Billeder på siden
PDF
ePub

Mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus:
Donec longa dies, perfecto temporis orbe,
Concretam exemit labem, purumque reliquit
Aetherium sensum, atque aurai simplicis ignem.
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno :
Scilicet immemores supera ut convexa revisant
Rursus, et incipiant in corpora velle reverti.

Virg., Æn., vi. 724-751.

46. The Dignity of Man.

Quid mirum, noscere mundum

Si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis,
Exemplumque Dei quisque est in imagine parva?
An quoquam genitos nisi caelo credere fas est
Esse homines? proiecta iacent animalia cuncta
In terra vel mersa vadis vel in aere pendent:
Omnibus una quies venter, sensusque per artus,
Et quia consilium non est, et lingua remissa;
Unus et inspectus rerum, viresque loquendi,
Ingeniumque capax, varias educit in artes.
Hic partus, qui cuncta regit, secessit in orbem,
Edomuit terram ad fruges, animalia cepit,
Imposuitque viam ponto, stetit unus in arcem
Erectus capitis, victorque ad sidera mittit
Sidereos oculos, propiusque aspectat Olympum,
Inquiritque Iovem: nec sola fronte deorum
Contentus manet, et caelum scrutatur in alvo,
Cognatumque sequens corpus se quaerit in astris:
Hinc in tanta fidem petimus, quam saepe volucres
Accipiunt, trepidaeque suo sub pectore fibrae.
An minus est sacris rationem ducere signis,
Quam pecudum mortes, aviumque attendere cantus,
Atque ideo faciem caeli non invidet orbi
Ipse Deus, vultusque suos corpusque recludit
Semper volvendo, seque ipsum inculcat et offert ;
Ut bene cognosci possit, doceatque videndo,
Qualis eat, cogatque suas attendere leges.

Manilius, iv. 886-912.

47. "The Mind is its Own Place."

Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator universi fuit, sive ille Deus est potens omnium, sive incorporalis ratio,

ingentium operum artifex, sive divinus spiritus, per omnia maxima minima, aequali intentione diffusus, sive fatum et immutabilis causarum inter se cohaerentium series: id inquam actum est, ut in alienum arbitrium, nisi vilissima quaeque, non caderent. Quidquid optimum homini est, id extra humanam potentiam iacet, nec dari, nec eripi potest: mundus hic, quo nihil neque maius neque ornatius rerum Natura genuit; animus contemplator, admiratorque mundi, pars eius magnificentissima, propria nobis et perpetua, tamdiu nobiscum mansura, quamdiu ipsi manebimus. Alacres itaque et erecti, quocunque res tulerit, intrepido gradu properemus. Emetiamur quascunque terras, nullum inventuri solum intra mundum, quod alienum homini est. Undecunque ex aequo ad coelum erigitur acies, paribus intervallis omnia divina ab omnibus humanis distant. Proinde dum oculi mei ab illo spectaculo, cuius insatiabiles sunt, non abducantur, dum mihi lunam solemque intueri liceat, dum ceteris inhaerere sideribus, dum ortus eorum, occasus, intervallaque, et causas investigare velocius meandi, vel tardius, spectare tot per noctem stellas micantes, et alias, immobiles, alias non in magnum spatium exeuntes, sed intra suum se circumagentes vestigium, quasdam subito erumpentes, quasdam igne fuso perstringentes aciem, quasi decidant, vel longo tractu cum luce multa praetervolantes; dum cum his sim, et coelestibus, qua homini fas est, immiscear; dum animum, ad cognatarum rerum conspectum tendentem, in sublimi semper habeam: quantum refert mea, quid calcem? Sen., Cons. ad Helv., viii. 3-6.

48. The Pre-eminence of the Soul over the Body.

Maior sum, et ad maiora genitus, quam ut mancipium sim mei corporis: quod equidem non aliter adspicio, quam vinculum aliquod libertati meae circumdatum. Hoc itaque oppono fortunae, in quo resistat; nec per illud ad me ullum transire vulnus sino. Quidquid in me potest iniuriam pati, hoc est: in hoc obnoxio domicilo animus liber habitat: nunquam me caro ista compellet ad metum, nunquam ad indignam bono simulationem nunquam in honorem huius corpusculi mentiar. Quum visum fuerit, distraham cum illo societatem et nunc tamen dum haeremus, non erimus aequis partibus socii: animus ad se omne ius ducet. Contemtus corporis sui, certa libertas est. Ut ad propositum revertar huic libertati multum conferet et illa, de qua modo loquebamur, inspectio. Nempe universa ex materia et ex Deo constant: Deus ista temperat, quae

ས ས

circumfusa rectorem sequuntur, et ducem. Potentius autem ac pretiosius est quod facit, quod est Deus, quam materia patiens Dei. Quem in hoc mundo locum Deus obtinet, hunc in homine animus: quod est illic materia, id nobis corpus est. Serviant ergo deteriora melioribus: fortes simus adveus fortuita non contremiscamus iniurias, non vulnera, non vinca, non egestatem. Mors quid est? Aut finis aut transiuls. Nec desinere timeo; idem est enim quod non coepisse : nec transire; quia nusquam tam anguste ero. Sen., Ep. vii., 3 (65) 21, fin.

49. Affinity of the Divine and Human Spirit.

Quae autem divina? Vigere, sapere, invenire, meminisse. Ergo animus, ut ego dico, divinus est; ut Euripides audet dicere, Deus: et quidem, si Deus aut anima aut ignis est, idem est animus hominis. Nam ut illa natura caelestis et terra vacat et humore, sic utriusque harum rerum humanus animus est expers. Sin autem est quinta quaedam natura, ab Aristotele inducta primum haec et deorum est et animorum. Hanc nos sententiam secuti, his ipsis verbis in consolatione haec expressimus. "Animorum nulla in terris origo inveniri potest. Nihil enim est in animis mixtum atque concretum, aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur: nihil ne aut humidum quidem, aut flabile aut igneum. His enim in naturis nihil inest, quod vim memoriae, mentis, cogitationis habeat, quod et praeterita teneat et futura provideat et complecti possit praesentia: quae sola divina sunt, nec invenietur umquam, unde ad hominem venire possint nisi a Deo. Singularis est igitur quaedam natura atque vis animi, seiuncta ab his usitatis notisque naturis. Ita, quidquid est illud, quod sentit, quod sapit, quod vivit, quod viget, caeleste et divinum, ob eamque rem aeternum sit necesse est. Nec vero Deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omniaque sentiens et movens, ipsaque praedita motu sempiterno." Hoc e genere atque eadem e natura est humana mens. Cic., Tusc. Disp., I. xxvi., xxvii. 65-66.

50. The Soul is Immortal.

Nemo umquam mihi, Scipio, persuadebit, aut patrem tuum Paullum aut duos avos, Paullum et Africanum, aut Africani patrem, aut patruum, aut multos praestantes viros, quos.enu

merare non est necesse, tanta esse conatos, quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad se pertinere. Quod quidem ni ita se haberet, ut animi immortales essent, haud optimi cuiusque animus maxime ad immortalitatem gloriae niteretur. Quid? quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo? Nonne vobis videtur animus is, qui plus cernat et longius, videre, se ad meliora proficisci : ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre? Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et dilexi, videndi: neque vero eos solum convenire aveo, quos ipse cognovi, sed illos etiam de quibus audivi et legi et ipse conscripsi. Quo quidem me proficiscentem haud sane quis facile retraxerit, neque tamquam Peliam recoxerit... Quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem: et ex vita ita discedo, tamquam ex hospitio, non tamquam ex domo. Commorandi enim natura deversorium nobis, non habitandi [locum] dedit. O praeclarum diem, quum ad illud divinum animorum concilium coetumque proficiscar, quumque ex hac turba et colluvione discedam ! Proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi; verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, memo pietate praestantior: cuius a me corpus crematum est; (quod contra decuit ab illo meum :) animus vero non me deserens, sed respectans, in ea profecto loca discessit, quo mihi ipsi cernebat esse veniendum. Quem ego meum casum fortiter ferre visus sum: non quo aequo animo ferrem; sed me ipse consolabar, existimans, non longinquum inter nos digressum et discessum fore. Cic., De Senect., xxiii. 82-85.

51. Sympathy a Divine Gift.

Mollissima corda

Humano generi dare se Natura fatetur,

Qua e lacrumas dedit: haec nostri pars optima sensus.
Plorare ergo iubet casum lugentis amici
Squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
Circumscriptorem, cuius manantia fletu

Ora puellares faciunt incerta capilli.

Naturae imperio gemimus, quum funus adultae
Virginis occurrit, vel terra clauditur infans

Et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus
Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
Ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos
A grege mutorum, atque ideo venerabile soli

D

Sortiti ingenium, divinorumque capaces

Atque exercendis capiendisque artibus apti,
Sensum a coelesti demissum traximus arce,
Cuius egent prona et terram spectantia. Mundi
Principio indulsit communis conditor illis

Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
Affectus petere auxilium et praestare iuberet.
Juv., xv. 131-150.

52. Aspiration after the Divine is the Peculiar Privilege of Man. Quicunque enim convenienter naturae vixerint, nec illam secuti sint malae consuetudinis corruptelam, quae divinitus datos iguiculos exstinguit, vitiaque gignit et confirmat omnia, eos et viventes gloria, et e vita excedentes praemiis prosequi oportet. Id enim non solum rationi consentaneum, sed etiam verissimum atque aequissimum est. Cui autem aequitatis antiquior cura quam Deo? Itaque quum homo solus ex omni propemodum genere nactus sit aliquam notitiam Dei, nisi vitae iniquitate Deo iniquus atque invisus evaserit, ad Deum certe evolabit. Idque aeternitatis humanae vel maximum ac firmissimum argumentum est, solum hominem divinae voluntatis participem consciumque exsistere: ut, quamquam agrestibus silvestribusque in locis natus sit, tamen ipsa docente natura, et esse Deum et colendum ac verendum esse dubitare non possit. O rem dignam in qua non modo homines sed ipsas etiam pecudes obstupescere et, si fieri possit, etiam erubescere oporteat! cognatum esse hominem Deo: nullum aliud in terris animal, nisi hominem solum, Dei cognitione imbutum esse: nec quidquam esse aliud quod animo e divina mente hausto praeditum sit tantamque inesse homini caecitatem atque socordiam, ut, divinae cognationis immemor, aversetur migrationem ad Deum? Nec enim aliud esse mors quam migratio ad caelestes superasque sedes existimanda est: nec id solum ratione quadam aequitati veritatique consentanea, sed etiam sapientissimorum hominum maxime firmo stabilique consensu. Consol. Cic., ascr., p. 1209, ed. Nobbe.

53. "Moribus et Caelum patuit."

Huc et illud accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi: quod non potest esse, nisi rerum scientia contingat, et ars, per quam divina et humana noscantur. Hoc est summum bonum: quod si occupas,

« ForrigeFortsæt »