter pueriles condiscipulorum sinus lasciviam manu obscena iussisti," et pleraque huius generis illi obiciebantur. Multa erant quae reprehenderes, multa quae suspiceres, cum torrentis modo magnus quidem sed turbidus flueret, redimebat tamen vitia virtutibus et plus habebat quod laudares quam cui ignosceres, sicuti in ea in qua flevit declamatione. Sen. Rh., Contr., IV. Praef. 7–11.

126. Description of the Eloquence of the Rhetorician
Mamercus Aemilius Scaurus.

De Scauro si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. Non novi quemquam cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignoverit. Dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur discebat; deinde litiganti similior quam agenti cupiebat evocare aliquam vocem adversariorum et in altercationem pervenire: vires suas noverat. Nihil erat illo venustius, nihil paratius: genus dicendi antiquum, verborum quoque non vulgarium gravitas, ipse vultus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus. Sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignavus Scaurus sed quantum desereret. Pleraeque actiones malae in omnibus tamen aliquod magni neglectique ingeni vestigium extabat, raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. Eo illum longa immo perpetua desidia perduxerat ut nihil curare vellet, nihil posset. Orationes septem edidit quae deinde ex senatusconsulto combustae sunt. Bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim cum destitueret cura, calor adiuvabat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. Sen. Rh., Contr., X. Praef. 2-4.

127. Description of the Eloquence of the Rhetorician
Caesius Bassus.

Primum tantundem erat in homine quantum in ingenio: corporis magnitudo conspicua suavitas valentissimae vocis--quamvis haec inter se raro coeant, ut eadem vox et dulcis sit et solida― pronuntiatio quae histrionem posset producere nec tamen quae histrionis posset videri, nec enim quicquam magis in illo mirareris quam quod gravitas quae deerat vitae, actioni supererat:

quamdiu citra iocos se continebat, censoria oratio erat. Deinde ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. Vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam studii magis placebat in his quae inveniebat quam in his quae attulerat. Iam vero iratus commodius dicebat, et ideo diligentissime cavebant homines ne dicentem interpellarent. Uni illi proderat excuti; melius semper fortuna quam cura de illo merebat. Numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam. Uno die privatas plures agebat et ita ut alteram ante meridiem ageret, alteram post meridiem; publicam vero numquam amplius quam unam uno die. Nec tamen scio quem reum illi defendere nisi se contigerit: adeo nusquam rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis suis habuit. Sine commentario numquam dixit nec hoc commentario contentus erat in quo nudae res ponuntur, sed maxima parte perscribebatur actio; illa quoque quae salse dici poterant adnotabantur; sed cum procedere nollet nisi instructus, libenter ab instrumentis recedebat. Ex tempore coactus dicere infinito se antecedebat. Numquam non utilius erat illi deprehendi quam praeparari; sed magis illum suspiceres quod diligentiam non relinquebat, cum illi tam bene temeritas cederet. Omnia ergo habebat quae illum ut bene declamaret, instruerent. Sen. Rh., Contr., III. Praef. 3–7.

128. The Oratory of Germanicus Caesar.

Non ego laudandus; sed sunt tua pectora lacte
Et non calcata candidiora nive:
Mirarisque alios, quum sis mirabilis ipse;
Nec lateant artes, eloquiumque tuum.
Te iuvenum princeps, cui dat Germania nomen,
Participem studii Caesar habere solet.

Tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis,
Ingenio mores aequiparante, places.

Te dicente prius fit protinus impetus illi:
Teque habet, elicias qui sua verba tuis.
Quum tu desistis, mortaliaque ora quierunt,
Clausaque non longa conticuere mora ;
Surgit Iuleo iuvenis cognomine dignus,
Qualis ab Eois Lucifer ortus aquis:

Dumque silens adstat, status est vultusque diserti,
Spemque decens doctae vocis amictus habet.
Mox, ubi pulsa mora est, atque os coeleste solutum,
Hoc Superos iures more solere loqui:

Atque, Haec est, dicas, facundia principe digna :
Eloquio tantum nobilitatis inest.

Ov. Pont., II. v. 39-54.

129. The Eloquence of M. Aurelius.

An parum animadvertis, quanto studio quantoque favore et voluptate dicentem te audiat senatus populusque Romanus ? et spondeo, quanto saepius audierit, tanto flagrantius amabit. Ita multa et grata sunt ingenii et oris et vocis et facundiae tuae delenimenta. Nimirum quisquam superiorum imperatorum (imperatoribus enim te comparare malo, ne viventibus compararem) quisquam illorum his figurationibus uteretur, quae Graeci schemata vocant? Ne longius repetam, vel proximo senatu, cum Cyzicenorum gravem causam commemorares, ita orationem tuam figurasti, quam figuram Graeci aganıy appellant, ut praetereundo tamen diceres et dicendo tamen praeterires. In quo multa simul laudanda sunt; primum hoc te perspexisse sociorum graves aerumnas non perpetua nec recta aut prolixa oratione exaggerandas, indicandas tamen esse impensius, ut digni senatus misericordia et auxilio viderentur. Deinde ita breviter rem omnem atque ita valide elocutus es, ut paucissimis verbis omnia, quae res posceret, continerentur, ut non ocius aut vehementius terra urbem illam quam animos audientium tua oratio moverit. Sed mihi crede, amplissimum te iam in eloquentia tenere locum brevique summam eius cacumen aditurum. In oratione tua Cyzicena, cum deos precaveris et, si fas est, obsecro addidisti: quod ego me non memini legisse observari enim et resecrari populus aut iudices solebant, sed me forsitan memoria fugerit: tu diligentius animadvertito. Fronto Ad Ant. Imp., I. ii., ed. Naber., p. 146.

:

130. Historical and other Writings of Julius Caesar.

Reliquit et rerum suarum commentarios, Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est. Alii Oppium putant, alii Hirtium: qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit. De commentariis Cicero in eodem libro sic refert: "Commentarios scripsit, valde quidem probandos: nudi sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tanquam veste detracta: sed dum voluit, alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent calamistris inurere, sanos quidem homines a scribendo deter

ruit." De iisdem commentariis Hirtius ita praedicat : "Adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur. Cuius tamen rei maior nostra, quam reliquorum, est admiratio. Ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque celeriter eos perscripserit, scimus." Pollio Asinius parum diligenter parumque integra veritate compositos putat, quum Caesar pleraque, et quae per alios erant gesta, temere crediderit, et, quae per se, vel consulto vel etiam memoria lapsus, perperam ediderit: existimatque rescripturum et correcturum fuisse. Reliquit et "de Analogia" libros duos, et "Anticatones" totidem, ac praeterea poëma, quod inscribitur "Iter." Quorum librorum primos in transitu Alpium, quum ex citeriore Gallia, conventibus peractis, ad exercitum rediret; sequentes sub tempus Mundensis proelii fecit; novissimum, dum ab Urbe in Hispaniam ulteriorem quarto et vicesimo die pervenit. "Epistolae" quoque eius "ad senatum" exstant, quas primus videtur ad paginas et formam memorialis libelli convertisse, quum antea consules et duces nonnisi transversa charta mitterent scriptas. Exstant et" ad Ciceronem," item "ad familiares" domesticis de rebus: in quibus si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est, sic structo literarum ordine, ut nullum verbum effici posset: quae si quis investigare et persequi velit, quartam elementorum literam, id est, "d" pro "a" et perinde reliquas commutet. Feruntur et a puero et ab adolescentulo quaedam scripta, ut "Laudes Herculis, tragoedia Oedipus," item "Dicta collectanea." Quos omnes libellos vetuit Augustus publicari in epistola, quam brevem admodum ac simplicem ad Pompeium Macrum, cui ordinandas bibliothecas delegaverat, misit. Suet., Jul., lvi.

131. A Criticism of Sallust by Livy.

Tunc deinde retulit aliquam Thucydidis sententiam: demai γὰρ αἱ εὐπραξίαι συγκρύψαι καὶ συσκιάσαι τὰ ἑκάστων ἁμαρτήματα; deinde Sallustianam: res secundae mire sunt vitiis optentui. Cum sit praecipua in Thucydide virtus brevitas, hac eum Sallustius vicit et in suis illum castris cecidit; nam in sententia Graeca tam brevi habes quae salvo sensu detrahas: deme vel συγκρύψαι vel συσκιάσαι, deme ἑκάστων : constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. At ex Sallusti sententia nihil demi sine detrimento sensus potest. T. autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur

« ForrigeFortsæt »