Billeder på siden
PDF
ePub

Compositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis riget nihil in illa placidum, nihil lene est, omnia excitata et fluctuantia. Hic tamen in epilogo quem pro Messio tunc tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit, sed etiam dicit: "credite mihi, non est turpe misereri" et cetera ; omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae compositionis sunt, sed infractae. Sen. Rh., Contr., VII. iv. 7, 8.

117. Criticism of the Oratory of Curio.

Ex

Iisdem fere temporibus aetate inferiores paullo, quam Iulius sed aequales propemodum fuerunt C. Cotta, P. Sulpicius, Q. Valerius, Cn. Pomponius, C. Curio, L. Fufius, M. Drusus, P. Antistius, nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit. his Cotta et Sulpicius quum meo iudicio tum omnium facile primas tulerunt. Erant tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico nam litterarum admodum nihil sciebat. Nullum ille poetam noverat, nullum legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis collegerat: non publicum ius, non privatum et civile cognoverat. Itaque in Curione hoc verissime iudicari potest, nulla re una magis oratorem commendari, quam verborum splendore et copia. Nam quum tardus in cogitando, tum in instruendo dissipatus fuit. Reliqua duo sunt, agere et meminisse. In utroque cachinnos irridentium commovebat. Itaque quum ei nec officium deesset et flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum caussae deferebantur. Orator autem, vivis eius aequalibus, proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodammodo celeritatem. Itaque eius orationes aspiciendas tamen censeo. Sunt illae quidem languidiores, verumtamen possunt augere et quasi alere id bonum, quod in illo mediocriter fuisse concedimus; quod habet tantam vim, ut solum, sine aliis, in Curione speciem oratoris alicuius effecerit. Cic., Brut., xlix.

118. A Comparison of the Chief Orators of the later Republic.

Multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur: et consilii et animi satis a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior. At Messala nitidus et candidus, et quodammodo praeferens in dicendo nobilitatem suam; viri

bus minor. C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur. Tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat. Exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus fuit, elegantia. Multum ingenii in Caelio, et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir, cui et mens melior, et vita longior contigisset. Inveni qui Calvum praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse: sed est et sancta et gravis oratio, et custodita, et frequenter vehemens quoque. Imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus sibi, non si quid detracturus fuit. Et Servius Sulpicius insignem non immerito famam tribus orationibus meruit. Quint., X. i. 113– 116.

119. Asinius Pollio first introduced the Practice of Recitations.

[ocr errors]

Pollio Asinius numquam admissa multitudine declamavit; nec illi ambitio in studiis defuit: primus enim omnium Romanorum advocatis hominibus scripta sua recitavit, et inde est quod Labienus, homo mentis quam linguae amarioris, dicit : "ille triumphalis senex dxgoάou; suas (id est declamationes) numquam populo commisit:" sive quia parum in illis habuit fiduciam, sive quod magis crediderim tantus orator inferius id opus ingenio suo duxit, et exerceri quidem illo volebat, gloriari fastidiebat. Audivi autem illum et viridem et postea iam senem cum Marcello Aesernino nepoti suo quasi praeciperet; audiebat illum dicentem et primum disputabat de illa parte quam Marcellus dixerat: praetermissa ostendebat, leviter tacta implebat, vitiosa coarguebat, deinde dicebat partem contrariam. Floridior erat aliquanto in declamando quam in agendo illud strictum eius et asperum et nimis iratum ingenio suo iudicium adeo cessabat, ut in multis illi venia opus esset quae ab ipso vix impetrabatur. Marcellus, quamvis puer, iam tantae indolis erat, ut Pollio ad illum pertinere successionem eloquentiae suae crederet, cum filium Asinium Gallum relinqueret, magnum oratorem, nisi illum, quod semper evenit, magnitudo patris non produceret sed obsueret. Memini intra quartum diem quam Herium filium amiserat declamare eum nobis, sed tanto vehementius quam umquam, ut appareret hominem natura contumacem cum fortuna sua rixari; nec quicquam ex ordine vitae solito remisit, itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset divus Augustus, ut erat mos

illi clementissimo viro, non civiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno convivis cenasset, rescripsit Pollio: "eo die cenavi quo Herium filium amisi.” Quis exigeret maiorem ab amico dolorem quam a patre? O magnos viros qui fortunae succumbere nesciunt et adversas res suas virtutis experimenta faciunt! declamavit Pollio Asinius intra quartum diem quam filium amiserat praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis. Sen. Rh., Contr., IV. Praef. 2-6.

120. A Sketch of Forensic Eloquence during the First Century of the Empire.

Multa, si cum iudicio legatur, dabit imitatione digna Cassius Severus: qui, si ceteris virtutibus colorem et gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos foret. Nam et ingenii plurimum est in eo, et acerbitas mira; et urbanitas eius summa: sed plus stomacho, quam consilio edit. Praeterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicula est. Sunt alii multi diserti, quos persequi longum est. Eorum, quos viderim, Domitius Afer et Iulius Africanus longe praestantissimi: arte ille, et toto genere dicendi praeferendus, et quem in numero veterum locare non timeas: hic concitatior, sed in cura verborum nimius, et compositione nonnunquam longior, et translationibus parum modicus. Erant clara et nuper ingenia. Nam et Trachalus plerumque sublimis, et satis apertus fuit, et quem velle optima crederes: auditus tamen maior. Nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas, et pronunciatio vel scenis suffectura, et decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt. Et Vibius Crispus, compositus, et iucundus, et delectationi natus privatis tamen causis quam publicis melior. Secundo si longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret. Adiecisset enim, atque adiiciebat ceteris virtutibus suis, quod desiderari potest. Id est autem, ut esset multo magis pugnax, et saepius ad curam rerum ab elocutione respiceret. Ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum. Ea est facundia, tanta in explicando, quod velit, gratia: tam candidum et lene et speciosum dicendi genus: tanta verborum, etiam quae assumpta sunt, proprietas: tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia. Habebunt qui post nos de oratoribus scribent, magnam eos, qui nunc vigent, materiam vere laudandi. Sunt enim summa hodie, quibus illustratur forum, ingenia. Namque et consum

Iulio

mati iam patroni veteribus aemulantur, et eos iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria. Quint., X. i. 166-122.

121. Criticism of the Oratory of Augustus.

Eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima cupide et laboriosissime exercuit. Mutinensi bello, in tanta mole rerum, et legisse et scripsisse et declamasse quotidie traditur. Nam deinceps neque in senatu neque apud populum neque apud milites locutus est unquam, nisi meditata et composita oratione, quamvis non deficeret ad subita extemporali facultate. Ac ne periculum memoriae adiret aut in ediscendo tempus adsumeret, instituit recitare omnia. Sermones quoque cum singulis, atque etiam cum Livia sua graviores, nonnisi scriptos et e libello habebat, ne plus minusve loqueretur ex tempore. Pronunciabat dulci et proprio quodam oris sono, dabatque assidue phonasco operam. Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum, vitatis sententiarum ineptiis atque inconcinnitate et "reconditorum verborum," ut ipse dicit, "foetoribus." Praecipuamque curam duxit, sensum animi quam apertissime exprimere. Quod quo facilius efficeret, aut necubi lectorem vel auditorem obturbaret ac moraretur, neque praepositiones verbis addere, neque coniunctiones saepius iterare dubitavit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent. Cacozelos et antiquarios, ut diverso genere vitiosos, pari fastidio sprevit. Suet., Oct., lxxxiv., lxxxvi.

122. Nero was the First of the Caesars who was deficient in Eloquence.

Adnotabant seniores, quibus otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis, qui rerum potiti essent, Neronem alienae facundiae eguisse. Nam dictator Caesar summis oratoribus aemulus et Augusto prompta ac profluens, quae deceret principem, eloquentia fuit. Tiberius artem quoque callebat, qua verba expenderet, tum validus sensibus, aut consulto ambiguus. Etiam C. Caesaris turbata mens vim dicendi non corrupit. Nec in Claudio, quotiens meditata dissereret, elegantiam requireres. Nero puerilibus statim annis vividum animum in alia detorsit : caelare, pingere, cantus aut regimen equorum exercere: et aliquando, carminibus pangendis, inesse sibi elementa doctrinae ostendebat. Tac., Ann., xiii. 3.

123. Description of the Eloquence of the Rhetorician

Porcius Latro.

Latronis Porcii, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum voluptate maxima repetam. Nihil illo viro gravius, nihil suavius, nihil eloquentia sua dignius. Nemo plus ingenio suo imperavit, nemo plus indulsit. In utraque parte vehementi viro modus deerat, nec intermittere studia sciebat nec repetere. Nesciebat dispensare vires suas, sed immoderati adversum se imperii fuit, ideoque studium eius prohiberi debebat, quia regi non poterat. In illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat, sed ars summa et ad apprehendenda, quae tenere debebat, et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas, quascumque dixerat, teneret, iam itaque supervacuos sibi fecerat codices: aiebat se scribere in animo. Illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum convaluisse: putant enim, fortiter quidem, sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia virtus fuit, etiam subtilitas fuerit. Id, quod nunc a nullo fieri animadverto, semper fecit. Antequam dicere inciperet, sedens quaestiones eius, quam dicturus erat, controversiae proponebat, quod summae fiduciae est. Ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuerit, apparere, cum orationis cursus iudicium audientis impediat, dicentis abscondat. Quid ergo? unde haec de illo fama ? nihil est iniquius his, qui nusquam putant esse subtilitatem, nisi ubi nihil est praeter subtilitatem, et in illo cum omnes oratoriae virtutes essent, hoc fundamentum tot et tantis superstructis molibus obruebatur, nec deerat in illo, sed non eminebat, et nescio an maximum vitium subtilitas sit, nimis se ostendere. Non placebat illi orationem inflectere nec umquam recta via discedere nisi cum hoc aut necessitas coegisset, aut magna suasisset utilitas. Sen. Rh., Contr., I. Praef. 13, et seq.

124. Description of the Eloquence of the Rhetoricians
Arellius Fuscus and Fabianus.

Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis adquisitus, compositio verborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset; summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia vaga et effusa: principia, argumenta, narrationes aride dicebantur, in descriptionibus extra

« ForrigeFortsæt »